Skip to the text

Articulus 15

Contra fundamentum eorum qui dicunt Papam non præesse universali Ecclesiæ conjunctim acceptæ.

MULTI idcirco nunc asserunt Papam non præesse toti et universali Ecclesiæ, quoniam Christus per semetipsum regit eam immediate per dona charismatum, per influentias gratiarum, per infallibilem directionem Spiritus Sancti, ita quod ipsa Ecclesia errare non potest, sed est in gratia confirmata semperque sancta, non habens maculam neque rugam, sicut de ea dicit ad Ephesios Apostolus: Christus dilexit Ecclesiam, et tradidit semetipsum pro ea, ut illam sanctificaret, mundans eam lavacro aquæ in verbo vitæ, ut exhiberet sibi gloriosam Ecclesiam, non habentem maculam neque rugam.1 Unde et articulus fidei est, credere Ecclesiam sanctam, catholicam. Hæc ergo Ecclesia non videtur gubernatione indigere humana, ita quod Papa ei non præest.

Sed sicut partim in primo tractatu ostensum est, nuncque diffusius ostendetur, dictum istud prorsus invalidum est, rationi insufficienti innitens.2 Primo, quia (ut patuit) Thomas et Nicolaus de Gorra pluresque alii doctores et expositores affirmant verba illa Apostoli convenire Ecclesiæ pro statu futuro, non in præsenti, ubi si dixerimus quia peccatum non habemus, nos ipsos seducimus.34

Hi quoque habent evidentissime pro se Augustinum in pluribus locis. In exordio quippe libri contra Donatistas fatetur, ubi cumque in libro contra Donatistas commemorari Ecclesiam non habentem maculam neque rugam, non sic accipiendum quasi jam sit, quia nunc præparatur ut sit quando apparebit etiam gloriosa. Nunc enim propter quasdam ignorantias et infirmitates membrorum suorum habet unde quotidie tota dicat:5 Dimitte nobis debita nostra. Insuper in quarto libro contra Donatistas prolixe deducit, quod præter Christum nemo fuerit immunis a culpa, et ideo non tantum universaliter fidelibus omnibus, verum etiam singulis necessarium sit dicere: Dimitte nobis debita nostra. De hoc plura scribit super primam Joannis Canonicam, tractans illud, Si dixerimus quod peccatum non habemus, nos ipsos seducimus: ubi affirmat Joannem non dixisse, Si dixerimus quia peccatum non habuimus, sed, non habemus: quia sine quotidianis culpis venialibus nec tantus Evangelista fuit. At vero in libro de Præsentia Dei ad Dardanum clarius ait: Hanc orationem, Dimitte nobis debita nostra, universa ait Ecclesia, quam mundat Salvator lavacro aquæ in verbo vitæ, ut eam sibi exhibeat gloriosam, non habentem maculam neque rugam aut aliquid hujusmodi: tunc utique quum perficietur in re, ubi nunc perficienda ambulat in spe. Nam quomodo est nunc non habens maculam neque rugam aut aliquid ejusmodi, quæ vel in omnibus ad eam pertinentibus hominibus, qui jam ratione utuntur et voluntatis arbitrio, mortalisque carnis sarcinam portant, vel certe (quod et ipsos contentiosos necesse est fateri) in multis suis membris, dicit quotidie, Dimitte nobis debita nostra?

His concordat quod octavo Moralium Gregorius super illud Job, Induta est caro mea putredine et sordibus pulveris, ait:6 Si istud ex voce Ecclesiæ universalis accipimus, aliquando hanc procul dubio carnis putredine, aliquando autem gravari sordibus pulveris invenimus: multi quippe sunt in ea qui dum amori carnis inserviunt, fœtore luxuriæ computrescunt; et nonnulli sunt qui a voluptate carnis abstinent, sed tamen tota mente in terrenis actibus jacent. Dicat ergo sancta Ecclesia quid de utroque genere hominum tolerat: Induta est caro mea putredine et sordibus pulveris; ac si aperte dicat: Plerique mihi per fidem membra sunt, sed tamen sana et munda per actionem non sunt, quia aut turpibus desideriis victi, ad corruptionis putredinem defluunt, aut terrenis actibus dediti, pulvere consperguntur.

Præterea, dato quod tota sancta Ecclesia sic esset confirmata in gratia et sancta ac simplex, quod nullus fidelium posset peccare, propter hoc non repugnaret ei habere in terra prælatum. Primo, quoniam et in cœlesti hierarchia, ubi plena fidelitas est, prælatio est, secundum divini Dionysij documenta, imo et jurisdictio, ut Cancellarius scribit.7 In statu quoque innocentiæ talis prælatio jurisdictioque fuissent, secundum eumdem aliosque communiter. Secundo, quia prælatio non solum instituta est ad retrahendum a malo, imo etiam ad promovendum in bono, ad illuminandum ac perficiendum, et ut increatæ sapientiæ perfectio in rerum ordinibus repræsentetur ac splendeat.

Tertio, quia si ideo universali Ecclesiæ non competeret habere prælatum in terra quia a Christo immediate per gratiarum charismata gubernatur, sequeretur quod devotis in caritate et gratia exsistentibus non conveniret habere prælatum et rectorem in terra, quia interius immediate per dona gratuita reguntur a Christo. Et de confirmatis in gratia, quales a die Pentecostes fuerunt Apostoli, istud potissime videretur, quod ex tunc Petrus aliorum Apostolorum non fuisset prælatus aut princeps; maxime quoque præstantissima virgo Maria post Christi resurrectionem non fuisset membrum illius primitivæ Ecclesiæ, aut principi Apostolorum tanquam prælato et Christi vicario quodammodo subdita: cujus oppositum infra patebit.

Quarto, quoniam generale concilium integrari et constare potest ex personis caritate et gratia carentibus: ergo secundum præhabita videretur quod saltem generali concilio Papa præesse possit. Et si dicatur quod non, quatenus concilium habet Spiritum Sanctum præsidentem et infallibiliter dirigentem: hoc verum est quoad definiendum veraciter quid ad fidei veritatem moresque bonos pertineat; in ceteris regulariter ita non est, sed potest peccare ut ceteri. Quinto, quia interior illa gubernatio Christi exteriorem directionem non excludit prælati: imo talis quoque exterior directio qua prælati in hac vita dirigunt suos, universali Ecclesiæ competit, expedit et opportuna consistit. Ideo concedendum quod Papa præsit eidem, ut multipliciter est probatum.

Footnotes

  1. Ephes. v, 25-27. ↩

  2. art. xxv. ↩

  3. I Joann. 1, 8. ↩

  4. ibidem. ↩

  5. Matth. vi, 12. ↩

  6. Job vii, 3. ↩

  7. De Cœlest. hier. c. vii, 1. ↩

Chapter 74 of 94