Skip to the text

Articulus 29

Quod in hac superfelicissimæ Trinitatis contemplatione observandum est sapientiale ac humile moderamen propter sublimitatem objecti.

SI teste Philosopho, ita se habet intellectus noster ad separatarum substantiarum notitiam ut noctuæ visus ad solaris intuitum claritatis, elucescit quod a supersanctæ incircumscriptæque Trinitatis contemplatione completa in infinitum magis deficiat. Denique, sicut in libro Sapientiæ inducitur, difficile invenimus quæ in terra sunt, et quæ in prospectu sunt, invenimus cum labore.1 Si ergo in his inferioribus vilioribusque summæ Trinitatis effectibus agnoscendis eatenus caligamus, nonne ab ipsius superexaltata atque immensa sublimitate contuenda, investiganda, scrutanda, incomparabiliter imbecilliores obscurioresque sumus?

Quum ergo ad superdignissimæ Trinitatis contemplationem extendimur et levamur, cum omni humilitate ac reverentia accedamus, imperfectum nostrum pensantes, atque a præsumptuoso et immoderato scrutinio abstinentes. Neque transgrediamur terminos nobis a patribus nostris præstitutos sive præfixos; sed sacræ Scripturæ catholicorumque Patrum solidissimis documentis innitentes, nil de proprio sensu audeamus adjicere, nisi illorum sententiis certissime consonet:2 alias, prout Salomon protestatur, sicut qui mel comedit multum, non est ei bonum, sic qui perscrutator est majestatis, opprimetur3 a gloria, id est ab excellentia celsitudinis Dei, vel etiam gloria felicitatis æternæ privabitur.4 Et hoc quidem de perscrutatione inordinata, seu ex præsumptione aut alia vitiosa origine prodeunte, intelligi par est (juxta quem sensum etiam in Ecclesiastico fertur: Altiora te ne quæsieris, et fortiora te ne scrutatus fueris);5 non autem de perscrutatione studiosa ac pia, ex veritatis amore originata, atque in vera humilitate fundata, ac divinæ illustrationis auxilio inhærente, de qua concinit Psalmista: Mirabilia testimonia tua, ideo scrutata est ea anima mea.6 Ad quod sciens ac innuens se splendore gratiæ indigere, præmisit: Revela oculos meos, et considerabo mirabilia de lege tua; itemque: Viam justificationum tuarum instrue me, et exercebor in mirabilibus tuis. Unde pro lumine radioso sapientiæ salutaris in se quotidie confortando, jugiter immensam Dei deprecetur clementiam contemplator, illud Sapientiæ advertens :7 Sensum tuum, Domine, quis sciet, nisi tu dederis sapientiam et miseris Spiritum tuum de cœlis?8

Mens ergo humana in intellectualium animorum ordinibus ima, a primæ mentis, a summæ Trinitatis, ab æternæ increatæque veritatis comprehensione in infinitum deficiens, quidquid in Trinitatis altissimæ contemplatione suam cernit capacitatem transcendere, non vane tentet discutere, sed fide certissima stabilis, Spiritui Sancto reverenter commendet, et de eo quod sibi conceditur contenta, gratias Deo cordialiter referat.

Hinc namque sanctus ait Ambrosius : Mihi impossibile est generationis divinæ scire secretum; mens deficit, vox silet; non mea tantum, sed et angelorum. Supra Potestatem et supra Angelos, et supra Cherubim et Seraphim, et supra omnem sensum est, quoniam scriptum est :9 Pax Christi supra omnem sensum est, vel omnem sensum exsuperat. Et si pax Christi supra omnem sensum est, quomodo non supra omnem sensum est tanta generatio? Tu ergo ori admove manum; scrutari non licet superna mysteria. Licet scire quod Filius Dei natus sit, non licet discutere quomodo natus sit; illud negare non licet, istud quærere metus est. Ineffabilis enim est illa generatio, quemadmodum Isaias ait : Generationem ejus quis enarrabit?10

Quum ergo contemplatori devoto in supersanctæ Trinitatis contemplatione incomprehensibile quid occurrit, et se ad immoderatam perscrutationem incitari perpendit, respondeat cum B. Hilario, qui ait in suo de Trinitate libro : Ego nescio, nec requiro, et consolabor me tamen. Archangeli nesciunt, Angeli non audierunt, sæcula non tenent, Propheta non sensit, Apostolus non interrogavit, Filius ipse non edidit. Cesset ergo dolor querelarum. Non putet homo suam intelligentiam generationis sacramentum consequi posse.

Ecce viri isti sublimes quam timorate ac sobrie de supergloriosa locuti sunt Trinitate : de qua, secundum Augustinum primo de Trinitate, agendum est cum modestia ac timore.

Præterea, quod Ambrosius atque Hilarius adstruunt, Trinitatis mysterium et emanationem ejus ad intra mentes latere angelicas, intelligendum est pie, videlicet quoad comprehensionem plenariam. Verumtamen clare per speciem vident et sciunt id ipsum, quamvis non plene comprehendant. Similiter Apostoli et Prophetæ non plene noverunt, aliqualiter tamen, et docuerunt prout eorum statui atque Ecclesiæ congruebat.

Footnotes

  1. Sap. IX, 16. ↩

  2. Prov. XXII, 28. ↩

  3. Prov. xxv, 27. ↩

  4. Ibid. XXV, 27. ↩

  5. Eccli. III, 22. ↩

  6. Ps. CXVIII, 129. ↩

  7. Sap. IX, 17. ↩

  8. Sap. xxv, 18. ↩

  9. Philipp. IV, 7. ↩

  10. Is III, 8. ↩

Chapter 30 of 110