Skip to the text

Articulus 5

De comparatione domini Papæ ad triplicem Ecclesiam: ubi probantur quæ in primo libro induxi de potestate et jurisdictione summi Pontificis super ipsum quoque generale concilium quantum ad aliqua, secundum præfatum doctorem.

IN prima materia hujus tractatus asserui me medium veritatis servare inter duas positiones nimis extremas, quarum una sic præfert universalem Ecclesiam ac generale concilium illam repræsentans, summo Pontifici, ut asserat eum nullam prorsus potestatem, jurisdictionem ac præsidentiam super universalem Ecclesiam ac generale concilium esse sortitum. Porro positio altera summum Pontificem sic præfert universali Ecclesiæ ac generali concilio, ut affirmet Papam in nullo esse generali concilio subjectum. Inter hæc mediando conscripsi, quod Papa in his quæ ad suum directe spectant officium, universæ præest Ecclesiæ, ita quod et ipsi generali concilio possit auctoritative præcipere ea quæ sunt concilio ipsi et fini ibi intento accommoda atque salubria. Hoc etenim competit Papæ jure divino, eo ipso quo tota universalis Ecclesia sibi exstat commissa; ideoque non potest sibi auferri ab homine, quamdiu permanet Papa: præsertim quum generalis concilii convocatio et celebratio nequaquam in derogationem aut depressionem seu minorationem papalis potestatis ac præsidentiæ cedant, ordinentur aut tendant, imo potius ad honoratiorem expeditioremque usum ipsius, tanquam ad Papæ subsidium.

Unde in primo opusculo, articulo vicesimo sexto, sic scripsi: In his quæ papalis prælationis mensuram, regulam magisteriumque concernunt, Papa est super concilium et super totam Ecclesiam, circa quam ipse vices Christi plenarie gerit, secundum B. Cyrillum, S. Bernardum et Thomam, hoc præ ceteris (ut mihi apparet) clarius exprimentes. Si itaque inquiratur, quæ sunt illa in quibus Papa est super concilium, et quæ sunt quæ magisterium, regulam et mensuram papalis prælationis respiciunt; dicendum, quod omnis vicarius legislatoris ad hoc principaliter ordinatur, ut legem legislatoris sui a suis subditis faciat observari: quum ergo Papa sit generalis, summus ac plenus Christi vicarius, hoc ad suæ prælationis mensuram, ad suæ præsidentiæ regulam, ad magisterii sui officium primo ac maxime pertinet, ut ad evangelicæ legis adimpletionem, omnem inducat (quantum potest) populum christianum per se et per suos ministros. Quum itaque generale concilium congregetur præcipue propter bonum commune Ecclesiæ, et propter causas animabus salubres, si Papa vellet aliquid agere vel jubere per quod bonum concilii impediretur, jam ipse transcenderet et exiret regulam ac mensuram magisteriumque suæ prælationis ac potestatis, quæ data est ipsi in ædificationem, et non in destructionem, secundum Apostolum;12 qui etiam ait: Non possumus aliquid contra veritatem, sed pro veritate.3 Præterea, quoniam Papa ratione officii sui debet semper præcipuam ac paternam habere sollicitudinem pro bono communi totius Ecclesiæ sibi commissæ, adhuc durante generali concilio posset aliqua ordinare quæ essent accommoda toti concilio ad impetrandum copiosius directionem Spiritus Sancti, ut bonum Ecclesiæ plenius sequeretur. Et si talia præciperet concilio observanda, concilium generale teneretur illi obedire ut summo pontifici et pastori: quia in tali ordinatione ac jussione Papa non exiret limites potestatis suæ sibi a Christo præfixos. Quo patet, quod in talibus potestatem et jurisdictionem habet super generale concilium et super totam Ecclesiam. — Hæc illic scripsi. Nunc itaque restat ostendere hæc rationabiliter esse prolata.

