Articulus 14
An vita contemplativa sit dignior magisque meritoria quam activa.
NON jam dumtaxat secundum doctores catholicos, sed secundum præcipuos quoque philosophos, vitæ activæ contemplativa præfertur in bonitate ac dignitate.1 Unde de Maria Magdalene verbo Dei intenta, per quam contemplativa designata est vita, Veritas tulit sententiam, quod optimam partem elegerit.2
Porro vitam contemplativam activa esse præstantiorem, ostendit Philosophus decimo Ethicorum rationibus pulcherrimis atque subtilibus. Prima est, quod vita contemplativa competit homini secundum dignissimam suam potentiam, scilicet intellectum speculativum, et quoad propria ac digniora objecta, quæ sunt intelligibilia separata atque divina; vita vero activa convenit homini secundum intellectum practicum, qui speculativo inferior est, et circa exteriora ac sensibilia occupatur.
Secunda est, quoniam vita contemplativa potest esse magis continua ex sua natura : imo in viris perfectis magis continuatur die et nocte, quam activa in aliis. In imperfectis vero vita contemplativa non eatenus continuatur, quia in caritate, gratia donisque Spiritus Sancti ac intima puritate nondum constabiliti sunt. Generaliter quoque in omnibus corpus quod corrumpitur, animam aggravat, et deprimit terrena inhabitatio sensum multa cogitantem.3
Tertia, quoniam major est delectatio vitæ contemplativæ quam activæ, secundum sensum superius introductum. Unde etiam primo de Partibus animalium ait Philosophus, quod circa honorabiles illas ac divinas substantias, puta Deum et intelligentias, contingit nobis pauciores esse theorias;4 et si modice attingamus eas, tamen propter honorabilitatem cognoscendi delectabilius aliquid habent quam quæ apud nos omnia. Hinc, secundum Augustinum, Martha, id est vita activa, turbatur; Maria, id est vita contemplativa, spiritualiter epulatur.
Quarta, quoniam vita contemplativa est sibi magis in se sufficiens, eo quod contemplativus in suæ exercitio vitæ paucioribus egeat; activa vero vita indiget multis, quum circa exteriora versetur. Contemplativus nempe quo in contemplationis exercitatione plenius crescit altiusque ascendit et exuberantius gaudet, eo ad corporalium necessitudinum sublevamen paucioribus contentatur. Ideo Dominus ait ad Martham, quæ figura est activorum :5 Sollicita es et turbaris erga plurima. Salomon quoque de sapientia, quæ est contemplativæ vitæ principium, dicit :6 Longitudo dierum in dextera ejus, et in sinistra ejus divitiæ et gloria. Cernimus quoque quod contemplativis provident ipsi activi corporalia ministrando, ut spiritualium eorum exsistant participes.
Quinta, quoniam vita contemplativa quæritur propter se ipsam, activa vero ordinatur ad aliud. — Sexta, quia contemplativa vita in quiete et vacatione consistit, activa in labore ac motu.
Septima, quia contemplativa vita est magis divina, activa autem magis humana. Quum enim contemplativa vita in actibus caritatis ac sapientiæ maxime collocetur, et Deus essentialiter caritas ac sapientia esse censeatur, palam quod per vitam contemplativam quis Deo præcipue assimiletur : imo divina contemplando ac diligendo præcipue assimilatur Altissimo, cujus vita est suæ æternæ veritatis contemplatio suæque bonitatis dilectio. Ideo contemplativus dicendus est deiformis.
Octava, quoniam vita contemplativa competit nobis per id quo a bestiis separamur, et quod nobis est proprium; activa vero etiam per id quo irrationalibus communicamus, puta secundum vires animæ inferiores.
Nihilo minus vita activa præfertur contemplativæ secundum quid, videlicet in casu, propter bonum commune et necessitatem vitæ præsentis.
Sunt demum aliæ rationes cur contemplativa vita activæ præfertur : prima, quia ait Salvator [quod] pars Mariæ, id est contemplativa vita, non aufertur, quia cum sæculo isto non terminatur sicut activa, sed nunc inchoatur, atque in patria sine fine perficitur ;7 secunda, quoniam vita contemplativa beatitudini patriæ magis propinquat, utpote claræ ac beatificæ visioni ; tertia, quia est magis supernaturalis.
Verumtamen intuendum quod activæ vitæ sunt duplicia opera. Quædam sunt penitus corporalia, ad virtutes morales spectantia, atque ad vitam contemplativam dispositiva : ut sunt exteriora misericordiæ opera, et cetera virtutum moralium exercitia ad passionum refrenationem tendentia. Itaque de istis certum est quod vita contemplativa præferenda sit ipsis. — Alia sunt opera vitæ activæ, quæ si idonee fieri debent, contemplativæ vitæ perfectionem præexigunt, et ex contemplationis plenitudine quadam procedunt : sicut sunt, verbum Dei prædicare, errantem corripere, Scripturas aliis interpretari, in spiritualibus quoque præesse, aliorum conversioni intendere, confessiones audire, publicas pro aliis preces effundere. De his igitur actibus aliqui dicunt, quod vitæ contemplativæ sint præferendi : quod secundum bonum intellectum probabile reor. Primo, quum B. Dionysius fateatur, omnium divinissimum esse Deo cooperari in reductione animarum ad ipsum;8 et Gregorius, quod sacrificium Deo acceptissimum est zelus animarum. Denique actus præfati utriusque vitæ perfectionem includunt, quia ex præcordiali Dei amore et devotissima contemplatione emanant : ita quod viri perfecti actus hos exercendo, in divinorum contemplatione ac dilectione vehementius aliquando accenduntur et crescunt, quam si in solitudine eadem silenter cogitarent quæ publice docent, orant, prædicant, interpretantur vel audiunt. Unde hujusmodi actus ex sua natura actum contemplationis et dilectionis minuere non videntur, sed confovere ; dumque fiunt modo prædicto, principiari possunt ex multis virtutibus, scilicet latria, misericordia, justitia, caritate. Nihilo minus absolute dicendum quod contemplativa vita præfertur activæ, si in vita activa solum pensetur quod est vitæ activæ.
Postremo, eo modo quo vita contemplativa est dignior, etiam magis meritoria perhibetur, præsertim quoad præmium essentiale, quod caritatis fervori correspondet. Activa tamen, quum sit laboriosior, quandoque de præmio accidentali plus promeretur. Hinc dicit Gregorius, quod vitæ activæ magna sunt merita, sed contemplativæ majora. Et rursus : Contemplativa, inquit, major est merito quam activa, quoniam activa in usu operis præsentis laborat, illa vero sapore intimo venturam jam requiem degustat. Et quamvis activa sit bona, melior est tamen contemplativa : quoniam activa cum mortali vita deficit, illa vero in immortali vita plenius excrescit. Activæ enim vitæ opera cum corpore transeunt, contemplativæ autem gaudia ex fine melius convalescunt. Verum, si verba hæc digne pensentur, non videbuntur (ut arbitror) dicta nisi de operibus vitæ activæ ad contemplativam dispositivis. Siquidem alium docere, illuminare, audire, orare et alloqui, etiam manent in patria, vel saltem præsertim usque ad diem judicii : quæ tamen, secundum Gregorium, sunt opera vitæ activæ secundum modum prætactum.
Footnotes
Chapter 15 of 110