Articulus 27
De prima specie contemplationis, videlicet de superbenedictæ Trinitatis contuitione supernaturali.
HORUM quæ Deo conveniunt, quædam naturali ratione patescunt atque philosophis innotuerunt: ut quod Deus est æternus, perfectus, invariabilis, infinitus, actus purus, mens separata, omnium causa fontana. Itaque quæ ad divinæ essentiæ unitatem pertinent, naturali lumine, ex rerum creatarum natura, proprietate, gubernatione et ordine valent cognosci: quoniam, teste Apostolo, invisibilia Dei per ea quæ facta sunt, cognoscuntur, sempiterna quoque virtus ejus et divinitas.1 Quædam vero illorum omnem rationem transcendunt humanam, solaque fide noscuntur, ac tenentur per revelationem divinam, quantum ad originalem ejus notitiam: sicuti sunt ea quæ de superfelicissima credimus Trinitate, cujus notitia supernaturaliter revelata est sanctis Apostolis ac Prophetis; quorum fidei ac scripturis nos innitentes, fidelissime credimus, non ignorantes quam ineffabiliter, eminenter ac multiformiter Deus verus et sanctus mirificaverit illos, innumerabilibus modis, signis, miraculis illos ad se pertinere ostendens, posteros quoque eorum, qui fide, caritate ac moribus illos secuti sunt, eamdemque quæ illi operati sunt signa.
Quoniam itaque Trinitas superbeata sola fide innotescit, hinc ejus contemplationem recte supernaturalem vocamus: quanquam ad illam Trinitatis notitiam quæ scholastica nominatur, possit quis naturali virtute pertingere. Imo et multi in mortalibus vitiis sordescentes, multa subtilia norunt fari de Trinitate: quorum utique cognitio quum sit informis, macra ac nuda, contemplationis nomine est indigna, tanquam insipida, non uncta, sed frigida.
Porro, ad contemplationem superexcellentissimæ Trinitatis ascendere gliscens, seque ad illam accingens, id primo advertat, quod quanto Trinitas ipsa est altior, incomprehensibilior, purior, tanto cum ampliori reverentia, profundiori humilitate, sinceriori quoque munditia mentis ad ejus contemplationem conscendere opus est, Augustino dicente primo de Trinitate: Nullibi periculosius erratur, nec laboriosius aliquid quæritur, nec fructuosius aliquid invenitur, quam ubi quæritur unitas
Trinitatis. Et denuo: Hoc, inquit, summum bonum non nisi purgatissimis mentibus cernitur. Hinc demum necesse est evagationes, inquietudines atque phantasmata procul abjicere, et mente collecta, amorosa ac timorata accedere, fidei veritate pro immobili ac certissimo fundamento semper supposita.
Aciem ergo mentis in supercandidissimum illud almæ Trinitatis lumen extendere satagens, et cuncta creata corporea deserens, intellectu purificato ac simplificato, itemque per devotionem et preces prævias præparato, conspiciat quemadmodum Deus noster, Deus verus ac summus, sit veraciter unus ac trinus, ita quod trinitas personarum unitati ac simplicitati essentiæ nullatenus derogat, neque simplicitas ipsa unitasque essentiæ personalem distinctionem abstergit aut minuit.
Denique, qualiter in Deo sit trinitas personarum, speculetur hoc modo. Deus æternus, immensus, perfectus, quum sit honoratissimus, supersapientissimus, actualissimus et invariabilis intellectus, se ipsum æternaliter, comprehensive invariabiliterque cognoscit. Sic autem intelligendo seu cognoscendo se ipsum, id quod de se concipit et cognoscit, intra se exprimit, dicit, producit. Dictio autem illa ad intus immanenter prolata, est Verbum Dei Patris, se modo præfato cognoscentis et exprimentis. Quumque Deus se ipsum (ut dictum est) æternaliter, invariabiliter, comprehensive penitusque perfecte concipiat seu cognoscat, et intra se proferat, palam quod Verbum ejus sit ei consempiternum, incommutabile et æquale. Neque enim se ipsum integre ac perfecte intra se protulisset, si vel majus aut minus aliquid esset in ejus Verbo quam in se ipso.
