Articulus 26
Rationes ducentes ad quædam inconvenientia et absurda et periculosa, si Papa dicatur non habere auctoritatem et præsidentiam et jurisdictionem super totam Ecclesiam simul acceptam et super generale concilium.
SOBRIE et modeste loquendum est in arduissima ista materia, et quæ nunc scribam in isto articulo, inquirendo, admirando et avisando, magis quam affirmando, judicando aut reprobando, scripturus sum.
Primum igitur quæro, an generale concilium teneatur sub præcepto ad quadragesimale jejunium, ad jejunia quatuor temporum, ad observandum Adventum, ad celebrandum festum paschale in die dominico, ad abstinendum a carnibus saltem in die Parasceves, ad celebrandum diem dominicum, et ad quædam similia quæ a summis Pontificibus instituta servarique jussa leguntur, sicut ex Chronicis et Gestis pontificalibus innotescit. Si dicatur quod sic, consequens erit quod Papa auctoritatem præceptivam et præsidentiam pastoralem habeat super generale concilium : aliter illud non teneretur sub præcepto ad aliquid a quocumque summo Pontifice constitutum. Non enim major fuit potestas jurisdictionis in Petro quam in quocumque ipsius successore. Et si generale concilium teneatur temporibus istis ad ea quæ Petrus et quidam ipsius successores instituerunt universaliter observari, simili ratione parique potestate ac jure summus Pontifex tempore isto habet potestatem, prælationem ac jurisdictionem super generale concilium, quantum ad suam pertinet cathedram, puta in his quæ ipsi concilio exstant accommoda et saluti proficua evidenterque bona, ita quod talia potest concilio generali præcipere. Porro, si dicatur quod ad nullum prædictorum teneatur concilium, hoc prima facie satis mirabiliter terribiliterque sonaret, nec personæ conciliares peccarent prædicta non observando. Si vero dicatur quod concilium non tenetur ad ista, quoniam statuta summorum Pontificum potest revocare, si viderit expedire : ergo saltem tenentur ad ista quamdiu non occurrit rationabilis causa ea revocandi et non observandi. Imo talis posset occurrere causa, quod etiam quæcumque privata persona non teneretur ad ista.
Præterea, secundum scripta istorum pro congregatione Basileensi scribentium, sicut Papa nullam habet auctoritatem, præsidentiam et jurisdictionem super universalem Ecclesiam conjunctim consideratam, ita nec super generale concilium : quo concesso, mox concludetur quod generale concilium ad nullum prædictorum sit obligatum ; similiter nec tota Christianorum communitas conjunctim accepta.
Pono ergo per impossibile, quod universi et singuli Christiani qui sunt citra Papam, in aliquo uno latissimo campo sint congregati, et ad observandum præfata summorum Pontificum statuta bene dispositi : tunc quæro an tota illa congregatio simul pensata et sumpta, seu collective accepta, teneatur ad ista. Si dicatur quod imo, ergo Papa potestatem et jurisdictionem habet super illam, et super universalem Ecclesiam conjunctim consideratam. Si vero dicatur quod non, hoc absurde (ni fallor) sonaret, præsertim quum juxta præhabita, communitati et multitudini conjunctim acceptæ potius competat habere easdem leges et ordinationes, quam si sumatur divisim.1
Secundo interrogo, an Papa possit indulgentias facere generali concilio. Si dicatur quod sic, infertur quod auctoritatem et jurisdictionem habeat super illud : quoniam secundum omnium scholasticorum doctorum doctrinam super quartum Sententiarum, nulli prælato competit indulgentiam aliquibus facere nisi sibi subjectis, vel auctoritate ejus qui præsidet illis.2 Si autem dicitur quod non, hoc videbitur esse contra eorumdem scripta doctorum, dicentium quod Pontifex summus potest universaliter et ubique, omni totique populo christiano indulgentias facere, eo quod habeat plenariam potestatem super thesaurum Ecclesiæ, de quo indulgentiæ conferuntur. Rursum, secundum hoc sequeretur quod concilium, quantum ad hoc, esset pejoris et infelicioris conditionis quam quæcumque alia particularis Ecclesia vel persona, quoniam capax non esset gratiæ tantæ, quum tamen indigeat ea sicut et ceteri homines. Præterea, si dicatur quod ipsummet generale concilium potest indulgentias dare etiam sibimetipsi : primo, hoc non invenitur in doctoribus scriptum, quod ad generale concilium spectet indulgentias dare propria auctoritate, quia, secundum omnes doctores, thesaurus Ecclesiæ commissus est plene domino Papæ, nec legitur commissus generali concilio, nec antiqua concilia indulgentias dedisse leguntur, ut æstimatur, nisi forte ex summi Pontificis ordinatione. Iterum, dicunt doctores super quartum, quod nemo possit sibi ipsi indulgentias facere, sicut nec se ipsum quis potest absolvere : tamen indulgentiam faciens, potest indulgentiæ quam aliis facit, particeps esse. Unde sibi soli non potest indulgentiam facere, prout Thomas et alii super quartum declarant. Quomodo ergo concilium sibi ipsi indulgentiam facit? Cancellarius autem quodam in loco quærit an ad concilium spectet indulgentias dare; nec tamen evidenter determinat dubium illud.
