Articulus 34
De eminentia Petri ex Scriptura canonica.
SI quis fundamentaliter curiosiusque scire peroptat quanta fuerit præ aliis beatis Apostolis excellentia atque auctoritas beatissimi Petri, non poterit hoc clarius certiusque cognoscere quam Actus
Apostolorum diligenter pensando. Ubi primo describitur quomodo post Christi ascensionem, ante Spiritus Sancti missionem, gloriosissimus Petrus volens Judæ proditori alium subrogari, exsurgens in medio, dixit: Viri fratres, oportet impleri, etc. Ibi enim determinative auctoritativeque loquitur tanquam summus prælatus et omnium curam habens, quod oportebat loco proditoris alium in Apostolum ordinari; moxque omnes Petro consenserunt, et duos statuerunt concorditer, deprecantes ut Deus ostenderet quem ex illis duobus vellet in Apostolum promoveri.
Insuper, quum in die Pentecostes electissima illa centum viginti hominum turba Spiritum Sanctum accepisset et templum intrasset, Petrus1 præ omnibus ausus est loqui, tamque efficacissime prædicavit, quod tria millia Judæorum convertit.2 Nec aliquis Apostolorum legitur ibi locutus determinate, ita quod verba ipsius describantur, nisi Petrus, tanquam os, vertex et princeps sancti illius collegii: cui omnes tanquam prælato et ferventiori ac magnanimiori cesserunt quasi ipsimet Christo.
Insuper, post modicum temporis, quum Petrus claudum natum curasset, sua prædicatione quinque millia Judæorum convertit.3 Quumque prohiberentur Apostoli a principibus sacerdotum Christum amplius prædicare, Petrus pro omnibus grandi auctoritate respondit:4 Si justum est in conspectu Dei vos potius audire quam Deum, judicate;5 et alia vice: Obedire oportet Deo magis quam hominibus.6 Deinceps virum et conjugem ejus, qui de pretio agri partem occultaverunt, Petrus verbo prostravit.
Recitat quoque Lucas quemadmodum Herodes Jacobum apostolum captum decollaverit;7 nec ibi scribit factam orationem ab Ecclesia pro liberatione. Deinde refert Petrum apostolum ab eodem Herode paulo post captum;8 et protinus addit, quod oratio fiebat sine intermissione ab Ecclesia ad Deum pro eo. Quo patet quam singulariter necessarium sibi reputavit Ecclesia Petrum, tanquam summum et universalem pastorem.9
Postea, quum in concilio magna inquisitio fieret10 de observatione legalium, Petrus volens tractatui finem imponere, recitavit quomodo Deus per ipsum primo fidem Christi gentilibus nuntiavit, puta Cornelio centurioni et suis, quibus et Deus Spiritum Sanctum visibiliter dedit. Deinde intulit Petrus: Quid tentatis Deum, imponere onus humeris discipulorum, quod neque patres nostri neque nos portare potuimus?11 Quo prolato, Jacobus apostolus et ibidem (scilicet in Jerusalem) episcopus, verba Petri mox confirmavit, sicque omnes concorditer assenserunt.12
Footnotes
Chapter 93 of 94