Ad quod primo commemoro, quod Petrus de Alliaco, imo Thomas, Bonaventura itemque Boetius ante eum, dixerunt: Sicut sanitas corporis consistit in quadam proportione media inter qualitates extremas contrarias; virtus quoque moralis, quæ magna pars est sanitatis animæ, secundum Philosophum secundo Ethicorum, consistit in medio, scilicet inter duo vitia extrema: sic proportionaliter doctrina sacræ Scripturæ, in qua complementum est totius spiritualis sanitatis, quasi media est inter errores diversos, imo sæpe inter errores contrarios: quemadmodum in libro de Duabus naturis Christi docet Boetius, quod fides catholica media est inter duos contrarios Nestorii et Eutychetis errores. Consimili modo circa ecclesiasticam potestatem medium docet veritas inter duos errores contrarios. Hinc plerumque contingit, quod volentes aliquem vitare errorem, periculosius in errorem contrarium delabuntur, inter quos sana doctrina medium tenet; talisque error passionatis hominibus solet contingere, quos impetus passionis a medio rationis frequenter faciliterque abducit.

Denique, quamvis ad probandum quod dictum est de auctoritate et jurisdictione Papæ super generale concilium quantum ad aliqua, valeant omnia quæ tam in isto tractatulo quam in duobus prioribus sunt inducta ad demonstrandum quod summus Pontifex præsit universali Ecclesiæ, tam conjunctim quam divisim acceptæ; nunc tamen aliqua addam, primoque illud quod in libro de Ecclesiastica potestate Petrus de Alliaco inducit, dicendo: Multi et magni prælati atque doctores dicunt: Romana Ecclesia, sicut ratione Pontificis sui summi omnium Ecclesiarum caput dicitur, sic secundum aliquos, dici potest caput generalis concilii, imo et universalis Ecclesiæ, quæ ex omnibus particularibus Ecclesiis integratur. Verum, quoniam Petrus iste hoc dicit recitative magis quam assertive, pensandum quid secundum propriam asserat mentem. Itaque præfato libro affirmat: Romanus Pontifex caput est triplicis Ecclesiæ. Primo et principaliter, Ecclesiæ universalis, respectu cujus dicitur summus pontifex. Secundo est caput Romanæ Ecclesiæ particularis, respectu cujus dicitur pontifex Romanus. Et in utroque episcopatu, tam universalis quam Romanæ Ecclesiæ, succedit Petro, qui prius habuit primum episcopatum quam secundum. Tertio est caput generalis concilii, quod universalem Ecclesiam repræsentat, tamen respectu Papæ est quædam particularis Ecclesia, sumens unitatem ab auctoritate summi Pontificis in eo actualiter vel virtualiter præsidentis, ut patet ex capitulo Significasti, de Electione, cum suis concordantiis.4 Hanc triplicem Ecclesiam constat esse triplex corpus mysticum, cujus Papa est caput immediatum. Iterum ait: Papa, vel suus vicarius ipso absente, in generali concilio præsidere deberet, nisi manifesta causa et in jure divino fundata obsisteret: alias non esset congregatio una nec ordinata, nisi esset unum caput principaleque membrum. Insuper: Concilium, inquit, præsente Papa, a quo ipsum concilium vocatum est, est velut unum corpus mysticum, cujus Papa est caput, et alii sunt membra.

Ex his doctoris verbis sic argui potest: Caput corpori suo habet influere, illudque aliquo modo dirigere, convenitque eidem præcipue quum spirituale caput respectu mystici corporis habet hæc agere. Quum ergo Papa sit caput generalis concilii, et ceteri sint membra capitis hujus, habet eis aliquo modo influere et præesse seu præcipere, eosque suo modo dirigere. Insuper, si generale concilium per comparationem ad Papam est particularis quædam Ecclesia, videtur quod Papa sit ejus prælatus, præsertim quum omnium particularium Ecclesiarum prælatus dicatur. Ecclesia namque per comparationem ad suum prælatum, unitatem et præclaritatem sortitur: prælatus vero prælationem jurisdictionemque aliquam habet super Ecclesiam suam. Rursus, sicut generale concilium per comparationem ad Papam vocatur particularis Ecclesia, sic et particularis grex et particulare quoddam ovile per comparationem ad Papam esse videtur: quo dato, apparet quod Papa sit prælatus et pastor ipsius, præsertim quum generale concilium etiam quoad se totum, possit esse in mortali peccato seu extra caritatem et gratiam, sicque indiget prælato, sicut et alia quævis congregatio. — Attamen, quomodo Papæ conveniat concilio præsidere auctoritatemque dare, et quomodo præinducta sint intelligenda, in præhabitis opusculis aliqualiter est ostensum, et infra diffusius ostendetur, ubi et ea quæ dicta sunt nunc, exquisitius, præstante Domino, probabuntur.5 Hucusque enim præcipue ex dictis Petri de Alliaco scripta mea confirmare proposui.