Tertio quæro, an domino Papa in generali concilio personaliter præsente, et toto illo residuo conciliari mortaliter peccante etiam evidenter (quod possibile est, quum omnes illi possint simul esse in mortalibus culpis), an tunc Papa possit illos peccantes et punitione dignos, auctoritative corrigere, instruere, et punire tali punitione per quam bonum concilii non impediretur, sed potius promoveretur per gratiæ impetrationem majorem. Si dicatur quod sic, ergo præest omnibus illis tanquam prælatus et judex. Si dicatur quod non, quæram ad quem vel ad quos pertinebit illorum correctio auctoritativa et judicialis. Non ad ipsos, quum ita se ipsos corrigere non sit reorum, imo reus et judex diversi sunt: hoc modo ergo pertinebit ad Papam, vel ad nullum.
Quarto interrogo, si aliquæ certæ personæ conciliares graviter peccent, an Papa præsens possit eas præfato modo corrigere. Si dicatur quod sic, ergo præsidet eis secundum modum prætactum. Si dicatur quod non, quærendum est, quum Papa ex suo officio et jure divino habeat quemlibet peccantem corrigere, si cernat et sciat ejus excessum, et loci ac temporis opportunitas adsit, cur illas personas non poterit ita corrigere. Si dicatur quod ratione conciliaris negotii, seu propter concilii prohibitionem, tunc quæstio quinta occurrit. Quum celebratio concilii non cedat in derogationem auctoritatis officiique papalis, ut Papa jure divino præsit saltem unicuique Christiano, ipsomet dempto, qua ratione, qua auctoritate, quo jure tunc se subtrahunt prorsus ab obedientia Papæ, quibus omnibus ante concilii inceptionem præfuit summa auctoritate? Et quamvis absente potestate papali concilium possit eos arcere, tamen salubrem, justum et pium usum ipsius non videtur impedire debere aut posse.
Hæc caritative, non malitiose conscripsi, ut sapientioribus detur occasio profundius cogitandi. Quomodo autem concilium quantum ad aliqua sit liberum a coerciva potestate et præsidentia Papæ, habens præsidentem ac dirigentem Spiritum Sanctum, dictum est sæpe.
Insuper, secundum Thomam in secunda secundæ et super quartum Sententiarum, schismatici proprie appellantur, qui propria sponte et ex intentione ab Ecclesiæ unitate se separant.3 Unitas autem Ecclesiæ in duobus consistit, scilicet, in connexione membrorum Ecclesiæ ad invicem, et item in ordine omnium membrorum Ecclesiæ ad unum caput. Hoc autem caput est Christus, cujus vicem in terra gerit Pontifex summus. Ideo schismatici sunt, qui subesse renuunt summo Pontifici, et qui membris Ecclesiæ ei subjectis communicare recusant. Istud idem Raimundus, Durandus, Bonaventura et alii concorditer scribunt. Si ergo sit aliqua congregatio quæ se ab obedientia summi Pontificis omnino subducit, subtrahit, eximit, asserens se nequaquam summo Pontifici subjectam, ita quod ille nullam præsidentiam et jurisdictionem super se habeat, videndum est quomodo excusetur a vitio schismatis. Si dicatur quod subtrahit se ab obedientia tali, non ut quædam congregatio particularis, sed in quantum universalem Ecclesiam repræsentat: ergo saltem ut exsistentialiter est quædam particularis collectio christiana, debet manere summo Pontifici obediens et subjecta in his quæ illius cathedram pontificiumque respiciunt, quum de jure divino referatur ad illum sicut ad caput vicarium, a quo et unitas Ecclesiæ secundario, secundum doctores, dependet. Dicit quoque Hieronymus: Nullum est schisma quod non aliquam sibi hæresim confingat, ut ab ecclesiastica unitate recte recessisse videatur.
Postremo, Thomas quarto libro Summæ contra gentiles, in fine capituli quo pro bat quod toti universali Ecclesiæ summus Pontifex præsit, ita concludit :4 Per hoc excluditur præsumptuosus error quorumdam qui subducere se nituntur ab obedientia et subjectione Petri, successorem ejus Romanum Pontificem, universalis Ecclesiæ pastorem non recognoscentes. Ex hoc sequitur, quod et universalis Ecclesiæ pastor sit Papa, nec ideo ab ejus obedientia penitus excusetur concilium quia universalem repræsentat Ecclesiam, quum et illi præsideat Papa. Et si præsumptuosus fuit error eorum qui se subduxerunt ab obedientia subjectioneque Papæ, videndum anne præsumptuosior sit error eorum qui non solum renuunt obedire et subjici summo Pontifici, sed absolute ponunt se super illum, ita quod potestatem et jurisdictionem habent in illum, non econtrario.
Multa similia possent proponi; sed ista sufficiant, quæ non nisi caritative sunt tacta, ut veritas diligentius inquiratur, et nemo fallatur : præsertim quum multi jam dicant quod ad ordinationes generalis concilii tota Ecclesia etiam collective considerata, post concilii dissolutionem teneatur, non ad ordinationem summi Pontificis; sicque universali Ecclesiæ ut sic, scilicet conjunctim acceptæ, quo modo proprie dicitur universalis, competat regi non regimine monarchico et regali, ut dictum est, sed alia regiminis specie : contra quod satis est ex doctoribus disputatum. Nam et hoc concesso, sequitur quod absolute loquendo, major seu altior et plenior sit potestas in Ecclesia quam papalis : quum tamen Petrus de Alliaco et Cancellarius apertissime dicant, quod plenitudo, vertex atque supremitas ecclesiasticæ potestatis in solo sit summo Pontifice subjective atque formaliter, utputa vere, realiter seu exsistentialiter, in generali autem concilio repræsentative seu insinuative, in Ecclesia vero finaliter. Hæc superius diffusius sunt inducta, et nunc currenter breviterque in tantum sint tacta : quæ utique sine tædio et dolore non scribo.
Footnotes
Chapter 85 of 94