Articulus 1
De quo sit præsentis editionis intentio.
PATER gloriæ det vobis spiritum sapientiæ in agnitione ejus, illuminatos oculos cordis. Ephes. I, 17, 18.
In omni multitudine rite disposita oportet ordinem esse, videlicet convenientem reductionem ad unum. Et sicut omnis multitudo procedit ab uno, sic redit ac tendit ad unum. Procedit equidem multitudo ab uno principio effectivo, et tendit ad unum finem. Quoniam ergo multæ sunt vires animæ rationalis, atque quamplurimi actus ipsarum, oportet in viribus itemque in actibus ordinem esse, ita quod una sit vis animæ ceteris celsior, unusque actus aliis potior.
Porro jam tactum est, quod in cognitione Dei beatitudinem nostram Salvator constituit. Cognitio autem Dei contemplatio potissime appellatur. Itaque, quia in contemplatione perfectio nostra felicitasque consistit, idcirco de contemplatione, tanquam de omnium exercitiorum, desideriorum atque laborum nostrorum quietissimo ac suavissimo fine, aliquid scribere (prout Spiritus veritatis dare dignabitur) cupio et intendo, potius pro mei ipsius excitatione, quam aliorum instructione, præsertim quum de hac re alios informare, parvitatis meæ vires experientiamque transcendat. Jam quoque de contemplatione a viris magnis multa copiose conscripta sunt. Unde et fateor me præsumptionis argui posse, eo quod de contemplatione conscribere expertorum sit, divinorum sublimiumque virorum; ego autem inexpertus, vilis et infirmus sum. Verum ne de temeritate prorsus redarguar, de præsenti materia non nisi simplici modo loqui intendo, magnorum Doctorum sanctorumque Patrum ac contemplativorum virorum inhærendo doctrinis.
Chapter 2 of 110