Skip to the text

Articulus 25

De specialibus rationibus propter quas concedi oportet, quod summus Pontifex per prius comparetur ad universalem Ecclesiam conjunctim consideratam quam divisim.

LIBRO tertio Summæ contra gentiles sanctus Doctor pulchre demonstrat : primo, quod divinæ legis finis sit hominem ad Deum ordinare; deinde, quod finis legis divinæ ac evangelicæ sit dilectio Dei, per quam homo Deo adhæret atque unitur; tertio, quod finis legis divinæ sit etiam homines ad mutuam dilectionem inducere, quoniam aliter ad finem beatificum nequeunt pervenire. Quum ergo nemine dubitante Papa sit Christi vicarius super universos Christifideles, ad hoc ut quantum Deo præstante potest, omnem inducat populum christianum ad evangelicæ legis observantiam, præsertim ad Dei ac proximi dilectionem, oportet quod taliter fidelibus præsit, qualiter præsidendo potest istud efficacius, promptius atque facilius adimplere, ut præcedentis rationes ostendunt articuli. Sed istud compendiosius potest implere condendo leges et constitutiones ad quas tota Christianitas conjunctim teneatur, quam solum divisim. Nempe, per hoc quod omnes conjunctim tenentur, et ad quæ tenentur adimplent, magis proficiunt in mutua caritate, magis se mutuo juvant ad proficiendum, magis pacifice invicem vivunt, Deum magis honorant, copiosius citiusque ad felicitatem perveniunt.

Præterea, eo modo magisque proprie et per prius Papa præsidet omni ac toti populo christiano, quo modo magis directe ac proprie competit ei habere leges seu ordinationes et constitutiones easdem quas Papa potest ei præfigere. Sed easdem habere constitutiones et leges magis directe ac proprie convenit toti populo christiano conjunctim considerato ac sumpto : primo, quoniam dictum est quod lex proponitur communitati et populo adunato ;1 secundo, quoniam diversi populi per hoc quod in eadem lege communicant, unus quodammodo populus fiunt. Unde, quo in pluribus legibus observantiisque communicant et concordant, eo plus fiunt et sunt populus unus. Ideo circa illud Machabæorum, Scripsit Antiochus ut omnes essent populus unus, dicunt expositores hoc fieri in eodem ritu et cultu communicando.2 Ergo toti Christianitati conjunctim præsidet

Papa: præsertim quum ad hoc tendat ejus prælatio, ut omnes fideles sint unum seu populus unus per concordem præceptorum divinorum et ecclesiasticorum observationem, quantum congrue fieri potest. Idcirco oportet ut habeat auctoritatem inducendi omnes simul ad talia observanda, præcipiendo, cohibendo et corrigendo.

Amplius, sicut lex evangelica multo melius observari potest ubique et semper ab universis et singulis conjunctim et divisim, quam aliqua lex humana et positiva; sic nulli principi sæculari, imo nec spirituali prælato, tam proprie competit præesse cunctis sibi subjectis conjunctim ac divisim, ut summo Pontifici: quia præ omnibus illis condere potest leges et constitutiones ac canones evangelicæ legi propinquiores et indeterminatiores, et per consequens ab universis simul magis observabiles. — Quamvis autem in Papa sit auctoritas præceptiva quantum ad omnes, quantum est ex parte excellentiæ auctoritatis, aliqui tamen fidelium ex diversis causis ab observantia quarumdam ordinationum et jussionum papalium rationabiliter excusantur; nec decet summum Pontificem sua statuta nimis rigorose et inviolabiliter velle ubique ab universis impleri. Hinc libro de Auferibilitate Papæ ab Ecclesia Cancellarius loquitur: Nec summus Pontifex, nec aliquis aliorum debet conari ut canones positivi vel aliæ traditiones humanæ immutabiliter observentur ubique per totam Ecclesiam et per omnes nationes. Oppositum satagere, dedit forsan Græcis occasionem recedendi a Latinis; dat quoque quotidie materiam multarum litium et gravium scandalorum, dum æquali tenore quæritur observari lex humana (sive sit illa canonica vel civilis) quemadmodum custodire legem divinam sine ulla variatione necesse est. Inde venit illa Christi conquestio:3 Irritum fecistis mandatum Dei propter traditiones vestras.

Postremo, his modis magis præsidet Papa toti et universali Ecclesiæ, quibus modis magis competit ei habere unum in terra pastorem atque pontificem. Sed hoc est in quantum tota Ecclesia simul sumpta, est una hierarchia, unus grex, unum ovile, unus populus, unum corpus, una civitas, una domus, una sponsa, unum regnum, unus exercitus unaque navis: quæ omnia potissime conveniunt toti Ecclesiæ in quantum conjunctim accipitur. Ergo sic ei præsidet Papa.

Sed hæc omnia in secundo opusculo latius sunt probata. Quibus nunc addo, quod Innocentius ait: Unius Ecclesiæ debet esse unus rector, et econtra unius rectoris debet esse una Ecclesia, ne Ecclesia videatur esse scortum: sicut videmus quod unus est maritus unius uxoris, et econtra (causa 21, quæstione 2).

Footnotes

  1. art. præced. ↩

  2. 1 Mach. 1, 43. ↩

  3. Matth.xv, 6. ↩

Chapter 84 of 94