Articulus 21
De exercitio animæ in via purgativa.
QUONIAM in peccato præfert peccator summo et incommutabili bono, Deo superglorioso, omnipotenti ac adorando, bonum caducum et vanum, carnale, sensibile, terrenum seu temporale, quod ad Divinitatis contemptum maximamque Dei injuriam certum est pertinere, tanto utique ampliorem ac graviorem, quanto melior, amabilior et honorabilior est Deus quocumque creato; hinc primo oportet ut pro isto Dei contemptu ac parvipensione peccator se ipsum toto corde humiliet, vilipendat, contemnat, omni quoque confusione ac pœna reputet dignum, Deum autem super omnia devote extollat atque magnificet.
Rursus, quoniam in peccato delectatus est impius in rebus vanis et caducis, qui in solo debuit Creatore delectari, idcirco secundo requiritur ut pro hujuscemodi libidinosa seu inordinata ac vitiosa delectatione cordialiter doleat, ita ut magnitudini culpæ correspondeat magnitudo doloris. Tanto quoque majorem debet habere de peccato dolorem quam de temporali aliquo damno corporalive nocumento, quanto malum culpæ deterius est malo pœnæ, et quanto infelicius est summum immensumque bonum quam temporalia perdidisse; quanto demum flebilius exstat animam vulnerasse, quam corporale incommodum incurrisse: quod non est incommodum, si sapienter pensetur æquanimiterque feratur.
Insuper, quoniam culpæ debetur pœna, qua ordinatur atque corrigitur culpa, hinc tertio opus est ut pro culpis suis dignas ac debitas pœnas libenter sustineat, ut quantum se in deliciis glorificavit, tantum sibi tormentum et luctum infligat.
Itaque qui ad contemplationis verticem optat contingere, quia non qualitercumque Deum placare desiderat, sed ejus familiaritatem, gustum, amplexum osculumque intendit, debet se cum profundissima humilitate, præcordiali dolore et omni promptitudine ad satisfaciendum ac emendandum coram Altissimo constituere, et bis aut ter quotidie, quum melius sibi vacat, præsertim de sero vel nocte, in loco secreto et quieto taliter se coram Deo accusare, mente et visu in cœlum, imo ad Deum cœli directis:
O Deus omnipotens, benignissime et æterne, misericordissime Domine Jesu Christe, Creator meus et Salvator animæ meæ, ecce ego sum ille peccator vilissimus, nequissimus, totus abominabilis, contemptibilis atque miserrimus, omni bruto deterior factus, qui toties et tam graviter, audacter et impudenter tuam majestatem inhonoravi, tua præcepta transgressus sum, ea non curando nec advertendo, imo audita et cognita prævaricando; tuam bonitatem, sanctitatem et caritatem offendi, cor meum a te Deo meo averti, illa et illa peccata commisi, tot et tanta bona omisi, beneficiis tuis ingratissimus exstiti, donis tuis abusus sum.
Tuncque cogitet peccata aliqua graviora, atque ad quodlibet specialiter, pro omnibus quoque generaliter, mentaliter doleat et suspiret quantum dederit Dominus; seque non satis dolere pœniteat, atque pro gratia condigni doloris divinam precetur clementiam, pectus tundat, lacrimas quoque, si dederit Deus, effundat.
Deinde genibus flexis, vel toto corpore in terram prostrato, manibus simul junctis, vel in modum crucis extentis, oret Deum pro omnium peccatorum suorum plenaria remissione his aut similibus verbis:
O misericordissime, summe amabilis, summe desiderabilis, atque in infinitum dulcissime Domine Jesu Christe, propter immensam bonitatem, caritatem et pietatem tuam, per omnia quæ pro mea salute fecisti ac pertulisti, per tuam benedictam incarnationem, sanctissimam in hoc sæculo conversationem, acerbissimamque passionem, per beatissimam virginem Mariam, omniumque Sanctorum preces ac merita, ignosce mihi indignissimo atque gravissimo peccatori, et gratiam tuam piissimam mihi infunde, per quam de cetero omnia peccata devitem, et quidquid tibi displicet fugiam, neque deinceps unquam a te Deo meo mentem meam avertam.
Hinc ait Doctor devotus: Volens proficere, primo studeat quantum potest se vilissimum reputare et indignum omni beneficio Dei; sibi ipsi displiceat, soli Deo placere desideret; ab aliis velit vilis, non humilis, reputari; et ex hoc summam Dei recognoscat clementiam, quod quum ipse sit stercus vilissimum, ad divinæ majestatis inhonorationem promptissimum, Deus tamen dignatur ipsum in servum assumere, et quod majus est, jam in filium adoptare. Non ergo reputet magnum quod Deo servit, sed maximum reputet quod Deus dignatur habere tam insufficientem ac miserum servientem.
Præterea, ut se magis despiciat, nec tamen desperet, sed fiduciam piam in Christo concipiat, cogitare et coram Deo recitare debet beneficia Dei hoc modo:
O unigenite Fili Dei, Jesu Christe, immensa et ineffabilia sunt beneficia tua circa me. Me enim de nihilo produxisti; rationalem me creaturam, æternæ beatitudinis susceptivam, fecisti; corpus et animam, voluntatem, intellectum, sensus et ceteras vires ac corporis membra donasti. Ex utero matris me custodisti, nec ante Baptismum mori permisisti. Multoties graviterque peccanti pepercisti hucusque, atque ad hanc pœnitentiæ gratiam et veritatis notitiam me perducere es dignatus, quum innumerabiles jam æternaliter condemnaveris qui minus peccaverunt quam ego. Insuper, ut me ab æterna damnatione eriperes, cœlestisque gloriæ filium faceres, dignatus es homo fieri, cum hominibus conversari in omni ac maxima paupertate, persecutione, tentatione, irrisione, in omni obedientia, patientia et mansuetudine. Tandem quoque pro me amarissimam mortem perpeti voluisti; esque pro me angustiatus, afflictus, usque ad mortem contristatus, sanguineo sudore perfusus, captus, ligatus, alapis cæsus, consputus, oculis velatus, lacrimatus, contemptus, irrisus, blasphematus, alba veste atque purpureo indumento illusus, flagellis pœnalissime laceratus, spinis coronatus, arundine atrociter cæsus, sancto vultu beato cruore perfusus, morti turpissimæ adjudicatus, ad locum mortis crucem bajulans ductus, manibus tuis ac pedibus duris clavis pœnosissime perforatus, inter latrones suspensus, cum iniquis reputatus, aceto ac felle potatus, lancea transfixus, amarissima morte peremptus.123 Sic me redemisti, et ego malitiosissimus vilissimusque peccator tibi de omnibus his ingratissimus fui, mala pro bonis rependi; tam ingratus et pravus effectus sum, quod merito contra me omnis creatura insurgeret, ac sui Creatoris in me injuriam vindicaret. Verumtamen, Domine Jesu Christe, quia me desperare prohibuisti, et tanta pro me sustinuisti, me totum ad immensam misericordiam tuam converto, et obsecro pro gratia emendationis, quatenus tibi de cetero quotidie magis ac magis devotus gratusque efficiar, nec a te ullatenus separer.
Istud devotionale viæ purgativæ exercitium continuandum est cum ingenti et grandi attentione per tempus, donec peccator sentiat sibi gratiam pleniorem infundi, qua ad exercitia viæ illuminativæ fiat idoneus. Verumtamen qui istud diligenter servaverit, magnam in brevi gratiam sortietur; sed discretione utendum est, ne per nimiam exercitationem caput debilitetur.
Footnotes
Chapter 22 of 110