Articulus 35
Epilogus prædictorum, et contra quoddam dictum quorumdam.
AD hoc itaque trium opusculorum istorum quæ jam de auctoritate summi Pontificis ac generalis concilii compilavi, disputatio conclusionaliter est perducta, quod dominus Papa sit summus, plenus ac generalis vicarius Christi super totam et universalem Ecclesiam, tam conjunctim quam divisim consideratam aut sumptam; quod item per prius comparetur ad totam universalem Ecclesiam militantem suo tempore exsistentem, quam ad quamcumque Ecclesiam particularem; rursus, quod ipsum quoque generale concilium, secundum Petrum de Alliaco et alios plures, per comparationem ad Papam sit quædam particularis Ecclesia cujus Papa est caput; insuper, quod plenitudo, vertex ac supremitas ecclesiasticæ potestatis in solo sit summo Pontifice vere, proprie, exsistentialiter, hoc est subjective atque formaliter; in universali vero Ecclesia et in generali concilio sit tropice et aliquo modo æquivoce: ita quod in Ecclesia universali dicitur esse finaliter, in concilio autem repræsentative. Unde, sicut magis vere, proprie et realiter est in summo Pontifice quam in Ecclesia vel concilio, sic magis denominat illum quam illam vel illud: sicque nulla particularis ecclesiastica potestas æqualis est potestati Papæ, imo nec tota residua potestas ecclesiastica simul accepta æqualis est potestati papali absolute loquendo, præsertim quum in summo Pontifice sit utriusque potestatis vertex et plenitudo. Præterea est ostensum quomodo nihilo minus generale concilium quantum ad aliqua sit super Papam, possitque ei præfigere legem et judicare eumdem, ut dicunt.
Reprobata est igitur opinio arbitrantium, quod Papa non præsit toti Ecclesiæ nisi divisim, et quod generale concilium sit absolute et simpliciter super Papam, etiam seorsum considerando sumendoque Papam et ipsum concilium seu illud residuum. Sic enim in concilio et in Ecclesia esset absolute loquendo altior pleniorque potestas vere ac proprie, formaliter et subjective, quam in summo Pontifice: quod est contra præinductos doctores. Nempe, quum Hugo de S. Victore, Alexander de Hales et alii quidam testati sint Papam a solo Deo proprie judicari; alii vero, ut Raimundus, Ostiensis, Innocentius, Udalricus, etc., asserant eum non nisi propter hæresim proprie dictam a concilio judicandum: certum est quod secundum istos non sit super terram potestas major potestate papali, imo nec æqualis, absolute loquendo.
Amplius autem, præsertim in secundo opusculo, variis considerationibus est ostensum, quod Papa præsit toti Ecclesiæ simul acceptæ, tanquam caput, pastor pontifexque ipsius, et tanquam summus hierarcha unicusque monarcha. In primo quoque libello inductum est quemadmodum aliqui dicant universalem Ecclesiam considerari posse dupliciter: uno modo ut est corpus mysticum, quod donis et charismatibus regitur gratiarum, et sic dicunt Papam non esse caput Ecclesiæ; alio modo ut est corpus politicum, quod absque influxu divinorum charismatum et sine speciali adsistentia Christi debite regi potest, quantum est ex humano judicio, lege humana aut divina. Sed quod istud sit impropriissime dictum, ibidem, vicesimo quinto articulo, est probatum.
Et nunc aliqua sunt addenda ad demonstrandum quod universalis Ecclesia ut mysticum corpus et ovile Christi, et secundum rationem Ecclesiæ, utputa ut supernaturalis politia, habeat in terra pastorem ipsum summum Pontificem tanquam prælatum ac caput et principem sacrum, sub quo tota Ecclesia præfato modo unus est grex.
Quilibet namque vicarius legislatoris præesse et regere debet populum sibi commissum secundum tenorem, qualitatem, intentionem et exigentiam legis ipsius legislatoris seu principalis rectoris. Quum ergo Papa sit proprius Christi vicarius, præest populo christiano secundum tenorem, intentionem et exigentiam evangelicæ legis, quæ est lex Christi. Porro evangelica lex, est lex utique supernaturalis, supernaturalem finem intendens. Ergo præsidentia et gubernatio Papæ super Ecclesiam est vel esse debet supernaturalis per respectum ad charismata gratiarum, et per relationem ad finem supernaturalem, et non sine speciali adsistentia Christi. Imo, quum ipsa Ecclesia ad supernaturalem beatitudinem ordinetur, ad quam sine donis et charismatibus gratiarum nequit pertingere; contra rationem, conditionem et proprietatem ipsius est ut dicatur sine hujusmodi donis et gratiis posse regi. Nam et ipse summus Pontifex tenetur implere gubernativum officium ex divino supernaturali infuso amore et recta intentione, nec sine gratiosa ac specialissima Christi adsistentia potest hoc adimplere.
