Skip to the text

Articulus 27

De negotiis quæ impertinentia et vitanda videntur generali concilio; et cur in primo opusculo scripsi sic, quod concilium non erret in his in quibus conciliariter procedit.

GENERALE concilium propter arduissimas atque altissimas causas definiendas et expediendas, puta quæ aliter rite expediri non valent, et propter quas dignum est generale agi concilium, convocatur et celebratur. Constat autem quod in parvis ac pluribus et impertinentibus occupari, vehementer impediat saluberrimam occupationem in principalibus et magnis vicinioribusque saluti. Talia ergo generali concilio sunt vehementissime fugienda. Hinc communiter dicitur : Virtus unita fortior est quam dispersa; itemque :

Pluribus intentus, minor est ad singula sensus.

Hinc quidam doctor devotus in sermone quem fecit in Basileensi concilio, illo adhuc indubitanter durante, dolorose conqueritur et hortatur : Causarum particularium affectiones et occupationes, quæ multæ et nimis multæ in hoc (proh dolor!) decertant concilio, quia illæ dissidii caput et origo, unitatique ecclesiasticæ adversari atque ejus reformationem impedire solent, sunt amputandæ, quemadmodum in exordio conciliorum per Constantinum Magnum Historia tripartita recitat factum. O virus pestiferum, o damnosum studii genus, o infelix exercitium et sacrosancta universali indignum synodo ad causas altissimas congregata, quo eo devenitur, ut in hunc causarum labyrinthum sanctissimas ejus operas et divinos Ecclesiæ consumant labores, summam ejus inde auctoritatem in proverbium et hæsitationem, ut ita dicam, exponentes multorum! Hæc doctor ille.

Quoniam ergo in talibus particularibus factis et causis ac litibus, quæ in concilio ad partem aguntur, tractantur et expediuntur, multiplex accidit error informatioque sinistra, in primo scripsi opusculo, quod concilium non erret in his in quibus conciliariter est procedens, videlicet juxta formam præfixam in generali concilio observandam. Nec per hoc infirmavi auctoritatem concilii, quum etiam si per violentiam aut informationem sinistram ad mali aliquid traheretur, non ibi conciliariter procederetur : quod et sæpe legitur contigisse. Concilium enim a Spiritu Sancto debet directionem sperare et invocare, sicque cum debita libertate consulendo ac definiendo procedere.

Præterea dictum est quantum pluralitas præsidentium nocet, præsertim dum unus se intromittit de eo quod ad alium pertinet, nisi ille consentiat. Hinc istud inter summum Pontificem et concilium displicentiam parit, si concilium de quibuscumque se intromittat expediendis quæ ad ipsum directe non pertinent. Et si pro excusatione allegetur necessitas, non videtur bona quæ ad talia compulit; et uno inconveniente dato, plura sequuntur, quia (secundum Apostolum) quæ a Deo sunt, ordinata sunt. Teste quoque Ambrosio, nescit tarda molimina Spiritus Sancti gratia.

Hinc Damascenus libro primo, capitulo quinto, probans quod plures Dii esse non possint, effatur :1 Qualiter a multis gubernabitur mundus, et non dissolvetur ac corrumpetur, pugna in gubernantibus considerata ? Differentia enim contrarietatem inducit. De hoc demum in originali historia sanctissimæ virginis Barbaræ legitur virgo illa contra idololatras taliter disputasse : Hic Deus solus omnibus desideriis est petendus, quem confido unum esse hac ratione, quoniam nisi unus esset, tanta rerum concordia non foret. Omne enim quod unum est, id est propter illud quod unum est. Quomodo cœlum curreret perpetua volubilitate, nisi esset una eademque voluntas unius creatoris, qui idem perduraret et sententiam non mutaret? Si enim duo vel tres essent, unus diceret, Currat, alter autem, Stet : et sic varia voluntas varium pareret ordinem.

Præterea, juxta Apostolum, ab omni specie mala est abstinendum, potissime his qui ideo sunt collecti ut totius Ecclesiæ reformationi intendant. Quum in Nicæno concilio quidam episcopi particulares suas causas niterentur proponere, sapientissimus imperator Constantinus respondit, propter talia non esse congregatum concilium, nec ea admisit.

Footnotes

  1. Rom. xiii, 1. ↩

Chapter 86 of 94