Articulus 16
Quomodo intelligendum sit quod Ecclesia catholica dicitur sancta, et an sit confirmata in gratia; et quomodo dicitur non posse errare, et an non possit errare; quomodo etiam intelligendum sit quod generale concilium dicitur infallibiliter regi a Spiritu Sancto et non posse errare.
QUAMVIS præcedenti articulo dictum sit, esse sine macula atque ruga, convenire Ecclesiæ pro statu quem habebit in patria, secundum Augustinum, Thomam, et alios multos; non tamen absolute negandum est quin istud competat etiam aliquo modo Ecclesiæ in præsenti, quamvis non tam perfecte sicut in patria: præsertim quum articulus fidei sit, credere Ecclesiam sanctam, catholicam;1 sanctum autem, ut S. Dionysius ait, maculam vitiumque excludit. Denique Ecclesia congregatio fidelium nuncupatur, quæ sic ab aliquibus definitur: Ecclesia est corpus mysticum organicum, fide Christi animatum.
Hanc quidam asserunt sanctam, non ex parte materiæ suæ, videlicet hominum, sed ex parte formæ suæ, utputa fidei, quæ jugiter manet recta, sana, immaculata quoad se et in se, ita quod ei nullum falsum nullusque error subest subesseve possit. Non autem dicitur Ecclesia sancta, secundum istos, ratione partium materialium, scilicet hominum: quoniam partes illæ maculam habent et rugam, per diversa mortalia fœdatæ peccata. Unde si Ecclesia diceretur sancta ratione partium materialium, profecto nec Ecclesia prædestinatorum exsisteret sancta, quum multi prædestinatorum sint in peccatis mortalibus pro tempore sordescentes, et aliqui nondum venerint ad fidem. Alia quoque (ut dicunt) est ratio cur Ecclesia dicitur sancta, videlicet non propter personarum in ea exsistentium sanctitatem, sed propter sanctitatem sacramentorum quæ conferuntur in ea, nec inquinari possunt ministrorum malitia, sed semper complacent Deo et prosunt suscipienti, nisi gratiæ obicem ponat. — Sed si istud ad hoc quod universalis Ecclesia sancta sit esset sufficiens, sequeretur quod etiam quæcumque particularis Ecclesia et christiana persona esset sancta quamdiu manet in integra fide saltem informi, et in ecclesiasticorum sacramentorum professione. Sicque ecclesia malignantium esset sancta et immaculata Christo, et homines vitiosi, qui tamen sunt membra diaboli : quod non videtur bene sonare.
Rectius ergo, secundum Hieronymum, Ecclesia dicitur sancta, quoniam semper aliqui boni sunt in ea et virtuosi, quorum etiam meritis, secundum ipsum, mundus subsistit. Hinc Thomas exponens articulum fidei quo dicitur, Ecclesiam sanctam, dicit : Ecclesia quatuor modis seu rationibus dicitur sancta. Primo, ratione lotionis, quia fideles loti sunt Christi sanguine a peccatis, et in Baptismo lotionem hujusmodi sortiuntur. Secundo, ratione unctionis spiritualis, per supernæ gratiæ infusionem, quæ in Baptismo confertur, et per Pœnitentiam reparatur. Ideo ad Corinthios dicit Apostolus : Deus signavit et unxit nos.2 Tertio, ratione divinæ inhabitationis. Siquidem Deus Trinitas per caritatem et cetera dona gratuita bonorum inhabitat corda, dicente Joanne : Qui manet in caritate, in Deo manet, et Deus in eo.3 Christus quoque de tali loquens : Ad eum (inquit) veniemus, et mansionem apud eum faciemus.4 Quarto, ratione divinæ invocationis, secundum illud Jeremiæ :5 Invocatum est nomen tuum super nos. Hanc ergo denominationem, scilicet esse sanctam et immaculatam, sumit Ecclesia ratione partium quarumdam suarum, puta eorum qui sunt in caritate et gratia.
Sed tunc objici potest, quod etiam isti frequenter venialiter et interdum mortaliter peccant. Ad quod dicendum, quod nunquam simul omnes mortaliter peccaverunt, quum indesinenter aliqui in caritate persistant, nunc isti, nunc illi. Sed et virtuosi omnes in Ecclesia, quamvis quotidie venialibus quodammodo maculentur, tamen et quotidie, imo omni hora, talia venialia variis modis atque remediis delent, per caritatis fervorem, per compunctionem internam, per orationes assiduas, per compassiones fraternas, per pœnitentiæ opera, per multiplicia bona : sicque in maculis illis non manent, imo quotidie splendidiores fiunt in anima. Hinc super illud Canticorum, Tota pulchra es, amica mea, et macula non est in te, Occam ex verbis Gregorii scribit :67 Quamvis macula venialis peccati aliquando per te transeat, scilicet o Ecclesia, seu devota persona, non tamen perseverat in te. Electi etenim teneræ mentis etsi aliquando per infirmitatem delinquunt, per compunctionis tamen acerbitatem mox quod violatum est abstergunt. Unde Apostolus ad Ephesios dicit, Ecclesiam esse sine macula et ruga :8 quia licet in membris suis quotidie venialiter maculetur, per contritionis tamen lavacrum assidue emundatur. Hinc aliqui dicunt, quod soli boni, videlicet exsistentes in caritate, sint essentiales partes Ecclesiæ. Sicque de Ecclesia, scilicet prout in bonis consistit, ait Salvator, quod portæ inferi non prævalebunt adversus eam.9 Et Gregorius in Moralibus : Sola (inquit) est sancta Ecclesia, per quam sacrificium Dominus libenter accipit; sola quæ pro errantibus fiducialiter intercedit; sola in qua opus bonum fructuose peragitur; sola quæ inter se positos solida caritatis compage custodit; quæ dum in se dona septiformis gratiæ Spiritus continens, claritate supernæ virtutis irradiat, quasi ab axe veritatis relucet. Denique, de Ecclesia sic accepta dicunt doctores concorditer, quod etiam mali in persona Ecclesiæ sine mendacio dicere possunt hæc verba, Credo in Deum;10 et item, Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus : quæ in propria persona mendaciter dicerent.