Verumtamen, ad probandum principale intentum hujus articuli, addo quod in epistola Universitatis Parisiensis missa Imperatori tempore Constantiensis concilii, inter cetera sic legitur: Jam nostros præ gaudio exsultantes animos rei novitas retorsit in tristitiam, quum dominum nostrum summum Pontificem se inopinate novimus absentasse, et nobis durum ægreque ferendum piis animis videbatur, verum pastorem suum tam celebri convocatione vocatum, ovile tam improvise relinquere. Hoc autem dictum est in illa epistola de Joanne Papa, qui mutato habitu clam discessit a Constantiensi concilio. Sicque in verbis præfatis Papa vocatur verus pastor generalis concilii, et illud dicitur ejus ovile. Nam subditur in eadem epistola: An apud singulares personas amplior pax quam apud totam virtualiter Ecclesiam quærenda sit, quis dubitet? Pastor autem super suum ovile potestatem et jurisdictionem aliquam habet.

Denique, quidam doctor præcipuus, in quodam sermone quem fecit in Basileensi concilio, quum nullo dubitante fuit adhuc ibidem generale concilium, sic inter cetera loquitur: Quamvis fere omnes vobis inferiores ac subditos esse cognoscam, respectu quorum vos superiores juste dici debere non dubium est, omnes tamen vos inferiores, omnes subditi estis respectu capitis vestri, prælati vestri, unici in Ecclesia Dei monarchæ, vicarii Christi in terris, summi Pontificis. Nec æstimo vos propterea aut indigne aut ægre id ferre, quoniam quidem, ut omnium natura est mediorum, majorem longe excellentiam aut perfectionem estis ex propinquiori ad superiorem subjectione quam ex inferiorum dominatione sortiti. Sicut autem nec pes, nec manus, nec ceterorum aliqua corporis membra caput esse possunt, nec propterea tamen non ideo non sunt corporis membra; sic nec omnes cardinales, archiepiscopi aut episcopi, Papæ esse possunt, nec vos ipsi Papa esse potestis, et nihilo minus propterea non ideo non estis corporis mystici membra. Inferiora membra ex natura venerari, non zelare quod in superioribus bonum videant, neque dignioribus invidere aut majorum inhiare debent dignitatibus usurpandis: alioqui, si pes capitis et manus oculorum officia vel zelarent vel ambirent consilio inordinato, confusio et certissime totius corporis ruina ex hac monstruosa æmulatione provenirent necesse est. Sed sua unumquodque inferius membrum vocatione contentum, ut id ad quod deputatum est officium, absque livoris stimulis, absque ambitionis ardore, fideliter exsequatur, studio summo conetur. Cavetote ne sub honesta et sanctissima reformationis medela, letale inobedientiæ virus intra conscientiarum latebras cæco admittatur colore. Inferior quisque superiori et omnes supremo obediant. Et sicut ab inferioribus vultis vobis obeditum iri, sic et superioribus obedite: ne justo illo Dei judicio, Per quæ quis peccat, per hæc et torquetur, totius tandem obeditionis maneatis expertes; istoque pacto Ecclesia Dei, quæ ordinata membrorum compage consistit, veniat peritura, aut (quia nunquam peritura) gravissimam et forsan inauditam perpessura jacturam.

Verba hæc non mediocriter sunt sententiosa: in quibus ostenditur rationabiliterque probatur, quod occasione celebrationis concilii non debeat se ipsa congregatio conciliaris ab obedientia summi Pontificis prorsus subtrahere, puta in his quæ non sunt impeditiva boni ipsius concilii.

Footnotes

  1. II Cor. x, 8. ↩

  2. II Cor. x, 8. ↩

  3. II Cor. xiii, 8. ↩

  4. Decretal. lib. I, tit. 6, c. 4. ↩

  5. lib. I, art. x et s. ↩

Chapter 64 of 94