Articulus 10
An philosophica divinorum cognitio mereatur dici contemplatio.
ASSIGNANT doctores catholici inter sapientiam theologicam et philosophicam differentiam istam, quod sapientia theologica est affectiva seu divino amore formata : propter quod vere ac proprie sapientia, hoc est sapida scientia, nuncupatur. Unde et unitiva asseritur, quoniam per caritatis affectum conjungit Deo mentem creatam. Hinc quoque actus ipsius proprie contemplatio fertur. Porro philosophica sapientia solum speculativa, informis et nuda est : ideoque, secundum Hugonem super Angelicam hierarchiam, non erat ad vitam, et inveniri administrarique debuit ab his qui non erant filii vitæ, utpote a philosophis : de quibus dicit Apostolus, quod quum cognovissent Deum, non sicut Deum glorificaverunt, sed evanuerunt in cogitationibus suis. Ob id eorum philosophicalis cognitio de summo Deo atque divinis non proprie contemplatio nominatur.
Sed videtur istud stare non posse. Ait quippe octavo de Civitate Dei beatissimus Augustinus : Secundum Platonem, finis boni est vivere secundum virtutem, et convenit ei solum qui Dei habet notitiam et imitationem. Et denuo ipsum verum et summum bonum Plato dicit Deum : unde philosophum vult esse amatorem Dei, ut, quoniam philosophia ad vitam beatam tendit, fruens Deo sit beatus qui Deum amaverit. Itaque, secundum Platonis sententiam, philosophica divinorum cognitio divino amore debet esse referta, et Deum imitari debet philosophus, pie, virtuose et amorose vivendo. Præterea duodecimo de Civitate Dei loquitur Augustinus : Dixerunt Platonici, quod quanto quis plus Deum amaverit, tanto facilius ad beatitudinem perveniet. Sapientia igitur philosophorum exstitit affectiva. Denique, secundum Platonem et Aristotelem, quidam gentilium erant viri perfecti, divini et optimi : qui a Platonicis purgati animi, a Peripateticis autem heroici vocabantur. Istis ergo contemplatio competebat. De talium namque perfectione et admirabili contemplatione Plotinus excellentissime scribit, ut refert Macrobius. Plato etiam in Phædone multipliciter docet quemadmodum philosophi sit cuncta terrena ac sensibilia, honores et dignitates, vestium pompas, ciborum delicias, carnis concupiscentias aspernari, seque quotidie ad mortem disponere, atque ad sempiterna ac divina mentem erigere.
Et respondendum, quod philosophi, qui non cognoverunt nisi naturalem animæ felicitatem, etiam de solo naturali Dei amore locuti sunt, hisque virtutibus quæ naturali virtute studio queunt adipisci humano. Ista autem non sufficiunt ad salutem. Idcirco non fuit in illis sincera divinorum cognitio; multipliciterque errabant, quamvis nonnulla vera atque subtilia dixerunt. Illorum itaque speculatio non proprie et complete dici meretur contemplatio. Nec erant vere perfecti, sed solum secundum opinionem suam, qua summam perfectionem in naturalibus constituebant virtutibus. Non enim erat eorum cognitio illius caritatis uncta affectu quæ sola Deo gratam efficit mentem, videlicet caritatis divinæ, supernaturalis, infusæ, qua formari ac perfici oportet divinorum cognitionem quæ contemplationis appellatione digna asseritur. Enimvero qui hac caritate non vivificatur, coram Deo mortuus judicatur; etsi philosophice Deum cognoscat, est tamen de illorum catalogo de quibus loquitur Paulus apostolus : Dicunt se nosse Deum, factis autem negant. Ad quos utique pertinet illud Joannis apostoli : Qui dicit se nosse Deum et mandata ejus non servat, mendax est.1
Footnotes
-
Tit. 1, 16. ↩
Chapter 11 of 110