Skip to the text

Articulus 28

Plenior prosecutio de hac prima atque dignissima specie contemplationis.

PROUT vir illustrissimus ac divinus, dominus Bonaventura, eleganter deducit, Deus est bonum illud simpliciter optimum quo nil valet melius cogitari; idcirco Deus non potest cogitari non esse: quia omnino melius est esse quam non esse. Unde si cogitetur non esse, jam cogitatur de eo quod suæ propriæ rationi repugnat: quemadmodum si de homine cogitetur quod non sit rationalis, quod utique cogitari non potest, si quid sit homo intelligatur.

Denique bonum dicitur quod est suæ bonitatis diffusivum: hinc summum bonum est sui ipsius summe diffusivum. Summa autem atque plenissima diffusio esse nequit nisi sit actualis et intrinseca, substantialis et hypostatica, naturalis et voluntaria, liberalis et necessaria, indeficiens ac perfecta. Hujuscemodi ergo diffusio adscribenda est summo, perfecto infinitoque bono. Quumque diffusio et emanatio creaturarum a Deo sit punctalis sive centralis respectu immensæ bonitatis Dei, præter hanc fateri oportet in Deo emanationem ac diffusionem ad intra plenam atque perfectam, qua producta hypostasis producenti personæ prorsus æqualis sit. Quod esse melius nequit quam per generationem qua Deus æternaliter gignat dilectum, videlicet unicum Filium; itemque per spirationem qua Pater ac Filius simul producant condilectum, utpote Spiritum Sanctum: ita quod generatio Filii est diffusio naturalis, quum sit per modum naturæ, quemadmodum splendor fluit a luce; processio autem Spiritus Sancti est per modum voluntatis. Pater enim et Filius spirant, sed voluntas est quo spirant: quemadmodum etiam Pater generat, et intellectus est quo generat.

Porro utramque diffusionem ac emanationem necesse est fateri actualem, intrinsecam, substantialem, hypostaticam, indeficientem, perfectam; sic quoque necessariam, ut non sit contingens, nec possit non esse. Non enim ea diffusione major potest consistere, qua diffundens se totum seu totam suam naturam communicat alteri. Unde si Deo hujuscemodi diffusio non convenire dicatur, non ei summi boni conveniet ratio.

Tu ergo, speculator cœlestium, emundato illuminatoque mentis oculo contemplare immensitatem bonitatis, quæ est actus purus principii caritative diligentis amore gratuito, scilicet Patris, ac debito, utpote Spiritus Sancti, amore quoque ex utroque permixto, videlicet Filii, qui amat Patrem amore debito, et Spiritum Sanctum amore gratuito. Sic ergo videbis per summi boni communicabilitatem esse ponendam trinitatem personarum, Patris et Filii ac Spiritus Sancti: in qua ex summa bonitate sequitur esse summam communicabilitatem, et ex summa communicabilitate summam consubstantialitatem, quia tota ibidem communicatur essentia; ex summa quoque consubstantialitate, summam configurabilitatem vel similitudinem seu identitatem. Ex quibus ultra concluditur, summam esse divinarum Personarum coæqualitatem, coæternitatem et cointimitatem: quoniam in se invicem sunt per circumcessionem, et unaquæque divina Persona operatur ad extra cum alia, propter omnimodam indivisionem substantiæ et virtutis ac operationis. — Hæc Bonaventura.

Chapter 29 of 110