Skip to the text

Articulus 6

Confirmatio prædictorum, et de præsidentia summi Pontificis super universalem Ecclesiam, ex dictis Cancellarii Parisiensis.

PER Cancellarium Parisiensem in isto opusculo intelligo egregium illum doctorem Joannem de Gerson, quem communiter Gersonem vocamus: qui tempore Constantiensis concilii floruit, et de ista materia diversos tractatus composuit. Denique sunt quibus scripta mea videntur tanti doctoris scriptis contraria. Fateor quod interdum in verbis contrarietas sonet, sed in sensu esse concordantiam declarabo. Primo igitur dicta mea per illius verba probare, deinde quæ in dictis illius verbis meis videntur contraria tangere propono ac solvere.

Itaque in libro de Ecclesiastica potestate testatur : Attenta Christi primaria ordinatione, voluit Ecclesiam regi principaliter sub uno et ab uno monarchice, sicut est una fides, unum Baptisma et una Ecclesia, unitate capitis tam primarii, scilicet Christi, quam vicarii, utputa Papæ, quoniam iste est optimus principatus, præsertim in spiritualibus, ad conservationem unitatis fidei, ad quam obligantur omnes.

Ex hoc verbo multa possunt argumenta formari. Primo, quod Papa præest toti universali Ecclesiæ etiam conjunctim consideratæ. Ipsa enim tota Ecclesia, de qua loquitur, non est una unitate capitis primarii aut vicarii, nisi conjunctim accepta, seu collective considerata, videlicet ut unum corpus sibi invicem compaginatum, atque ad unum caput reductum et ei unitum. Quum ergo Christus voluit Ecclesiam suam sic regi monarchice sub uno et ab uno, quo Ecclesia est una unitate præfata, quod est per omnium conjunctionem ad unum caput; patet quod Papa Ecclesiæ simul acceptæ præsideat, utputa universali. Certum est quidem, quod de ea et non de aliqua particulari Ecclesia hic doctor loquitur. Similiter argui potest ex eo quod ait; Sicut est una fides. Omnium namque fidelium fides non est una ex parte subjecti, sed objecti, hoc est per respectum et reductionem ad unum formale objectum. Baptismus quoque a sua forma unitatem sortitur. Insuper ex præallegatis sequitur verbis, quod Papa sit hujus Ecclesiæ monarcha, id est unicus princeps, per omnium recollectionem seu adunationem (hoc est simul acceptionem) ad ipsum : quo patet quod taliter sumptis omnibus præsit ut uni gregi sibi subjecto. Rursus constat ex verbo inducto, quod Ecclesia militans una sit non solum per reductionem ad Christum, sed etiam per reductionem ad Papam : quamvis utraque reductio non sit æque inseparabilis, ut patebit. — Hinc sequitur quod Ecclesia tota sit unum corpus sub Papa, qui habet illud dirigere, sicque eidem præesse, secundum quod unum est per reductionem ad ipsum, utputa ut est unum corpus sub ipso, puta simul acceptum, quamvis ex consequenti etiam divisim habeat ei præesse. Ideo dictum est, et infra magis probabitur, quod per prius comparatur ad totam universalem quam ad quamcumque particularem Ecclesiam.1

Præterea in eodem libro Cancellarius scribit : Ex institutione Christi nullus in Ecclesia dèbet dare vel accipere gradus hierarchicos, qui sunt purgare, illuminare, perficere, si non interveniat vere vel interpretative auctoritas summi hierarchæ vel monarchæ in Ecclesia Dei sancta, quatenus vitetur in ea confusio, et optimo regimine gubernetur ad exemplar triumphantis Ecclesiæ. Propter quod dicit Joannes in Apocalypsi, se vidisse civitatem sanctam, Jerusalem novam, descendentem de cœlo.2 Constat autem quod per optimum regimen, doctor iste intelligat regimen regale, quo unus toti multitudini præsidet. Rursusque certum est quod in triumphanti Ecclesia unus omnibus tam conjunctim quam divisim præsideat. Conformiter ergo in militanti Ecclesia erit gubernatio ac præsidentia talis.3 Et hoc in primo tractatu ex verbis SS. Bernardi et Thomæ clarius est deductum.

Insuper, in libro de Ecclesiasticis statibus Cancellarius loquitur : Status papalis institutus est a Christo supernaturaliter et immediate, tanquam primatum habens monarchicum et regalem in ecclesiastica hierarchia : secundum quem statum unicum et supremum Ecclesia dicitur una sub Christo (deinde sub ejus vicario, sicut jam dictum est); quem primatum quisquis impugnare vel diminuere præsumit, si hoc pertinaciter faciat, hæreticus est, schismaticus, impius atque sacrilegus. Ecce ex verbis his innotescit, quod Papa ratione sui papatus sibi supernaturaliter dati, habeat primatum seu principatum monarchicum et regalem in Ecclesia Dei. Quum ergo monarcha et rex per prius comparetur seu referatur ad totam communitatem, politiam seu multitudinem sibi subjectam, quam ad aliquam ejus partem, urbem sive personam, possitque toti communitati simul acceptæ legem præfigere ac jubere, sicut in libro Esther Assuerus rex fertur fecisse, præcipiens ut in universo regno suo viri uxoribus et domibus suis præessent;4 concluditur quod Pontifex summus monarchico ac regali regimine præsidens toti Ecclesiæ, per prius comparetur atque respiciat ad eam totam seu pariter sumptam quam ad aliquam ejus partem, possitque generalem condere legem, ad quam tota Ecclesia etiam conjunctim accepta teneatur, quemadmodum sæpius factum esse in secundo tractatu diffusius est probatum.5

