Articulus 22
Qualiter quotidie exercere se debent qui ad contemplationis culmen adspirant, et de his quæ eis specialiter necessaria sunt.
SICUT testatur B. Bernardus, ingratum est Spiritui Sancto quidquid obtuleris ei, neglectis his ad quæ teneris. Qui ergo ad perfectiora et contemplationis sublimia cupit pertingere, primo omnium diligentissime impleat, sciat, observet ad quæ obligatur, puta divina præcepta, et si religiosus est, Ordinis sui regulam seu statuta. Deo atque Ecclesiæ rectæque rationi secundum status sui exigentiam semper obtemperet;1 et quoniam maledictus est qui facit opus Dei negligenter, ideo cum reverentia et timore Deo magno, immenso ac sancto ministret: Horas seu orationes distincte, intente, devote persolvat; Deum cogitet semper sibi præsentem, cunctaque opera sua, cogitatus, affectus et verba intuentem ac judicantem, et coram divini vultus æterni ac metuendissimi Judicis præsentia infructuose, inhoneste, vituperabiliter habere se erubescat; fervido zelo cupiat Deum in omnibus honorare atque ab omnibus honorari.
Denique, quoniam gratia gratum faciens est primum omnis meritoriæ actionis principium, ipsam rationalis animæ essentiam in esse divino supernaturali ad promerendum idoneo statuens, eamque immediate perficiens et Deo acceptam efficiens; hinc jugiter cordiali oret affectu ut Deus piissimus quotidie hanc gratiam suam in se conservet, augeat atque perficiat, ut per hoc ad omnia bona æternæ vitæ meritoria omni die efficacior promptiorque reddatur.
Insuper oret ut fidem suam Deus rationibus credendorum benignissime perficiat et illustret per donum intellectus, cujus est ea quæ fidei sunt penetrare, rationes credendorum intelligendo, in quo contemplationis pars magna consistit.
Præterea, quoniam caritas Dei est contemplationis incitamentum, forma et consummatio, devotissime ac incessabiliter oret Deum ut caritatis suæ fervore mentem ipsius incendat, impleat, occupet incessanter totaliterque possideat, omnem inordinatum amorem a se depellat.
Amplius, quoniam dona faciunt mentem bene ac prompte mobilem, docilem, dirigibilem a Spiritu Sancto, sine cujus speciali dono nemo ad contemplationis arcem conscendit, affectuosissime oret immensam munificentiam clementissimi Dei, ut septem dona Spiritus Sancti quotidie corroborentur ac perficiantur in se, quatenus per hæc a Spiritu Sancto frequentissime ad contemplationes prælucidas atque ignitas intime moveatur ac inflammetur. Præsertimque oret pro complemento doni sapientiæ, cujus (ut dictum est) contemplatio potissime actus vocatur.2 Est quippe sapientia ista donum supernaturale, creatum, infusum, dignissimum, per quod mens de Deo ac divinis rectum ac saporosum sortitur judicium, per connaturalitatem et conformitatem affectus ad ea, non per nudam, informem ac solam notitiam.
At vero, quoniam in contemplatione mens humana ad lapsum proclivis super se alte ascendit, ne ruat, valde necessaria ipsi est profunda ac firma humilitas pro fundamento: imo quo sub Creatoris magnificentissima majestate se ipsam magis humiliat, eo ad contemplationem illius sublimius scandit. Adhuc autem, ne per contemplationis volatum ac libertatem ad inania relaxetur, oportet ut in timore Dei casto, sancto ac filiali se immobiliter fundet, nec majestatem ultra quam condecet, scrutari præsumat: imo, secundum Dionysium et Damascenum, nihil de superessentiali Trinitate atque invariabili Deitate sentire aut fari adjiciat præter ea quæ in Eloquiis sacris seu divinis Scripturis sunt tradita.3 Itaque fideliter oret quotidie pro humilitate immobili ac timore filiali. Superbi namque, præsumptuosi ac intimorati ad contemplationem prorsus indigni censentur, quantumcumque ingeniosi aut docti probentur.
Postremo, quoniam amor privatus, ad se reflexus et improbus, quo creatura rationalis amat se in se, volendo, optando, quærendo commoda propria et delectabilia sibi in se, omnium exstat vitiorum origo, summe oportet Deum rogare et fortiter laborare pro hujus pessimi eradicatione amoris, quatenus volens proficere, se amet in Deo, Deum super omnia pure ac fervide diligendo, et alia in eo, vel prout prosunt ad unionem mentis cum ipso. Sic namque cuncta adversa, dura et aspera æquanimiter tolerabuntur, eo quod ad peccati remissionem, gratiæ impetrationem, beatitudinis adeptionem, Christi imitationem maxime prosint; similiter vigiliæ, abstinentiæ, disciplinæ, solitudo, silentium, abnegatio sui, ac ceteri pœnitentiæ actus atque virtuosi labores, cum gaudio ad Dei honorem observabuntur: unde nec ira, nec impatientia, nec ceteræ passiones detestabiles locum habebunt, sed ad divinorum contemplationem erit mens tanto agilior atque liberior, quo magis a se ipsa expedita, mortificata, alienata, ipsius Dei tota effecta est. Nempe quo pro Dei amore se ipsam et inferiora hæc omnia magis spernit, eo divinorum profundior utique contemplativa consistit; et rursus, quo divina excellentius contemplatur, eo creata ac temporalia cordialius aspernatur. Oportet quoque ut aliorum salutem quasi propriam cupiat, pro omnibus oret, nullum scandalizare conetur.
Hæc ergo quotidie fortiter agat qui contemplationis donum adipisci peroptat, donec se ista adeptum lætetur.
Footnotes
Chapter 23 of 110