Articulus 33
An sacratissimus Petrus apostolus fuit fundamentum Ecclesiæ.
QUÆSTIO ista difficultatem magnam non habet : tamen, quoniam in verbis Sanctorum videtur de hoc diversa esse sententia, danda est responsio plana, et verba doctorum quæ videntur contraria, sunt concordanda.
Augustinus siquidem secundo libro contra Donatistas allegat Cyprianum dicentem : Petrum Dominus primum elegit, et super ipsum ædificavit Ecclesiam suam. Hieronymus quoque super Matthæum testatur, quod Christus super Petrum suam ædificavit Ecclesiam. Sed et Augustinus Apostolos frequenter appellat firmamenta et fundamenta Ecclesiæ. In epistola etiam de morte Petri et Pauli (quæ epistola Dionysio sancto adscribitur) fundamentum Ecclesiæ Petrus vocatur. — Sed obviare videtur verbum Pauli dicentis:1 Fundamentum aliud nemo ponere potest præter id quod positum est, quod est Christus Jesus. Chrysostomus quoque in homilia de Pentecoste affirmat, quod Ecclesia non est fundata super Petrum, nec super hominem purum, sed super petram quæ Christus est.
Et respondendum, quod loquendo de fundamento primo ac principali, solus Christus est fundamentum Ecclesiæ. Apostoli autem sunt fundamenta Ecclesiæ secundaria; et inter eos Petro præcipue convenit ratio fundamenti, ratione sui officii, quia toti Ecclesiæ est prælatus, eamque verbo et opere stabilivit. In fidei quoque firmitate et dilectionis fervore legitur præfulsisse. Idcirco de eo Ambrosius ait in hymno :
Hoc, ipsa Petra Ecclesiæ, Canente, culpam diluit.
Et Theophilus fassus est, quod Petrus cum Christo fuit robur et petra Ecclesiæ. Isidorus idem protestans: Petra, inquit, firmamentum Ecclesiæ est. Hinc ad Petri successorem, summum Pontificem, præcipue pertinet omnem populum christianum in fide et caritate, in legis evangelicæ observantia stabilire: nam et bonus virtuosusque pastor gregis sui fundamentum quoddam et robur consistit. Propter quod Sapientiæ sexto habetur: Rex sapiens populi stabilimentum est.2
Footnotes
Chapter 92 of 94