Skip to the text

Articulus 12

De actibus qui ad vitam contemplativam requiruntur, concurrunt ac pertinent: in quo ostenditur quomodo vita contemplativa in uno actu consistit.

VITA, viventium proprie dicitur operatio cui principalius delectabiliusque intendunt. Quamvis itaque quoad hoc vita contemplativa et contemplatio idem realiter dici queant, contemplatio tamen non induit nomen vitæ contemplativæ, nisi in quantum est actus a voluntate per caritatem formata præceptus, et per dilectionem ultimo fini meritorie delectabiliterque unitus. Itaque, quamvis contemplativa vita principaliter in uno actu, puta in ipsa contemplatione, consistat, tanquam in actu quo finaliter perficitur, a quo unitatem sortitur et nomen ac speciem, eo quod principaliter hunc actum intendat; nihilo minus varios habet actus quibus ad actum hunc principalem pertingit, et quibus hic actus formatur, præcipitur et completur.

Hinc aliqui dicunt, quod ad vitam contemplativam quatuor requiruntur. Primum est ipsa conjunctio mentis cum Deo, quæ per dilectionem efficitur, imo realiter est ipsa actualis dilectio, quæ est vita mentis seu animæ. Secundum est contemplatio, in qua vita contemplativa consistit formaliter. Tertium est voluntatis jussio sive intentio, actum contemplativum jubentis ac intendentis. Quartum est delectatio consequens actum, ornans complensque eum. Non tamen oportet ut semper sit delectatio perceptibilis sive sensibilis, sed sufficit quod sit verum intellectualeque gaudium, seu complacentia voluntatis : sic nempe quælibet virtus habet delectationem actui suo annexam.

Denique, secundum divinum ac sanctum Dionysium septimo capitulo de Divinis nominibus, inter mentem angelicam et humanam ista assignatur distinctio, quod mentes angelicæ ac supernæ simplici apprehensione atque intuitu veritatem conspiciunt, mens autem humana ad simplicis veritatis intuitum quodam processu ac discursu ex multis proficiscitur ac pertingit. Propterea, quamvis (ut dictum est) vita contemplativa in uno actu principaliter sit consistens, loquendo de uno in genere vel specie, multi tamen actus ad hunc principalem actum concurrunt, videlicet : acceptio atque cognitio principiorum ex quibus ad contemplationem veritatis procedit; deductio quoque principiorum in veritatem cujus investigatur notitia. Sed hoc locum habet in contemplationibus ad quas ab inferiori per rationis inquisitionem ac studium pervenitur; non autem in contemplationibus sublimioribus, quæ Spiritu Sancto desuper radiante, cœlitus infunduntur, Deo mentem supernaturaliter tangente, ungente ac illustrante. Nempe in talibus habet se mens humana angelico modo, et a magno Dionysio deiformis vocatur, quoniam simplici ictu ac cœliformi conspectu veritatem dignoscit. Nulla quippe in addiscendo est mora, quum veritatem docet creatrix Sapientia, cujus potestas est infinita.

Præterea cognoscendum, quod in actibus immanentibus intellectus ac voluntatis vita contemplativa primo principaliterque consistit; et quoniam actus immanentes præcipui sunt actus sapientiæ et caritatis, idcirco in actuali Dei ac divinorum amore consequenter vita contemplativa reponitur, præsertim quum juxta inducta, dilectio sit contemplationis complementum, decor et forma.1 Hinc super Ezechielem ait Gregorius : Contemplativa vita est, caritatem Dei et proximi tota mente tenere, ab exteriori actione quiescere, soli desiderio Conditoris inhærere, ut nil jam foris agere [libeat], sed calcatis curis omnibus, ad videndam sui Creatoris faciem animus inardescat : ita ut jam corruptibilis carnis pondus cum mœrore portet, totisque desideriis appetat hymnidicis angelorum choris interesse, et de æterna incorruptione in conspectu Dei gaudere.

Porro actus caritatis divinæ interni sunt, Deo de ejus immensa opulentia, magnificentia, beatitudine cordialiter congaudere; ad Deum fervide affici, in ipso compungi, ex ejus amore de peccatis intime conteri; ex calidissimo igneæ dilectionis fervore ac impetu in Divinitatis pelagus absorberi, in ecstatica incomprehensibilium divitiarum supersublimis Dei fruitione dulciter conquiescere, atque feliciter, quantum in præsenti vita fieri valet, obdormire. Nunc equidem sermo est de vita contemplativa ad hominem in vita hac pertinente.

Insuper ad vitam contemplativam pertinet oratio mentalis atque vocalis, præsertim in secreto effusa, in quantum per eam gratia contemplationis acquiritur, contemplationis quoque obstacula, passiones ac vitia, removentur. Audire autem verbum Dei, Scripturasque legere, ad contemplativam vitam concurrunt, in quantum ad gratiam contemplationis homo unus per alium vel per Scripturarum documenta juvatur; similiter revelationes quæ angelorum ministerio exhibentur.

Postremo, contemplativæ vitæ non mediocris excellentiæ dignitatisque actus est, laudibus Creatoris insistere corde seu ore, quemadmodum scriptum est:2 Benedicam Dominum in omni tempore, semper laus ejus in ore meo;3 et denuo: Cantabo Domino in vita mea, psallam Deo meo quamdiu sum. Ad contemplativæ equidem vitæ professores potissime constat pertinere illud Apostoli: Cantantes et psallentes in cordibus vestris Domino.4

De his contemplativæ actibus vitæ tantisper tetigisse sufficiat in communi. In sequentibus namque, quantum dederit Deus, plenius de eisdem fari oportet.

Footnotes

  1. art. vii, x ↩

  2. Ps. XXXIII, 2. ↩

  3. Ps. CIII, 33. ↩

  4. Ephes. v, 19. ↩

Chapter 13 of 110