Skip to the text

Articulus 24

Quod omnis princeps, prælatus ac legislator per prius comparetur ad totum populum sibi subditum et commissum conjunctim, quam ad eum divisim, vel ad aliquam ejus partem.

QUUM innumerabiles sint auctoritates in quibus dominus Papa asseritur toti ac universali Ecclesiæ præsidere, quidam id ipsum negantes, ut auctoritatibus satisfacere videantur, evasionem hanc invenerunt, quod præsit universali et toti Ecclesiæ divisim, non conjunctim acceptæ. Quod quam nullius sit ponderis elucescet, si poterit demonstrari quod omnis qui pluribus præest, per prius seu immediatius magisque proprie comparetur ad illos ut conjunctim consideratos aut simul sumptos, quam ad eosdem divisim. Hoc igitur nunc, quantum Dominus dederit, est probandum.

Ad quod primo occurrit quod ait Isidorus, sententialiterque in Decreto habetur, quod lex data et scripta est pro omni communi utilitate, pro nullius bono privato.1 Et istud S. Thomas in prima secundæ, quæstione nonagesima, pulchre declarat, dicendo :2 Lex est ordinatio rationis ad bonum commune, ab eo qui curam gerit reipublicæ promulgata. Lex quippe est regula atque mensura actuum, per quam aliquis ad agendum vel non agendum inducitur. Quum ergo ad rationem pertineat regulare ac mensurare actus humanos, palam quod lex sit aliquid rationis, potissimum practicæ : in cujus intentione primum est finis sive felicitas, quæ movet ad operandum tanquam desideratum et ultimate intentum, propter quod omnia fiunt. Idcirco hunc finem et media ordinemque pertingendi ad eum lex respicit. Nam et particularis homo et privata ejus felicitas comparantur, referuntur et ordinantur ad totam communitatem communemque felicitatem, ut pars ad totum et imperfectum ad perfectum. Lex itaque spectat et respicit ad bonum commune. Plures autem seu diversæ personæ non constituunt communitatem, nec unam rempublicam faciunt, nisi in quantum conjunctim sumuntur seu ordinantur : divisim enim acceptæ, sunt res singulares, privatæ et distinctæ. Quæcumque ergo lex pluribus datur, per prius respicit eos conjunctim quam divisim. Quilibet ergo prælatus, princeps seu legislator vel præsidens, eo ipso quo potest omnibus sibi subditis et commissis constituere legem, id est jussionem seu ordinationem, per prius comparatur [ad omnes] et auctoritatem præsidentiamque sortitur super omnes sibi subjectos simul acceptos, quam divisim consideratos ac sumptos.

Hinc super illud Matthæi, Ambulans Jesus juxta mare, dicunt expositores, quos ibidem sequitur Nicolaus de Lyra :3 Lex non imponitur nisi multitudini. Ideo legislationem præcedit populi adunatio. Unde in veteri Testamento, antequam Deus contulit filiis Israel legem, per Moysen primo illos ab aliis separavit atque in unum collegit, ut patet in Exodo. In exordio quoque evangelicæ legis, antequam Unigenitus Dei hanc legem proponeret, plurimos congregavit, quibus collectis legem novam proposuit. Itaque ad legem pertinet ut imponatur populo adunato, seu perfectius adunando. Porro, quantum ad hoc, idem exstat judicium de lege et de rege seu præsidente, prælato aut principe : quia ad hoc in officio præsidentiæ collocatur, ut legem a suis faciat subditis observari. Ergo et ipse præficitur plebi sibi commissæ ut adunatæ, hoc est simul acceptæ et perfectius adunandæ : sicque per prius et immediatius comparatur ad totum gregem suum conjunctim, quam divisim seu ad aliquam illius partem. Quo patet quod auctoritatem et præsidentiam habet super omnes illos collectim.

Præterea, secundum Augustinum, judicandum est de re secundum id ad quod finaliter ordinatur ac tendit : quod etiam Philosophus docet. Finis namque potissima est causarum, et de mediis judicandum est secundum exigentiam et expedientiam finis : nam et bonitas mediorum a fine attenditur. Sed ad hoc ordinatur et tendit omnis prælatio in hac vita, ut subditi ejusdem præsidentis ad invicem et inter se pacifice vivant, in aliquibus observantiis, ritibus, consuetudinibus seu legibus communicando et concordando, sicque aliquo modo uniformiter conversando. Propter quod monet Apostolus : Id ipsum dicatis omnes, et non sint in vobis schismata;4 itemque : Quum sit inter vos zelus et contentio, nonne carnales estis ?5 Hinc, secundum Augustinum, civitas aliud non est quam concors civium multitudo. Talis ergo debet esse auctoritas atque prælatio præsidentis, qualem requirit hic finis. Sed finis iste requirit quod præsidens habeat auctoritatem et prælationem super omnes sibi subjectos, non solum divisim, sed etiam, imo et potissime conjunctim acceptos. Aliter enim non valet eos ad hunc finem perducere seu convenienter dirigere, atque in fine hujusmodi conservare, et impedimenta fini adversantia tollere, nisi possit omnibus et singulis sumptis seu pensatis conjunctim præcipere, constitutionem prohibitionemque facere seu legem præfigere, quum aliter finis iste nequeat obtineri et conservari perfecte, nisi omnes etiam simul media fini proportionata et apta observent impedimentaque vitent.

Insuper, ad hoc tendunt lex atque prælatio, ut qui eidem subduntur, sint unum per animorum concordiam, unusque populus per legis et regentis communionem. Eo igitur modo competit præsidenti illis præesse, quo possit eos ad talem unitatem concordiamque efficacius compendiosiusque perducere : quod potissimum est per hoc quod potest eis præcipere aliqua quæ ab universis et singulis generaliter observentur, quantum id rationabiliter fieri potest. Sicque oportet ut super omnes etiam conjunctim auctoritatem habeat et jurisdictionem. Iterum, qui eidem subduntur, unus sunt grex unaque plebs, et quasi unum corpus per reductionem et comparationem ad suum præsidentem, qui est caput ipsorum. Idcirco competit eis potissime collective illi subesse, et illi eis conjunctim præesse.

Footnotes

  1. Decret. p. 1, dist. 4, c. 2. ↩

  2. art. 4. ↩

  3. Matth. 18. ↩

  4. 1 Cor. 1, 10. ↩

  5. 1 Cor. 1, 11. ↩

Chapter 83 of 94