Ex his innotescit quomodo Ecclesia militans dicitur confirmata in gratia. Non enim ita hoc dicitur quasi vel omnes personæ fideles, vel aliquæ secundum se sumptæ, sic sunt in gratia confirmatæ quod mortaliter peccare nequeant:1112 imo fortassis nulla fidelis persona nunc in Ecclesia existens, est taliter confirmata in gratia. Sed ob causam prætactam id dicitur, quoniam ex promissione divina cognoscimus, quod opitulante gratia Dei semper sunt, fuerunt et erunt aliqui in Ecclesia virtuosi; et quantum ad hoc, aliqualiter potest concedi quod Ecclesia non potest peccare, id est tota simul cadere in peccatum mortale, quamvis nullus in ea sit qui non possit peccare. Magis tamen proprie conceditur quod Ecclesia non possit errare in fide, id est tota a fidei veritate deficere. Nam et ab hujusmodi errore multo plures divinitus præservantur, quam ab aliis mortalibus culpis.
Porro omnium horum confirmatio est quod in sermone de Vigilia Nativitatis Christi scribit Bernardus: Ecclesia (inquiens) secum habet consilium et Spiritum Sponsi et Dei sui, cui dilectus inter ubera commoratur, ipsam cordis sui sedem principaliter possidens et conservans.13 Nimirum ipsa est quæ vulneravit cor ejus, et in ipsam abyssum secretorum Dei oculum contemplationis immersit, ut et illi in suo et sibi in ejus corde perennem faciat mansionem.14 Quum ergo ipsa in Scripturis divinis verba vel alterat vel transponit, fortior est illa compositio quam positio prima verborum, et fortassis tanto fortior, quantum distat inter figuram et veritatem, inter lucem et umbram, inter dominam et ancillam. Ex his S. Bernardi verbis elicitur quanta quoque Ecclesiæ exstet auctoritas in expositione sacræ Scripturæ, et in determinationibus credendorum ac necessariorum ad salutem.
Insuper, generale concilium universalem Ecclesiam repræsentans, quamvis ad præfatam Ecclesiæ prærogativam quæ est esse confirmatum in caritate et gratia, non pertingat, ad hanc tamen prærogativam quæ est non errare in fide et moribus, id est in determinando quid ad fidei et morum rectitudinem spectet non deviare, pertingit per consilium, dirigente ipsum Spiritu Sancto propter commune totius Ecclesiæ bonum. Verumtamen tam ipsa Ecclesia quam generale concilium errare potest in facto et in his quæ facti sunt, et hoc potest contingere sine peccato. Hinc Cancellarius libro de Ecclesiastica unitate notabiliter scribit: Constat quod in materiis fidei terminandis error non cadit in generali concilio. Rationem dant doctores, ex speciali adsistentia Spiritus Sancti et Christi dirigentis Ecclesiam, non permittentis eam errare in his ad quæ humana investigatio pervenire non potest: secus in his quæ vel facti sunt, vel humana investigatione terminari possunt. Rursusque ait: In talibus quæ maxime in facto consistunt, quilibet errare sine salutis periculo potest; non solum iste vel ille, sed in talibus Ecclesia fallere dicitur et falli: sicut multo tempore feminam pro Papa tenuit.
Præterea quæri potest, si præfato modo Ecclesia est in gratia confirmata, quomodo dicitur lapsa et deformata. Imo, secundum Petrum de Alliaco in libro de Reformatione Ecclesiæ, totum corpus Ecclesiæ est universaliter deformatum: sicut et S. Bernardus fatetur, quod propter negligentiam, carnalitatem et cetera vitia prælatorum, Ecclesia facta est deformis, exsanguis et marcida. Sed ex dictis patet solutio. Utrumque enim istorum Ecclesiæ convenit ratione diversorum membrorum suorum, quorum quædam sunt virtuosa et aliqua vitiosa. Nunc vero Ecclesia dicitur universaliter deformata, quia in omni gradu, statu et ordine ejus mali plurimi reperiuntur. Non tamen Ecclesia sic universaliter deformata asseritur, quod omnes in ea exsistentes sint mali. Hinc super illud Lucæ, Impleverunt ambas naviculas, ita ut pene mergerentur, ait Nicolaus de Gorra:15 Navis Ecclesiæ nunquam submergitur totaliter, sed pene mergitur per peccatum, quia pro tempore majori. Itemque super illud Lucæ, Rumpebatur rete eorum, testatur :16 Ecclesia nunquam universaliter errat aut deficit, etsi quandoque particulariter. Ex his plura Sanctorum dicta quæ prima facie videntur contraria, faciliter concordarentur.
Footnotes
Chapter 75 of 94