Præterea, omnis vicarius legislatoris et principalis præsidentis, præesse debet et regere sibi commissos secundum modum et rationem qua proprie sunt populus principalis rectoris seu legislatoris. Itaque Papa præest populo christiano, non ut est quædam civilis societas aut politica communitas lege humana judicioque humano solo regibilis, sed ut est populus christianus, utputa fide et lege Christi formatus, ejusque ovile et grex. Sic autem acceptus populus christianus est mysticum corpus. Ergo ut mystico corpori præsidet ei Pontifex summus tanquam prælatus, caput et judex.
At vero, Ecclesia Christi seclusis supernaturalibus donis et charismatibus gratiarum, amittit rationem Ecclesiæ: ergo nec sic competit ei regi secundum evangelicæ legis tenorem, quæ est ut secundum Christi doctrinam supernaturalem regatur. Sed de ratione papalis officii est ut regat populum Christi secundum evangelica documenta. Ergo est tam contra rationem Ecclesiæ quam contra rationem papalis præsidentiæ, ut Ecclesia dicatur regi a Papa ut alia quævis civilis communitas aut politica societas.
Hinc quidam definientes Ecclesiam militantem, dicunt quod sit corpus mysticum organicum, fide Christi animatum. Cancellarius quoque in libro de Ecclesiastica potestate sic ait: Omnis politia ecclesiastica proprie appellatur divina, quia secundum leges supernaturales debet quilibet in ea regulationem accipere; itemque: Considerari debet Ecclesia prout instituta est a Christo supra firmam fidei petram, ad finem supernaturalem, secundum evangelicam legem et sacram Scripturam, secundum quam debet regulari judicium de fide et moribus subditorum.
Denique, sicut præhabitum est, libro præfato Cancellarius assignat sex species dominii:1 quarum unam vocat dominium evangelicum, secundum evangelicam legem, nec alicui sub cœlo tam proprie excellenterque competit ut summo Pontifici. Sed secundum evangelicam legem gubernare Ecclesiam, est eam gubernare ut mysticum corpus, et ut Christi ovile ac gregem, non ut quamdam communitatem pure civilem. Ergo hoc modo competit Papæ esse caput et pastorem Ecclesiæ, cui in hac vita competit regi non solum a
Christo per directionem internam, sed etiam ab homine præsidente per directionem dispositivam et exteriorem : sicque universalis Ecclesia ut mysticum corpus et conjunctim accepta, est unum ovile, unus grex, unus populus, una domus, unus exercitus Dei sub ejus vicario Pontifice summo.
Postremo, distinctio præinducta qua Ecclesia dicitur sumi dupliciter, scilicet ut corpus mysticum et ut corpus politicum seu politica quædam communitas, non videtur resoluta et clara, præsertim quum et ipsa Ecclesia etiam ut mysticum corpus sit quædam politia : imo et triumphans Ecclesia politia vocatur. Patet hoc ex definitione politiæ, quam Cancellarius sic definit : Politia est communitas ordinata ad aliquem finem perfectum. Et addit : Politiarum alia est cœlestis, alia humana, quæ dividitur in ecclesiasticam et sæcularem. De hoc supra, octavo articulo, plenius dictum est, quomodo secundum doctorem istum et Petrum de Alliaco, juxta triplicem politiam naturalem de qua tractat Philosophus, etiam in Ecclesia triplex politia consideretur. Unde et Thomas super quartum Sententiarum, distinctione vicesima, disseruit : Quum Ecclesia sit congregatio fidelium, congregatio autem hominum sit duplex, videlicet œconomica, ut illi qui sunt de una familia, et politica, sicut illi qui sunt de uno populo ; Ecclesia assimilatur congregationi politicæ, quoniam ipse populus Ecclesia dicitur ; sed conventus diversi vel parochiæ in una diœcesi similantur œconomicæ congregationi in diversis familiis sive officiis.
Præterea, huic tractatulo finem hic more solito non impono, præstolans si forte contingat scriptum illius qui contra me scripsit, ad meum devenire contuitum, ut tunc ad singula, Domino conferente, respondeam. Veritas autem omnibus fortius comprobatur : idcirco et prævalebit. Nec angulum quærit, ipsomet Christo protestante :2 Omnis qui male agit, odit lucem, et non venit ad lucem, ut non arguantur opera ejus ;3 qui autem facit veritatem, venit ad lucem, ut manifestentur opera ejus, quia in Deo facta sunt. Porro qui veritati adversatur, quanto illi acutius reniti conatur, tanto in profundiores falsitatum errores caliginesque delabitur, sicut et Augustinus in simili loquitur : Habet justitia quamdam lucem suam, perfundit et illuminat animam inhærentem sibi. Anima autem a luce justitiæ se avertens, quanto plus quærit quod contra justitiam inveniat, tanto amplius a luce veritatis repellitur, et in profunda tenebrarum demergitur. Hinc simulata æquitas non est æquitas, sed duplex iniquitas, quia simulatio est, et iniquitas.
FINIS TRIUM LIBRORUM DE AUCTORITATE SUMMI PONTIFICIS ET GENERALIS CONCILII.
Footnotes
Chapter 94 of 94