Articulus 10
Confirmatio quorumdam verborum in primo opusculo contentorum, ex dictis in præcedenti articulo.
SCRIPSI in primo tractatulo, articulo vicesimo sexto, quemadmodum ad quæstionem qua quæritur, an concilium sit super Papam, an potius econverso, quidam nunc absolute loquendo, audacter respondent, quod generale concilium sit super Papam, itemque majoris potestatis et auctoritatis quam ille, etiam loquendo de concilio et Papa seorsum acceptis seu consideratis. Quibus verbis adjeci: Verum, quia hucusque probatum et tentum est, quod Papa sit totius seu universalis Ecclesiæ etiam simul sumptæ, non solum divisim acceptæ, pastor summusque pontifex, prælatus et caput, potestatis plenitudinem habens; videtur periculosum tam absolute simpliciterque asserere quod concilium sit super Papam, loquendo appropriate de majoritate, dignitate et potestate ad dona gratiæ gratis datæ pertinente. Moderatius ergo loquendo, arbitror respondendum quod ibi sit excedens et excessum, ita quod in aliquibus concilium est super Papam, et in aliquibus econverso: quod quo dixerim sensu, sæpius tactum est.1
Itaque verbum istud aliquibus displicet, asserentibus in Constantiensi concilio hoc esse conciliariter determinatum, quod concilium sit super Papam. Sed ad hoc jam dedi responsum:2 quia de generali concilio formaliter sumpto, et quoad supremum quod competit ei, scilicet judicare et definire secundum directionem Spiritus Sancti in causis præcipuis ad ejus forum spectantibus, dictum et intelligendum est hoc; et quod Papa subjicitur determinationi concilii, non ut monarcha et supremus hierarcha universalis Ecclesiæ, sed ut deviabilis, rea peccabilisve persona, et ut quidam ipsius Ecclesiæ cancellarius, hoc est in quantum inferior, non in quantum superior, ut ibi plenius dictum est, et infra tangetur.
Porro, quod Papa sit nihilo minus potestatis et jurisdictionis supremæ auctoritate decoratus in terra, in his quæ et quantum ad suam pertinent cathedram super totam Ecclesiam, ex dictis in præcedenti articulo demonstratur. Accidens namque suum subjectum, in quo realiter formaliterque consistit, potissime denominat atque verissime, imo et propriissime, præsertim quum accidentis esse sit inesse. Quum ergo jam dictum sit, quod ecclesiasticæ potestatis plenitudo in solo summo Pontifice subjective sit, exsistentialiter atque formaliter, constat quod eum dumtaxat verissime propriissimeque denominet: ergo et ei (scilicet Papæ) tantum taliter convenit quantum ad ipsius pontificium ac magisterium spectat.
Præterea, in præcedentibus habitum est libellis, quod potestas dignitasque papalis universas ceteras ecclesiasticas dignitates et potestates virtualiter in se comprehendit et continet, ctiam sublimiori perfectiorique modò quam in aliis illæ consistant, sicut in toto potestativo pars potestativa superior inferioris perfectionem includit et aliquid superaddit, secundum Albertum in libro de IV Coæquævis:3 quod et Thomas super secundum Sententiarum testatur. Non ergo absolute loquendo concedendum videtur, quod in universali Ecclesia aut in generali concilio sit major pleniorve potestas quam in Pontifice summo, loquendo de potestate hac jurisdictionis et prælaturæ.4 Hinc omnes antiqui et sancti Patres catholicique doctores concorditer sunt locuti, quod plenitudo potestatis in solo sit Papa.
Præterea, si plenitudo hæc est aliquid unum simpliciter, non aggregative, non poterit subjective esse nisi in uno eodem numero manens : et hoc subjectum utique summus Pontifex rite censetur. Ideo asserit S. Cyrillus, quod Christus soli Petro nullique alteri quod suum est, plenum dedit. Unde et Cancellarius protestatur : Ex consideratione potestatis hujus papalis stupendæ et miraculosæ, imperatores et reges procumbunt ad oscula pedum Papæ, et priores sancti Patres miris modis extulerunt eumdem.
Footnotes
Chapter 69 of 94