Articulus 5
De natura animæ rationalis, et viribus ejus per quas capax est gratiæ contemplationis.
QUONIAM contemplatio accidens quoddam est et actio animæ rationalis, accidens autem per subjectum suum cognoscitur; ut ea quæ de contemplatione introducenda sunt limpidius pateant, paululum de rationalis animæ natura, ac viribus quibus contemplationis susceptiva est, fari necesse opinor.
Itaque scire oportet, quod Deus sublimis et benedictus est mens simplicissima, separata, pura et incircumscripta, quæ est lux supermundissima atque immensa: in qua substantialiter idem sunt, intelligens, vis intellectiva et intellectio ipsa; seu natura, virtus et actio; esse, posse et agere; essentia, potentia et operatio. Ab hac mente æterna, superbenedicta ac adoranda, per creationem fluxerunt universæ mentes secundæ, angelicæ et humanæ. Porro, quo mens creata plus de luce intellectuali sortita est, eo primæ, divinæ increatæque menti exstat similior, et item vicinior. In angelicarum demum mentium hierarchiis atque ordinibus, superiores exuberantius de intellectuali luce ab intellectu altissimo, honoratissimo ac superdignissimo participaverunt. Mens autem humana in intellectualium substantiarum catena imum adepta est locum et gradum. Ideo naturaliter minus habet de intellectuali luce: imo, juxta Peripateticos, in principio sui est velut tabula rasa. Verumtamen, quoniam in intellectualium essentiarum gyro ac ordine veraciter perseverat, immortalis naturæ est, et veræ beatitudinis capax.
Itaque mens seu anima rationalis, in quantum est forma immaterialis, intellectiva, simplex, volitiva ac libera, appellatur primæ mentis imago, divinæ lucis signaculum, summæ veritatis radius immortalis: sicque ut supra tempus omne atque continuum elevata, respectum quemdam seu vultum habet directe et immediate ad divina, cœlestia atque æterna, imo ad Deum creatorem; ac per hoc veræ beatitudinis capax censetur, utpote cognoscendo ac diligendo conversiva ad Deum, unibilis quoque immediate eidem, atque per hoc fruitiva ejusdem per beatificam visionem: in qua utique fruitione, universorum intellectuum creatorum vera, summa ac plena consistit felicitas. Unumquodque enim ad suæ processionis fontem, puta ad id a quo causatur seu profluit, est reditivum, ut Proclus Platonicus in Elementatione sua theologica subtiliter probat. Ideo, sicut anima rationalis a summo Deo immediate per creationem manavit, ita in ipso dumtaxat felicitatur.
Præterea, prout ex divini Dionysii documentis perpenditur, in solo supersimplicissimo Deo realiter identificantur esse, posse et agere, seu essentia, potentia et operatio.1 Hinc, secundum excellentes philosophos atque theologos, vires animæ ab ejus essentia realiter distinguuntur. Vires autem superiores animæ incorruptibiles et inorganicæ, quibus ipsa immediate conjungitur Deo sicut objecto, sunt intellectus atque voluntas, quibus contemplando ac diligendo infigitur Deo, ita quod in anima rationali non est aliqua vis seu potentia intellectu voluntateque altior. Unde quod aliqui dicunt, in anima intellectum esse superiorem ratione, et intelligentiam intellectu, apicem quoque affectivæ ipsa voluntate, non est accipiendum quasi ratio et intellectus ac intelligentia sint vires distinctæ ac subordinatæ, sed quod eadem potentia secundum diversos actus magis minusve nobiles sortitur diversa vocabula, digniorque asseritur semetipsa. Nempe eadem vis dicitur ratio, in quantum est discursiva; intellectus, in quantum est simplici apprehensione intuitiva; intelligentia quoque, in quantum est divinorum ac superaltissimæ Deitatis contemplativa. Rursus eadem vis appellatur voluntas, in quantum est boni intellecti appetitiva seu dilectiva: quæ etiam, in quantum respectum habet ad summum divinumque bonum, apex principalis affectivæ potest vocari. Quemadmodum enim anima per intelligentiam immediatum quemdam respectum habet ad Deum sub ratione primæ summæque veritatis, ita per apicem affectivæ immediatum habet respectum ad Deum sub ratione primæ atque altissimæ bonitatis.
Postremo, si quis prædicta, videlicet intelligentiam et apicem affectivæ, aliter sumat, non est pertinaciter disputandum nec multum curandum, dummodo in ipsa re non discordet. Nominibus quippe ad placitum utimur. Certumque est quod intelligentia quandoque sit nomen actus; interdum quoque pro substantia sumitur, ut dum substantiæ a philosophis intelligentiæ nuncupantur, eo quod incessanter actu intelligant.
Footnotes
-
De Divin. nom. c. II, XI. ↩
Chapter 6 of 110