Denique, quoniam Pater unico actu intelligendi, se ipsum et cetera universa plenissime atque clarissime intelligit, hinc unico verbo se ipsum et cetera omnia perfectissime profert, ita quod tota Patris natura, excellentia seu majestas atque perfectio, in hoc unico suo Verbo æterno plene omnino continetur, repræsentatur, resplendet. Propterea Verbum hoc non jam dumtaxat est perfecta ac naturalis imago Dei Patris, sed exemplar quoque ac ratio omnis entis creati. Hinc etiam Verbum istud, seu Filius Dei, vocatur mundus archetypus, et ars increata rationibus plena. Unde septimo de Trinitate loquitur Augustinus: Pater Verbo sibi æquali semper et incommutabiliter dicit se ipsum; itemque quintodecimo de Trinitate: Tanquam se ipsum dicens, Pater genuit Verbum sibi æquale per omnia.
Præterea Verbum hoc recte asseritur Filius Dei Patris, qui immediate procedit de substantia ejus, secundum rationem similitudinis, in identitate naturæ. Cognitio namque seu intellectio per quamdam assimilationem agitur, secundum Philosophum. Quum igitur Verbum hoc intellectualiter a Patre emanet tanquam ejus propria, plena ac naturalis et definitiva imago, certum quod vere et proprie Dei Filius nuncupetur.
Insuper, juxta Ægidium de Roma super Decretalem, firmiter credimus, quod quemadmodum Pater intelligendo se, gignit in se quemdam conceptum, qui dicitur Filius ejus, sic Pater et Filius diligendo se, producunt et spirant quemdam increatum amorem, qui dicitur Spiritus Sanctus, estque verus Deus.
Quoniam itaque Verbum Dei est Patri æquale, in quo quidquid Patris est, omnino plenissime continetur ac splendet, constat quod Verbum hoc non est creatura, sed totam divinitatis plenitudinem comprehendit, habet et continet. Quumque deitas ipsa superexaltata non sit plurificabilis, liquet quod in Patre et Filio sit una numero essentia, veraque deitas ac impartita majestas.
Pariformiter de Spiritu Sancto est censendum. Pater namque et Filius Spiritum Sanctum volendo producunt. Nempe Pater et Filius se invicem æternaliter æque perfecte contemplantes atque amantes essentiali amore, qui nec personaliter neque realiter ab eis distinguitur, ex ipsa sua complacentia mutua amorem quemdam producunt ac spirant, qui utriusque dulcissimus est complexus, sempiternus ac indissolubilis nexus, appellaturque Spiritus Sanctus, et est tertia in superbenedicta Trinitate Persona. Qui et ipse est verus, æternus, incircumscriptus Deus: quoniam amor iste minor aut certe indignior esse nequit quam sint complacentia mutua amabilitasque Patris ac Verbi, a quibus tanquam ab uno fluit principio (quemadmodum mundus a tota superaltissima Trinitate, Patre, Verbo, Paracleto, sicut ab uno emanavit exordio), quoniam Pater et Filius in eo quo Spiritum Sanctum producunt, non distinguuntur, sed unum feruntur, puta in voluntate, sunt quippe unum volens, estque amborum una voluntas: idcirco ab utroque tanquam ab uno et individuo spiratore idem profluit amor, qui Spiritus Sanctus vocatur.
Hinc, secundum B. Thomam, processio seu emanatio in divinis est secundum actionem immanentem, non foras transeuntem.2 Porro actio immanens in intellectuali natura, non est nisi actio intellectus ac voluntatis. Verbum ergo seu Filius per modum emanationis ipsius intellectus a Patre invariabiliter generatur. Processio autem Spiritus Sancti per modum actionis ipsius voluntatis accipitur: secundum quam actionem amor a voluntate procedit, secundum quem amatum in amante consistit, quemadmodum per verbum intus conceptum res intellecta in intelligente exsistere perhibetur. Ex hoc namque quod intellectus intelligit, procedit intra ipsum quidam de re intellecta conceptus, qui dicitur verbum cordis, quod designatur voce verboque oris. Unde ex hoc quod Deus Pater intelligit semetipsum, ipse est in se ipso quemadmodum res intellecta est in intelligente; res autem intellecta est in intelligente per verbum ac similitudinem suam: ideo Deus Pater habet in se sui ipsius verbum atque imaginem, quæ est unigenitus Filius ejus.
Footnotes
Chapter 28 of 110