Skip to the text

Articulus 13

De multiplici acceptione Ecclesiæ, et quomodo intelligendum sit quod Papa dicitur præesse toti ac universali Ecclesiæ.

MULTIPLICEM ejusdem nominis significationem non attendentes, multifarie celeriterque falluntur : quemadmodum etiam ait Philosophus, quod ignorantes terminorum acceptionem, de facili paralogizantur. Itaque, ad intelligendum quo sensu viri sancti et summi Pontifices catholicique doctores testati sunt Papam præesse toti et universali Ecclesiæ, oportet advertere quod nomen Ecclesiæ multipliciter sumitur. Primo, pro ecclesia materiali: sicut quum dicimus, quod episcoporum est consecrare ecclesias. Sicque ad Corinthios ait Apostolus: Numquid domos non habetis ad manducandum, aut ecclesiam Dei contemnitis?1 — Secundo accipitur prout contra Synagogam distinguitur: sicut dum affirmamus, in principio nascentis Ecclesiæ, seu in primitiva Ecclesia, omnia in Jerusalem fidelibus fuisse communia.2 Sicque fideles novi Testamenti ad Ecclesiam pertinent.

Tertio sumitur pro universis fidelibus qui a principio mundi fuerunt et nunc sunt et usque in finem sæculi sunt venturi: et ita in homilia de parabola evangelicæ vineæ dicit Gregorius, quod Ecclesia ab Abel usque ad ultimum in fine mundi nasciturum electum, quot sanctos protulit, quasi tot palmites misit. Sicque primo libro contra Donatistas Augustinus dicit: principio mundi quæ peperit Abel et Enoch et Noe et Abraham, ipsa peperit Moysen et Prophetas, et quæ istos, ipsa etiam peperit Apostolos et martyres et omnes Christianos: omnes enim hi societate unius populi continentur, et ejusdem civitatis sunt cives.

Quarto accipitur pro universitate electorum seu Deum amantium, in quibus omnibus amor Dei unam efficit civitatem sive Ecclesiam, et ista tam comprehensores quam viatores, hoc est tam triumphantem quam militantem Ecclesiam, comprehendit. Sicque in quadam homilia de Pentecoste excellentissimis laudibus laudat Ecclesiam S. Chrysostomus, dicens quod carior sit Deo cœlo et terra, angelis, Apostolis et Prophetis, et quod isti fuerunt et missi sunt per Ecclesiam.

Quinto Ecclesia cum quadam restrictione seu contractione accipitur, pro parte populi christiani ad divinum obsequium quodam speciali signaculo deputati. Unde in libro de Ecclesiastica potestate Cancellarius ait: Ecclesia hic contracte sumitur, dum loquimur de ecclesiastica potestate: pro illis videlicet qui speciali signaculo dedicati sunt ad divinum servitium, a clericatura, quæ infimum tenet gradum, usque ad supremum, quo Papa decoratur. Sic dici solet, quod Ecclesia non utitur gladio materiali; sic quoque de libertate Ecclesiæ agitur sermo.

Sexto Ecclesia sumitur pro universis fidelibus eodem tempore exsistentibus. Sicque, secundum Thomam in tertia parte, Papa dicitur toti præesse Ecclesiæ, id est cunctis qui suo tempore sunt Christianis.3 Quod tamen intelligendum est per sui ipsius exclusionem: non enim sui ipsius est caput et pontifex. Itaque, dum Papa dicitur præsidere toti et universali Ecclesiæ, sensus est quod præsit toti illi residuo populo christiano qui est citra ipsum. Unde et in tali locutione universalis seu tota Ecclesia cum aliquanta contractione accipitur, puta pro toto ovili vicarialis summi Pontificis. — Potest et septimo incontracte accipi, pro ovili simul cum summo ejus vicario capite. Sicque totius militantis Ecclesiæ caput principale est Christus, qui etiam particularium Ecclesiarum ac fidelium personarum principale caput censetur.

Interdum quoque sumitur universalis Ecclesia pro toto christiani populi residuo, præter Romanam illam particularem Ecclesiam; sicque in libris contra Donatistas Augustinus interdum sumit universalem Ecclesiam. — Insuper Ecclesia interdum pro particulari Ecclesia sumitur: ut quum dicimus episcopos esse sponsos Ecclesiæ, quoniam unusquisque illorum sponsus est Ecclesiæ sibi commissæ, cum qua matrimonium spirituale contraxit.

Rursus Ecclesia quandoque pro ecclesiastico judice seu prælato accipitur. Unde et illud in Evangelio, Dic Ecclesiæ, Chrysostomus, Thomas, Durandus, Gorra, pluresque alii, de ecclesiastico judice interpretantur.4 Sicque Ecclesia interdum pro summo Pontifice sumitur, qui, secundum Petrum de Alliaco, universalem aliquando Ecclesiam repræsentat; quam, teste Augustino, et Petrus apostolus repræsentavit, quum dictum est ei:5 Tibi dabo claves regni cœlorum. Et ita, quod summi Pontifices statuerunt, Ecclesia dicitur statuisse: ut quum in sermone de Sacramento Urbanus Papa testatur, quod ipsa mater Ecclesia festum omnium Sanctorum statuit celebrandum. Sic quoque videtur mihi posse concedi quod Ecclesia habeat plenitudinem potestatis, videlicet ratione sui summi Pontificis, et per actualem atque formalem inclusionem ipsius. Unde et Augustinus disseruit, quod Ecclesia Christi sponsa omnem sui habet Domini potestatem. — Postremo Ecclesia impropriissime pro pravorum collectione accipitur, juxta quod scriptum est:6 Odivi ecclesiam malignantium.

Hæc omnia brevitati studens tango magis quam prosequor, varias allegationes omittens.

Footnotes

  1. Vor. XI, 22. ↩

  2. Icf. II, 44; 1, 32. ↩

  3. Supplem. q. XXVI, a. 1, 3. ↩

  4. Matth. XVII, 17. ↩

  5. Matth. XVI, 19. ↩

  6. Ps. XXV, 5. ↩

Chapter 72 of 94