Skip to the text

Articulus 32

De specialissimis causis propter quas Pontifex summus ejusque curia et ceteri prælati majores, incessanter conari debent ad reformationem Ecclesiæ, et ut generalia concilia tempore opportuno salubriter celebrentur.

QUEMADMODUM in Decreto habetur, majori reatu delinquit qui potiori honore fruitur, et graviora facit judicia peccatorum sublimitas peccantium :1 ita, quo in altiori statu digniorique gradu est Pontifex summus, eo culpabilior damnabiliorque coram Altissimo apparebit, nisi cum omni conatu ac diligentia debitis adimpleverit debitum pontificii sui, pro reformatione totius Ecclesiæ omnique perfectu fidelium peragendo quidquid valuerit, die ac nocte orando, hortando, scribendo, et consulendo atque cum adsistentibus sibi quotidie sapienter ac vigilantissime pertractando qualiter deformata et lapsa possint ubique reformari et erigi, quomodo quæ bona sunt valeant conservari ac perfici, qualiter honor Dei ac salus animarum queant incessanter augeri. Hæc omnia tanto infatigabilius atque ferventius exsequi debet, quanto ex adimpletione sui officii major oritur fructus in universa Ecclesia Dei, quanto etiam ex negligentia sua major ruina et plurium perditio animarum sequuntur; rursus quanto ex conversatione sua virtuosa et debiti sui adimpletione sollicita sibi copiosior gloria confertur, quanto item negligenter agendo intolerabiliorem damnationem incurret. Si enim unicuique nostrum pro propria anima sola tantum periculum imminet, ut dicat Apostolus, Cum metu, timore et tremore vestram salutem operamini :2 quam inæstimabile periculum imminet ei, et quam timoratissime ac providentissima sollicitudine eum conversari oportet, cui totus commissus est mundus, cui universa Ecclesia tradita est, cui tam innumerabilium millium animarum imminet cura, qui pro universis redditurus est rationem ?

Denique, quamvis unicuique Christiano supergloriosissimus Deus ob bonitatem suam purissimam et immensam sit super omnia toto corde amandus, tanto tamen ardentius eum amare debet Pontifex summus, quanto plura ac præstantiora ab ipso beneficia est sortitus, quanto sublimius est collocatus et super ceteros honoratus. Et quanto plus diligit Deum, tanto ferventius debet ipsius honorem exquirere, cultum augere, glorificationem optare, universos totis viribus inducendo ut vocatione qua vocati sunt, Deo honorabilitatis immensæ digne ambulent, Deo obediant, ejus honorem et gloriam jugiter super omnia quærant. Insuper, quum Pontifex summus sit paranymphus et custos Sponsæ Domini Dei sui, debet illam reverenter ac diligentissime custodire; quumque insuper sit sponsus vicarialis ejusdem, præ ceteris universis debet eam tota mente diligere, et zelo animarum in extremum mirabiliter esse succensus, et pro omnium salvatione fidelissime laborare.

Unde oportet ut in primis se ipsum totius sanctitatis et bonitatis exemplar exhibeat, et tanta gratiarum plenitudine decoretur, ut de abundantia suæ perfectionis influat cunctis. Deinde curiam suam ordinatissimam habeat, nec indecens aliquid inter suos esse sustineat;3 præcipue quoque per majorum reformationem prælatorum conetur quod per illos alia corrigat collegia, claustra omnemque clerum reformet: quo reformato, plebs facilius corrigetur. Unde, quo omnia ista possint impleri, debet indesinenter scrutari, tractare, dictare. Et quia ad hoc potissime confert celebratio generalis concilii, debet satagere ut generalia, imo et provincialia concilia salubriter atque frequentius celebrentur, et qui ad alios reformandos conveniunt, in primis reforment se ipsos.45 Deceret demum omnem summum Pontificem sæpius intueri ac legere librum S. Bernardi de Consideratione ad Eugenium Papam, in quo compendiosissima documenta traduntur per quæ Papa se ipsum, curiam suam ac ceteros omnes possit feliciter gubernare, reformare, salvare.

Quemadmodum autem hæc de summo sunt inducta Pontifice, sic ad ceteros prælatos tanto convenientius applicantur, quanto pluribus præsunt et in altiori gradu officioque consistunt. Cui enim plus datum est, plus utique requiretur ab eo. Cogitent semper magni prælati, quam confusibile et pœnale eis foret post hanc vitam in infernum demergi ac dæmonibus subdi, qui nunc in Ecclesia in tanta sunt dignitate et gloria constituti.6 Quodcumque ergo potest manus eorum instantissime operetur.

Footnotes

  1. Cf. Decret. p. 1, dist. 40, c. 5, 6; dist. 50, c. 16. ↩

  2. Philipp. II. ↩

  3. Luc. II. 16. ↩

  4. Ecc. I. 10. ↩

  5. Ephes. IV. 1. ↩

  6. Matth. IV. 15. ↩

Chapter 91 of 94