Articulus 20
De plenitudine potestatis et præsidentia summi Pontificis super universalem Ecclesiam, ex dictis reverendi patris domini Jacobi de Voragine, archiepiscopi Januensis.
DOCTOR iste clarissimus, qui ad communem utilitatem Ecclesiæ multa conscripsit, in quodam sermone, et item in
Legenda de Cathedra S. Petri, sic ait: Triplex est cathedra. Prima regalis, de qua secundo Regum habetur:1 Sedens in cathedra, scilicet David. Secunda est sacerdotalis, de qua primo Regum:2 Heli sacerdote sedente super sellam. Tertia magistralis, de qua apud Matthæum legitur:3 Super cathedram Moysis sederunt Scribæ et Pharisæi. Beatus ergo Petrus sedit in cathedra regali, quoniam princeps fuit omnium regum, tanquam totius mundi prælatus et præsul. Hinc Roma et etiam ratione apostolicæ Sedis quæ ibi est, caput et domina mundi vocatur. Seditque in cathedra magistrali, quoniam doctor fuit omnium Christianorum.4 Hinc Honorius Papa III ait: Juxta Prophetæ verbum, constituti sumus super gentes et regna, grandissimum honoris fastigium assecuti. Hinc verum scribit præfatus doctor: Petrus præ ceteris Apostolis dignior fuit auctoritate, quoniam princeps fuit illorum, officiumque prælationis super universam Ecclesiam habuit. Et sicut Petrus fuit princeps et prælatus totius Ecclesiæ, quæ diffusa est in tribus partibus mundi, scilicet Africa, Asia et Europa, ita Ecclesia ter in anno celebrat festum de ipso.
Præterea, præter hanc triplicem cathedram potest et quarta assignari, videlicet cathedra judicialis, de qua sanctus Job loquitur: In platea cathedram parabant mihi.5 In qua etiam sedit Petrus, quia (secundum doctorem prædictum) ad ipsum spectabat judicium omnium causarum seu omne judicium, utputa civile, ecclesiasticum, et medium.
Postremo, in sermone de gloriosissimo archiapostolo Petro disseruit: Christus dixit ad Petrum, Tu es Petrus, et super hanc petram ædificabo Ecclesiam meam.6 Cujus Ecclesiæ caput est Petrus; et sicut a Christo dicitur Christianus, ita a petra, per quam intelligitur Christus, dictus est Petrus, id est firmus. Unde Dominus dicendo ad eum, Tu es Petrus, ostendit Petrum esse fundatum super petram præfatam præ aliis Apostolis in pluribus prærogativis. Primo, in fidei firmitate, in qua tantum fuit solidatus, quod alios Apostolos confirmat in fide, Christo sibi dicente :7 Confirma fratres tuos. Secundo, in officii sublimitate : quoniam Christus fecit eum pastorem ovium suarum, singulariter dicens ad eum, Pasce oves meas; deditque ei jurisdictionem plenariam, dans ei plenam potestatem et super cœlum, quum dixit, Tibi dabo claves regni cœlorum; et super mundum, dicendo, Quodcumque ligaveris super terram, etc.; et super infernum, quum ait, Portæ inferi non prævalebunt adversus eam.8
Porro, quod in præcedenti articulo dixit Alexander de Hales, omnia bona Ecclesiæ esse Papæ, et quod capiat inde quantum vult; et quod nunc dictum est, Petrum sedisse in cathedra regali, tanquam principem omnium regum in terra : infra clarius exprimetur quomodo sint intelligenda.
Footnotes
Chapter 79 of 94