Skip to the text

Articulus 9

Quid de contemplatione summi philosophi sint locuti.

PLATO, quem octavo de Civitate Dei Augustinus ceteris philosophis gentium longe recteque prælatum affirmat,

Aristoteles quoque, quem in Regula sua cunctis philosophis præfert Hieronymus, cum eorum sequacibus, intellectum dixerunt immortalem atque perpetuum, nihil etiam intellectu præstantius esse in nostra natura. Et propter splendorem intellectus, Aristoteles ait divinum aliquid esse in nobis. Plato autem asserit in Timæo, quod cum diis est nobis appellationis parilitas ac naturæ seu divinitatis cujusdam consortium. Quoniam ergo intellectum ponebant divinissimam atque dignissimam animæ rationalis potentiam, summum animæ bonum finemque ultimum seu felicitatem præcipuam in actione intellectus (quam contemplationem vocabant) statuendam censebant, potissime quoque in contemplatione primi ac optimi speculabilis, scilicet Dei.

Hinc decimo de Civitate Dei recitat Augustinus quemadmodum magnus ille Platonicus Plotinus asseruit, non aliunde supernis spiritibus præberi vitam beatam et lumen intelligentiæ seu veritatis contemplationem, quam unde præbetur et nobis, puta a Deo. Sed et Porphyrius Platonicus, sicut frequenter commemorat Augustinus, perhibuit animæ rationalis perfectionem consistere in omnimoda elongatione purissimoque recessu ab omni materia atque terreno ac carnali affectu, itemque in cognitione Patris eam felicitari : summum quippe Deum Platonici Patrem vocabant.

Peripatetici vero, Avicenna, Algazel, Averroes, Alphorabius, multique alii, qui ponebant hominem in hac vita ad substantiarum separatarum notitiam quoad quid est posse pertingere, adstruebant perfectionem contemplationis felicitatisque nostræ in perfecta cognitione intelligentiæ quæ substantia dicitur separata, esse locandam. Quod aliquo modo salvari potest, loquendo de naturali beatitudine animæ, non utique ita ut in cognitione intelligentiæ anima sistat, sed in quantum per talem cognitionem aptior ad primæ causæ summæque veritatis contemplationem efficitur. Simpliciter nempe, etiam secundum philosophicam traditionem, fatendum est in Dei contemplatione beatitudinem esse.

Denique vitam contemplativam Aristoteles decimo Ethicorum, et Plato in Phædone, testati sunt esse divinam potius quam humanam; atque per eam non solum supernis intellectibus, sed primo quoque increatoque intellectui animam conformari; nec posse quempiam hanc vitam attingere, nisi cum diuturno ac summo labore philosophiæ, præsertim metaphysicali, sapientiæ virtutibusque studuerit, concupiscentias superando et ab exterioribus quiescendo. Postremo, de hac re infra plura dicentur.

Chapter 10 of 110