Adhuc autem in libro de Ecclesiastica unitate Cancellarius ait: Unitas Ecclesiæ essentialis semper manet ad Christum sponsum suum.6 Nam caput Ecclesiæ Christus, in quo omnes sumus unum, secundum Apostolum.7 Unitas autem Ecclesiæ ad unum certum Christi vicarium, est quodammodo accidentalis atque mutabilis. In his verbis hic doctor insinuat qualiter unitas Ecclesiæ diversimode attendatur ac pendeat ad Christum et ad ejus vicarium Papam: quoniam dependentia illa ad Christum est essentialis et inseparabilis; alia vero, puta ad Papam, est accidentalis, separabilis atque mutabilis. Nihilo minus ad perfectam ordinationem subsistentiamque Ecclesiæ, etiam ista secunda ad Papam requiritur. Ecclesia igitur etiam una est per relationem seu comparationem ad unum Papam: quod non est nisi per omnium fidelium adunationem, reductionem seu simul acceptionem ad unicum istum vicarium. Diversi quippe non unificantur in uno nisi per eorum reductionem et conjunctionem ad illud in illo, ut per hoc sint ad invicem omnes quodammodo unum, omnesque pariter unum quodammodo in illo, sicut omnes unius regni unus sunt populus per comparationem ad unum regem. Sic ergo Ecclesia militans est una sub Papa, et ei sic sumptæ præsidet ipse ut caput et rector, hierarcha atque monarcha.

Præterea, istud esse de mente Cancellarii, liquet ex eo quod in libro de Auferibilitate Papæ ab Ecclesia scribit, dicendo: Sentientes quod fas est esse plures Papas, aut quod quilibet episcopus est in sua diœcesi Papa vel pastor supremus, æqualis Papæ Romano, errant in fide et unitate Ecclesiæ contra illum articulum: Et in unam sanctam Ecclesiam catholicam. Et si pertinaces maneant, sunt judicandi hæretici, sicut Marsilius de Padua, et alii quidam. Consonat ratio: quia sicut ad unam fidem et ad eadem sacramenta obligantur omnes viatores, sic oportet, ne sit schisma, reductionem finalem fieri omnium ad unum supremum, videlicet Papam. Secus ubi communitas regitur solis naturalibus legibus traditionibusque humanis: quæ pro varietate locorum et temporum laudabilius atque utilius variantur quam ut uno tenore omnes ligent. Constat autem quod universi viatores non solum divisim, sed et conjunctim, ad unam fidem ac eadem sacramenta teneantur. Ergo et simili modo ad eumdem habent supremum reduci ac subdi.

Denique, in libro contra Petrum de Luna Cancellarius scribit, quo probatur hoc dictum: Unitas Ecclesiæ non sic dependet a persona Papæ essentialiter, quin possit manere una maneatque de facto, quando nullus est Papa in Ecclesia. Et quamvis unitas ecclesiastica essentialis sit ad primarium caput Christum, nihilo minus unitas altera accidentalis et secundaria consistit in obedientia ad unum summum Pontificem, qui est caput secundarium in Ecclesia Christi. Ecce hæc verba sunt clarissima confirmatio prædictorum.

Amplius, in libro de Ecclesiastica potestate Cancellarius regnum seu politiam regalem describens: Regnum, inquit, est politia sub uno bono, vel expressius, congregatio communitatis perfectæ sub uno bono, secundum leges suas bonas pro republica. Dicitur autem unus ille bonus vel rex, vel imperator, aut monarcha, qui non proprium bonum principaliter, sed commune bonum in principatu suo intendit. Huic politiæ in ecclesiastica hierarchia correspondet politia papalis. Quum ergo Papa gubernatione regali monarchica præsit, sequitur quod universitas fidelium sit una ecclesiastica politia, seu congregatio communitatis perfectæ sub uno : quod non est nisi universos fideles simul sumendo, vel collective aut conjunctim considerando. Ergo et ipsis sic sumptis præsidet Papa.

Rursus, in libro de Ecclesiasticis statibus Cancellarius ait : Eniti debent Christiani sub schismatis pœna, quod in hoc statu, puta papali, constituatur et præsideat assidue unicus et certus summus Pontifex, quantum fieri potest, in quo sit ecclesiasticæ potestatis plenitudo ; et quod non sint plures, ex quo ecclesiasticum regimen desinere posset esse monarchicum, et in aliam politiæ speciem, ut in aristocraticam aut democraticam, verteretur, quamvis papatus has politiarum species non excludat, sed assumat, quemadmodum de sacro dominorum cardinalium collegio et generali concilio est videre. — Postremo, in libro de Auferibilitate Papæ ab Ecclesia doctor iste testatur : Ecclesia in uno monarcha supremo per universum fundata est a Christo, nullamque aliam politiam instituit Christus immutabiliter esse monarchicam et regalem, nisi Ecclesiam.

Ex præinductis Cancellarii verbis clarissime corroborantur quæ scripsi de potestate ac præsidentia Papæ super universalem Ecclesiam, etiam collective consideratam : præsertim quum doctor iste frequenter affirmet, summe esse cavendum ne quis dicat regimen Ecclesiæ non debere esse monarchicum et quodammodo regnum. Certumque est quod non loquitur de quacumque partiali aut particulari, sed de totali ac universali Ecclesia militanti, ut ex præinductis ejus verbis claruit. Sunt autem et alia quædam verba ipsius, ex quibus istud infra efficacius ostendetur.

Footnotes

  1. lib. I, art. xxxix; lib. II, art. I; lib. III, art. III. ↩

  2. Apoc. xxi, 2. ↩

  3. art. v. ↩

  4. Esther 1, 22. ↩

  5. art. xii. ↩

  6. Ephes. v, 23. ↩

  7. Galat. III, 28. ↩

Chapter 65 of 94