Skip to the text

Articulus 7

Objectio contra præhabita, ex dictis ejusdem doctoris, ubi agitur de auctoritate generalis concilii.

JAM scripsi, de mente esse Cancellarii ipsam militantem universalem Ecclesiam instar triumphantis esse regendam regimine monarchico ac regali. (1) Sed obviare videtur quod in sermone quodam scribit hic doctor, dicendo : Generale concilium est saluberrima ac efficacissima regula ad regimen totius Ecclesiæ tranquillum vel conservandum, vel reformandum, vel inveniendum, tanquam supremus et sufficiens legislator universalis et potens, ἐπιεικής, præterea legitimus et securus, nec suspectus rationabiliter ab aliquo Christiano, quum procedat omnium vel quasi omnium communi consensu vel assensu.

(2) Insuper libro de Ecclesiastica potestate disseruit : Teneatur concilii generalis judicium, et maneat ecclesiastica hierarchia optimo regimine, quali fuit sub Moyse gubernata, quoniam mixta fuit ex triplici politia, puta regali in Moyse, aristocratica in septuaginta senioribus, et democratica, dum de toto populo ac singulis tribubus sub Moyse rectores assumebantur.

(3) Iterum ait : Non licuit facere tot et tales non obstantias eorum quæ constituta sunt in generalibus conciliis, quot et qualibus non obstantiis uti solet Papa in bullis suis. At vero quidam respondent per unicum verbum, dicentes quod generale concilium semper intellexit auctoritatem summi Pontificis esse in omni sua constitutione exceptam : nimirum quoniam posuerunt ipsi papalem auctoritatem esse super concilium, vel saltem non imparem. Benedictus autem Deus, qui per hoc sacrosanctum concilium Constantiense illustratum lumine legis divinæ, liberavit Ecclesiam suam ab hac pestifera et perniciosa doctrina : qua semper perseverante, perseverasset semper schisma internum in ea.

(4) Denuo ait in libro præfato : Falsæ et injuriosæ sunt concilio generali assertiones quæ negant ab eo vel ab Ecclesia exsecutionem potestatis supremæ jurisdictionis, negant insuper decernendi vel definiendi potestatem (in eo vel ea) dum Papa est, ponentes in eo solo hanc auctoritatem definiendi, quum ex multis conciliis constet oppositum.

(5) Præterea in eodem libro testatur : Potestas generalis concilii dici potest major potestate papali in ampliatione vel extensione, in infallibili directione, in morum reformatione in capite et in membris, in coerciva potestate, in causarum fidei difficilium ultima decisione ; major denique, quia copiosior : complectitur enim, saltem virtualiter, omnem potestatem et omne politicum regimen, scilicet papale, imperiale, regale, aristocraticum et democraticum.

(6) Rursus, in tractatu, An liceat in causis fidei a summo Pontifice appellare ad generale concilium : Sequeretur (ait) ex opposito, quod concilium non esset super Papam, vel judex ejus legitimus : cujus oppositum determinavit et practicavit Constantiense concilium, quod vocavit et judicavit Joannem tanquam suum subditum, quum tamen in toto processu contra eum usque ad sententiam definitivam suæ depositionis, reputatus sit ab eodem concilio verus Papa.

(7) Postremo, in prædicto asserit libro : In verbo Christi quo ait, Dic Ecclesiæ, fundatur plenitudo potestatis gladii spiritualis et exsecutio ejus in Ecclesia super quemlibet Christianum, etiam si Papa fuerit ;1 et si potestas hæc data est Ecclesiæ, concilium generale Ecclesiam repræsentans habet illam. Et fundatur ista potestas in unitate vel unione Ecclesiæ, ut notasse videtur Augustinus, dum innuit quod claves Ecclesiæ datæ sunt unitati. Verumtamen hoc non impedit quin datæ sint Petro tanquam monarchæ, legitimisque successoribus ejus ; principalius tamen Ecclesiæ : primo, ratione indeviabilitatis ejus ; secundo, ratione regulationis, quoniam habet regulare usum potestatis papalis, non sic econtra ; tertio, ratione multiplicitatis, quoniam Ecclesia habet potestatem quamlibet ecclesiasticam, etiam papalem, si non sit Papa, præsertim in extensione ; quarto, ratione obligabilitatis, quoniam Ecclesia potest condere leges obligantes et regulantes etiam ipsum Papam, tam quoad personam quam respectu usus suæ potestatis : non sic econtra potest Papa judicare totam Ecclesiam, vel usum suæ potestatis limitare.

Ecce hæc et quædam similia hujus doctoris verba (quæ omitto, quia in his sententialiter continentur) prædictis contrariari videntur, præsertim ei quod scripsi, Papam ex suo officio gubernare et judicare debere totam universalem Ecclesiam, eique legem posse statuere ac jubere, generali quoque concilio quoad aliqua præsidere, præesse et posse præcipere.2

Footnotes

  1. Matth. xviii, 17. ↩

  2. art. IV. ↩

Chapter 66 of 94