Articulus 8
Quomodo inter mentem humanam et Deum nihil sit medium, ita quod solus Deus nostra mente melior perhibetur.
ANGELICOS spiritus natura, potestate et actione, sapientia, felicitate et gloria mentes humanas transcendere, atque inter Deum et mentes humanas in ordine rerum medios esse, satis docet Scriptura canonica; ipse quoque sacratissimus theologorum princeps, in de Angelica hierarchia, Dionysius.1 Unde articulus iste difficultatem non habet, nisi ex aliquibus Augustini eloquiis. Ait nempe quartodecimo de Trinitate : Sic ordinata est mens humana naturarum ordine, non locorum, ut supra ipsam non sit nisi Deus. Undecimo quoque de Civitate affirmat (quod præcedenti articulo partim inductum est) : Ad id hominis loquitur Deus quod in homine melius est, et quo solus Deus est melior. Unde decimo de Civitate Dei commendat Plotinum Platonicum, solum Deum mente humana sublimiorem consistere asserentem.
Ad hæc quidam respondent, quod verba B. Augustini quantum ad hoc vera sunt atque intelligi debent, quod sicut angelus, ita et anima rationalis immediate a Deo solo recepit naturam, gratiam et gloriam. Potest etiam responderi, quod loquendo de dignitate animæ per respectum ad ejus ultimum finem, nihil post Deum invenitur ea præstantius : quoniam sicut angelicarum mentium, ita et ejus felicitas in solo Deo tanquam immediato objecto est sita. Nihilo minus, loquendo de dignitate formali specifica secundum se, palam est angelicas mentes ac supernas virtutes valde mentibus humanis præstantiores perfectioresque esse.
Hæc celeriter pertranseundo de rationalis animæ natura, naturali perfectione ac viribus introduxi, quatenus quæ de contemplatione dicenda sunt, evidentius innotescant. Quemadmodum enim accidentis esse, ita et ejus cognitio a suo subjecto ac sui cognitione subjecti dependet, quum eadem sint principia essendi et cognoscendi, secundum philosophica documenta. Res quippe per suam causam cognoscitur, quum scire sit rem per causam cognoscere.
Footnotes
-
c. iv, v, viii- x, xiii. ↩
Chapter 9 of 110