Articulus 31
An Papa sit dominus Ecclesiæ.
QUÆSTIO ista in duobus libellis præhabitis clarissime est soluta. Dictum est enim quod dominium duplex est :1 unum videlicet ordinatum, quo quis aliis præest ad utilitatem ipsorum, providens illis, non propria commoda quærens. Aliud est inordinatum dominium, quo quis propter propria commoda aliis præsidet. Primo modo bonis prælatis atque principibus dominium competit, secundo modo tyrannis. Imo, secundum Albertum, dominium primo modo acceptum, est de ratione hierarchiæ. Quo ergo præ universis principibus et prælatis Papa sublimior est hierarcha, altior digniorque prælatus, eo præclarius ipsi competit dominium tale super universis quibus præest ac providet.
Sed dictum istud quibusdam non placet, propter plura quæ S. Bernardus libro de Consideratione ad Eugenium loquitur Papam, dicendo : Superiorem te factum dissimulare non possumus, sed non ad dominandum ; et ut multum sentiamus de vobis, non dominium, sed ministerium vobis est datum. Disce exemplo Prophetæ præsidere non ad imperandum, sed ad factitandum.2 Nomen episcopi non dominium, sed officium tibi sonat. Quod habuit Petrus, hoc tibi dedit : sollicitudinem super Ecclesiam, non dominationem. Considera summum te dici comparatione non meritorum, sed ministeriorum. Sic te existimet homo ut ministrum Christi et summum inter ministros. Præsis ut prosis. non ut imperes. Considera ante omnia Romanam Ecclesiam Ecclesiarum matrem esse, non dominam ; te vero non dominum episcoporum, sed unum ex ipsis. — Multa similia scribit Bernardus ; et ad idem possent verba aliorum induci doctorum, quia Origenes atque Chrysostomus multa similia scribunt.
Sed omnium horum est una solutio, quia de inordinato dominio, quo quis ex fastu superbiæ ac cupiditate aliis dominatur, sunt intelligenda. Ordinatum autem dominium, quia ad subditorum commoda ordinatur, recte servitus dicitur, loquendo de servitute administrationis et prælationis, caritatis ac dignitatis : sicque omnes christianæ prælationes et dominationes sunt servitutes. Ideo Pontifex summus scribit se servum servorum Dei. Romana quoque Ecclesia non est domina Ecclesiarum dominatione primo modo accepta, sed secundo modo, præsertim ratione sui Pontificis. Sicque Jacobus de Voragine et alii multi vocant eam dominam Ecclesiarum.
Denique, Papam sic esse dominum Ecclesiæ præinducta demonstrant, quum et Anselmus Urbano Papæ in epistola de Incarnatione Verbi sic scribat :3 Domino et Patri universæ Ecclesiæ in terra peregrinantis. Hieronymus etiam, ut paulo ante habitum est, ait quod Petrus fuit dominus magnæ domus sibi a Christo commissæ, puta Ecclesiæ, in qua per totum mundum Deo pascha offertur.4 Sicque dominium competere Papæ Bernardus insinuat, dicens : Exspectabam si forte aliquis de filiis meis reverteretur et diceret : Joseph filius tuus vivit, et ipse dominatur in tota terra Ægypti.5 Ubi per Joseph intelligit Eugenium Papam, qui ratione monasticæ professionis filius fuit Bernardi. Rursusque scribit ad eum :6 Quia semel loqui ad dominum meum cœpi.
Hinc Joannes Ruysbroeck in libro de Tabernaculo Moysis ait : Sacerdotium et omnes ecclesiasticæ dignitates sunt officia et servitutes; et quo servitus major est atque communior, tanto semper altior nobiliorque consistit. Et istud probamus in Christo, qui fuit totius mundi minister. Hinc scribit se Papa servum servorum; et oportet ut talem se sentiat, si Christi esse debeat imitator. — Hinc ait et Ubertinus : Status prælationis ratione sublimitatis et honoris et requisitæ ad eum perfectionis, est etiam ipsis summis Seraphim tremebundus.
Insuper Cancellarius ait : Quoddam est dominium evangelicum, quod secundum evangelicam legem exercetur, quod utique maxime competit summo Pontifici. Denuo ait : Mulier non est ordinis susceptiva, quia est sexus subjectionis, non hierarchicæ dominationis. Quo patet quod ad hierarcham dominari pertinet. Unde, quod quidam arguunt Papam esse inferiorem et subjectum, non superiorem et prælatum Ecclesiæ, quoniam vere scribit se servum servorum, potius ad oppositum militat, quum hoc de servitute hierarchicæ prælationis, administrationis ac dominationis sit intelligendum : præsertim quum et ipse S. Gregorius, qui primo talem se scripsit, in Moralibus super Job dicat, quod Petro sit a Christo datus principatus atque primatus Ecclesiæ, ut sæpius est allegatum. Et nunc addo quod ait ibidem : Petrus quasi oblitus sui primatus, Paulo se humiliavit.
Footnotes
Chapter 90 of 94