Skip to the text

Articulus 29

Quomodo summus Pontifex possit a generali concilio judicari, secundum quosdam doctores præcipuos.

TRACTATU de Potestate ecclesiastica Petrus de Alliaco sic ait : Restat videre utrum Papa subjiciatur judicio generalis concilii, non obstante suæ potestatis plenitudine. Ad quod breviter (inquit) respondeo quod sic, et non solum subjicitur ei in casu quo accusaretur de crimine hæresis proprie dictæ, sed etiam in quibusdam aliis casibus, qui possent quodammodo reduci ad hæresim large sumptam, et hoc, ratione obstinationis et incorrigibilitatis in crimine. — Ad argumentum vero quo objicitur, quod superior ab inferiore judicari non potest, ita respondet : Hæc propositio, Major non judicatur a minore, nec superior ab inferiore, licet regulariter vera sit, tamen aliquando fallit. Nam rex Franciæ, qui major atque superior est in toto regno suo, sæpe in aliquibus casibus judicatur, et contra eum fertur sententia in suo Parlamento. Similiter Papa a simplici sacerdote in foro conscientiæ judicatur; etiam in foro exteriori judicari potest ab inferiore suo, si se ei sponte subjiciat.

Rursus ait hic doctor: Tam jure humano quam divino concedendum est Papam ab universali Ecclesia vel a generali concilio posse judicari, et ab eo ad concilium in multis posse casibus appellari, puta in casibus Ecclesiæ destructionem tangentibus. Aliter sequeretur Christum Ecclesiam suam non sufficienter ordinasse, quum illa communitas non sit sufficienter ordinata, quæ perditioni suæ et demolitioni publicæ non potest occurrere. Unde, si in talibus casibus Ecclesia non posset sibimetipsi providere, sequeretur quod non haberet sufficientem fecunditatem et fecundam virtutem ad se conservandum et continuandum, sicque posset deficere politia christiana.

His concordat quod libro de Auferibilitate Papæ ab Ecclesia Cancellarius scribit, dicens: Quamvis Papa talem habeat auctoritatem respectu omnium hominum, qualem non habet totum residuum Ecclesiæ, nisi insinuative vel elective; ex hoc tamen non sequitur quin tota Ecclesia seu generale concilium illam repræsentans, possit auctoritativam jurisdictionem exercere, tanquam indeviabilis regula ad reducendum, corrigendum seu compescendum Papam, ne noceat sibi et aliis. Sic enim tradit Aristoteles quinto Politicorum, quod ad totam communitatem pertinet principis correctio, vel totalis destitutio si inemendabilis perseveret. Et hæc potestas inabdicabilis est a communitate libera, quæ de rebus suis facere potest ad libitum, nec per appellationem nec per aliquam legem potest suspendi: quanto magis hoc habebit Ecclesia? Hæc Cancellarius.

Sed contra hoc objici potest: quia sic sequeretur quod quælibet communitas posset suum principem judicemve judicare, corrigere et auferre. — Iterum, quamvis superior possit judicari ab inferiore suo in foro conscientiæ, non tamen in foro judiciali, contentioso, exteriori, quo fertur sententia in invitum, ut super quartum Sententiarum dicunt doctores. Si igitur Papa præsit toti et universali Ecclesiæ, quomodo poterit judicari ab ea, nisi se ei sponte subjiciat?

Ad primum respondetur, quod quando communitas habet judicem superiorem ad quem possit habere recursum, tunc auctoritas illa locum semper non habet. — Ad aliud respondetur, quod aliqui dicunt oppositum, asserentes quod sacerdos possit excommunicare episcopum suum, si fecerit furtum occultum in sua parochia: quia licet nemo possit ligare superiorem suum. tamen episcopus fecit se sacerdote suo minorem, committendo furtum in ejus parochia. Quidam tamen dicunt oppositum. Unde secundum intentionem Petri de Alliaco et Cancellarii esset dicendum, quod licet Papa ut pontifex summus præsit toti Ecclesiæ, tamen in quantum est res quædam christianæ communitatis et politiæ christianæ, puta minister datus Ecclesiæ propter ejus profectum, secundum hoc habet rationem inferioris, præsertim si fuerit intolerabiliter reus: sicque tota Ecclesia potest abjicere membrum enormiter scandalizans. Unde Origenes in homilia super Josue septimo, ait quod Ecclesia debet abjicere scandalizantem pastorem. Sed quia de hoc dictum est plenius opusculo primo, nunc transeo.1

Footnotes

  1. art. XXXI ↩

Chapter 88 of 94