Articulus 17
De causis infirmitatis ac instabilitatis mentis humanæ ad contemplandum.
SICUT in fine septimi Ethicorum ostendit Philosophus, quanto essentia seu natura rei est purior atque simplicior, eo actio ejus ac delectatio uniformior simpliciorque consistit. Ideo Deus gaudet una simplicissima actione atque purissima voluptate. Operatio namque correspondet naturæ agentis, et modus agendi proportionatur seu parificatur modo essendi. Quum ergo in intellectualium ordine naturarum a divina supersimplici mente potissime distet anima rationalis, certum est quod ex sua natura est maxime vaga, defectuosa, instabilis. Hinc in una consideratione et affectione non figitur, sed ad alia cito delabitur.
Prima igitur causa infirmitatis ac instabilitatis ad contemplandum, est distantia seu declivitas animæ in sua natura a primo invariabili intellectu.
Secunda est ex parte corporis, secundum quod Plato asserit in Phædone: Quandiu corpus habuerimus, et agglutinata fuerit anima huic malo, nunquam plene ac sufficienter adipiscemur quod exoptamus: decies enim millena nobis vacationum impedimenta inde proveniunt propter corporis necessitatem et alimoniam. Corporis quoque morbi et animæ passiones mentem a contemplatione impediunt.
Tertia causa est excellentia objecti, videlicet Dei ac divinorum operum ejus, a quorum plenaria notitia deficit anima: imo ad Divinitatis ac intelligentiarum contemplationem se habet sicut oculus noctuæ ad solis splendorem, secundum Philosophum. Etenim Deus sanctus ac adorandus suæ increatæ lucis superinfinita ac supersplendidissima claritate mentis aciem retundit, reverberat et quasi excæcat quantum ad comprehensionem completam.
Quarta est inquietudo imaginationis, cujus phantasmata distractionem menti inducunt.
Quinta est multiplicitas virium animæ operationumque ejus: quia dum anima circa unius potentiæ operationem intenta est, ab aliarum virium actibus minoratur ac impeditur frequenter, quamvis interdum operationes sensitivæ ad contemplationem deserviant, secundum quod cognitio intellectiva a sensitiva habet exordium.
Sexta est sublimitas ipsius contemplationis, quæ quum sit primæ æternæque mentis atque angelicorum spirituum actio propria, animæ capacitatem quodammodo superat, ita quod ad eam difficulter perducitur, faciliter quoque ab ea dejicitur.
Chapter 18 of 110