Articulus 28
Quomodo omnia bona Ecclesiæ sint summi Pontificis, et qualiter etiam regna et imperium ac cetera bona terrena sint ejus.
EX Alexandro de Hales est allegatum, quod omnia bona Ecclesiæ sint Papæ, et accipiat inde quantum vult. Insuper ex Jacobo de Voragine dictum est, quod Petrus apostolus omnium regum terræ exstitit princeps. Videndum est ergo quomodo intelligenda sint hæc.
Itaque Petrus de Alliaco libro de Ecclesiastica potestate de ista sic ait materia : Papa est universalis dispensator, tanquam supremum membrum Ecclesiæ, omnium generaliter ecclesiasticorum bonorum, tam spiritualium quam temporalium : non sic quod eorum sit dominus, sed solum communitas Ecclesiæ universalis est domina ac proprietaria illorum bonorum generaliter ; et singulæ communitates atque Ecclesiæ dominium habent in bonis sibi correspondentibus; personæ autem singulares non habent jus dominii, sed jus utendi vel dispensandi. Et hoc notavit Innocentius. Hinc patet error dicentium, quod solus Papa habet jus vel dominium in bonis Ecclesiæ, et non solum est administrator vel dispensator universalis Ecclesiæ, sed bonorum ejus verus dominus ac proprietarius. Itaque Papa non potest ad libitum detrahere, bona Ecclesiarum, ita quod quidquid de ipsis ordinet, teneat; sed quum sit minister et dispensator bonorum communitatis, in quo requiritur bona fides, non habet collatam sibi potestatem super hujusmodi bonis, nisi ad necessitatem et communem utilitatem.123 Hinc denuo ait : Papæ incumbit cura Ecclesiæ generalis; ideo ipse est universalis dispensator omnium ecclesiasticorum bonorum spiritualium et temporalium. Propterea, sexto Decretalium, de Præbendis, capitulo 2, dicitur quod Papa plenariam habet dispositionem omnium beneficiorum.4
Insuper scribit hic doctor : Papa jure potuit ordinationes majorum et electivarum dignitatum ac collationes aliorum beneficiorum sibi et apostolicæ Sedi reservare, quia hæc ei antiquissimo jure competebant; et ea non solum jure universali administrationis papalis potuerunt Papæ competere, sed etiam ex speciali causa, ratione materiæ subjectæ, utputa quia inferiores electores in suis electionibus et ordinarii collatores in beneficiorum collationibus abutebantur, et frequenter per potentiam laicalem suo jure libere uti non permittebantur.
His consonat quod in libro suo de Ecclesiastica potestate Cancellarius dicit : Potestas ecclesiastica papalis non ita habet dominia et jura terreni simul et spiritualis imperii, quod possit ad libitum de bonis clericorum (et multo minus laicorum) disponere, quamvis concedendum sit quod habet in eis dominium quoddam regitivum et regulativum et ordinativum. Et istud est medium inter duas pestes contrarias, puta, invidiam papali dignitati plus debito detrahentem, et adulationem ei nimis multa attribuentem. Nam quidam dixerunt, quod Constantinus imperator nil contulit Papæ Silvestro quod non esset prius suum, sed reddidit injuste detentum.
Huic verbo concordat Petrus de Alliaco, dicens : Papæ et prælatis Ecclesiæ non repugnat dominium habere in temporalibus et jurisdictionem; nec tamen debentur eis per se ratione status sui, in quantum sunt vicarii Christi Apostolorumque successores, sed convenire potest eis habere talia, si eis ex donatione devota collata fuerint, vel aliunde ea justo acquisierint titulo.
Sed objici potest, quod ad Eugenium Papam libro de Consideratione scribit Bernardus : Tu heres, et mundus hereditas; et rursus : Quid tam indignum tibi, quam ut totum tenens, non sis toto contentus, atque exiguas portiones ipsius tibi creditæ universitatis, tanquam non sint tuæ, satagas nescio quo modo adhuc facere tuas ? — Et respondendum, quod Bernardus hæc ait propter hoc quod summo Pontifici specialissime est commissa tota Ecclesia, et de omnibus habet exigentiam causæ et loci ac temporis ordinare, non tamen ut dominus principalis, sed potius ut minister et dispensator, ut præfato libro sæpius ait Bernardus. Hinc in Decreto, causa 12, quæstione 2, capitulo Sine exceptione, habetur :5 Rebus Ecclesiæ utatur episcopus ut commendatis, non tanquam propriis.
Postremo, Constantinus imperator omnia imperialia insignia contulit Papæ, et statuit ut cardinales uterentur ornamentis senatorum.
Footnotes
Chapter 87 of 94