Skip to the text

Articulus 9

Quod in solo Papa resideat subjective atque formaliter, proprie et exsistentialiter, vertex, supremitas et plenitudo ecclesiasticæ potestatis, et quomodo in generali concilio et in universali Ecclesia esse dicatur.

QUÆSTIONEM qua quæritur an in solo Romano Pontifice sit potestatis ecclesiasticæ plenitudo, Petrus de Alliaco in libro de Ecclesiastica potestate eleganter determinans, primo sic ait : Jura quæ loquuntur de plenitudine ecclesiasticæ potestatis, intelliguntur de potestate jurisdictionis, et non de potestate ordinis sacramentalis, quia hæc fuit æqualis in omnibus Apostolis. Plenitudo autem potestatis jurisdictionis data est Petro, quum dictum est ei : Pasce oves meas.1 Secundo, dico quod hæc plenitudo potestatis jurisdictionis, proprie loquendo, solum residet in Romano ac summo Pontifice, Petri successore : quia proprie aliqua potestas plene dicitur esse in illo qui illam potest generaliter exercere et in omnes ministerialiter dispensare. Hoc autem est in solo Papa, et non proprie in aliqua communitate, quoniam (secundum Philosophum) actiones sunt suppositorum. Tertio, dico quod hujusmodi plenitudo potestatis, tropice et aliquo modo æquivoce est in universali Ecclesia, et in generali concilio ipsam repræsentante. Pro cujus declaratione, sciendum quod quantum ad propositum pertinet, aliquid dicitur esse in alio tripliciter : primo ut in subjecto, sicut accidens est in subjecto ; secundo ut in objecto, sicut effectus dicitur esse in sua causa vel in suo fine, quia in illum tendit tanquam in suum finale objectum ; tertio tanquam in exemplo, sicut res visa dicitur esse in speculo, et doctrina in libro, quia repræsentatur in eo. Primo modo plenitudo potestatis ecclesiasticæ est in Papa, tanquam in subjecto ipsam recipiente et ministerialiter exercente. Secundo modo est in universali Ecclesia, tanquam in objecto ipsam causaliter atque finaliter continente : quoniam plenitudo hæc non est causaliter propter Papam, sed Papa et ejus potestas sunt propter Ecclesiam, et ordinantur ad eam sicut ad finem, id est ad ejus ædificationem, quia (secundum Apostolum) hanc potestatem dedit Deus in ædificationem, et non in destructionem.2 Tertio est in generali concilio, tanquam in exemplo ipsam repræsentante atque regulariter dirigente : quia si Papa abuteretur hac potestate in destructionem Ecclesiæ, generale concilium est exemplum vel speculum universalem Ecclesiam repræsentans, ejusque vice et nomine abusum talem coercens. — Hinc quoque, ut recitat Petrus præfatus, quidam egregius sacræ Scripturæ doctor, Mauritius de Praga, respondit quod plenitudo ecclesiasticæ potestatis resideat in generali concilio repræsentative.

Denique his omnino concordant quæ de hac quæstione Cancellarius diversis in locis testatur. Siquidem libro suo de Ecclesiastica potestate disseruit : Potestas ecclesiastica in sua plenitudine est formaliter et subjective in solo summo Pontifice, qui post suam consecrationem in sacerdotem et episcopum, habet plenitudinem ecclesiasticæ potestatis tam ordinis quam jurisdictionis utriusque. Insuper ait describendo : Possumus dicere, quod plenitudo ecclesiasticæ potestatis est potestas ordinis et jurisdictionis, quæ a Christo collata est supernaturaliter Petro, sicut vicario suo et monarchæ primo, pro se et suis successoribus legitimis usque in finem sæculi, ad ædificationem Ecclesiæ militantis, propter consecutionem felicitatis æternæ. Item dicit : Potestas ecclesiastica in sua plenitudine est in Ecclesia sicut in fine, et sicut in regulante applicationem et usum hujusmodi plenitudinis ecclesiasticæ potestatis, per se ipsam vel per generale concilium. Constat itaque datam fuisse Petro plenitudinem ecclesiasticæ potestatis a Christo ad ædificationem Ecclesiæ. Ideo loquitur Augustinus, quod claves datæ sunt non uni, sed unitati, et quod datæ sunt Ecclesiæ : quoniam claves datæ sunt propter Ecclesiam et unitatem ipsius tanquam propter finem.

At vero in sermone qui incipit, Prosperum iter faciet nobis Deus, Cancellarius notabiliter ait :3 In concilio papalis potestas includitur, quamvis aliter sit hæc potestas in Papa, aliter in concilio : sicut claves aliter datæ sunt Petro, aliter Ecclesiæ. Unde concilium in multis quæ Papam respiciunt, habet auctoritatem consiliativam et dictativam, Papa autem exercitativam et exsecutivam. Non enim posset concilium per se ipsum absolvere in foro conscientiæ, aut presbyteros ordinare, vel corpus Christi conficere, aut infideles manu armata debellare; sed ad ipsum spectat in hujusmodi consulere vel dictare: cujus dictamini qui contumaciter repugnat, Spiritui Sancto repugnat, cujus est ipsum concilium in consulendo et dictando dirigere. Hujus exemplum est in homine, in quo ratio potestatem habet dictativam et consiliativam, voluntas autem exercitium habet et exsecutionem.

Footnotes

  1. Joann. xxi, 17. ↩

  2. II Cor. xiii, 10. ↩

  3. Ps. lxxx, 100. ↩

Chapter 68 of 94