Skip to the text

Articulus 2

De multiplici sapientia.

OMNIS sapientia a Domino Deo est, et cum illo fuit semper, et est ante ævum. Eccli. I, 1.

Quemadmodum Deus ut primum ens omnibus est causa essentiæ et essendi, atque ut primum bonum omnibus est causa bonitatis et appetendi, item ut primum vivens omnibus est causa vivendi et vitæ; ita ut primum sapiens, seu prima, fontana et exemplaris sapientia, omnibus est causa sapientiæ, intelligentiæ atque notitiæ. Etenim in omni ordine ac quolibet genere, primum est potissimum, perfectissimum causalissimumque in ordine et genere suo.

Verumtamen non uniformiter eodemque modo est Deus omnibus causa sapientiæ atque scientiæ. Hoc quippe omni menti creatæ est commune, quod intellectualem naturam et intellectivam potentiam a summa et increata mente immediate sortitur; ipsam vero habitualem seu actualem sapientiam sive notitiam non omnes immediate a Deo causaliter sortiuntur, sed aliqui per considerationem, laborem aut studium aliorumque instructionem, sapientiam et notitiam adipisci noscuntur. Denique angelicis mentibus sapientia atque scientia naturales, utpote ad quas naturalis earum proprietas, conditio vel capacitas se extendit, sunt concreatæ; sapientiam vero beatificæ fruitionis, et scientiam qua creata cognoscunt in Verbo, receperunt divinitus in sua conversione ad Deum et confirmatione in bono. De ceteris vero supernaturalibus perfectionibus, quando et quomodo eas a Deo susceperint, opiniones sunt variæ, quibusdam dicentibus angelos in gratia gratum faciente et caritate fuisse creatos, imo in fide quoque et spe : quam opinionem S. Thomas secutus est. Hi itaque simili ratione dicere habent, angelis fuisse concreata Spiritus Sancti dona, inter quæ sunt sapientia atque scientia, secundum unam earum acceptionem. Præterea alii tenent oppositum. Sed omnes isti, Aristotelem et Peripateticos imitando, adstruunt mentibus humanis scientias non esse concreatas nisi secundum habitum quemdam confusum, quo naturaliter primis consentit principiis quilibet homo, tam in speculativis quam practicis.

Est itaque in hominibus primo quædam sapientia naturalis et acquisita ac philosophica; estque sapientia ista immaterialium, intellectualium immortaliumque naturarum (præsertim ipsius supersimplicissimi ac invariabilis Dei) cognitio, quantum ex rerum cursu, natura ac ordine hujusmodi queunt cognosci. Invisibilia namque Dei per ea quæ facta sunt, ab homine intelliguntur, juxta Apostolum.1 Effectus quippe causam repræsentat et cognitam facit.

Verum, quum homo propter supernaturalem beatitudinem sit creatus, non ei suffecit sapientia naturalis, sed fide ac supernaturali sapientia eguit : per quam sapientiam ea de Deo cognoscit quæ naturali ratione non elucescunt, nec inveniri comprehendique possunt, sed divinitus revelata sunt Patribus sanctis, Apostolis ac Prophetis, sicut ea quæ subcadunt fidei articulis.

Insuper, sapientia ista supernaturalis est duplex. Una quæ numeratur inter dona gratiæ gratis datæ : quæ scholastica nuncupatur, quia humano discitur studio, quamvis primo et originaliter supernaturaliter sit infusa atque divinitus revelata. Potest quoque esse, imo et est informis in multis, qui quum sine caritate et gratia gratificante infeliciter vivant, prædictam tamen sapientiam discunt, habent aut docent. De qua ait Apostolus :2 Alii per Spiritum datur sermo sapientiæ. Hæc in veteris et novi Testamenti scriptura docetur, continetur atque describitur; et per eam de divinis vera habetur cognitio rectumque judicium, quoad simplicem quamdam notitiam. — Alia demum supernaturalis sapientia ponitur inter dona gratiæ gratum facientis, quoniam sine gratia ista et caritate nequit haberi; estque desuper infusa, formata ac salutaris : per quam mens nostra bene discernit, sentit et judicat de Deo atque divinis sub fide cadentibus, non solum per veram notitiam et clarum quemdam rationis intuitum, sed etiam per conformitatem et connaturalitatem nostri affectus ad ea, quemadmodum virtuosus, temperatus et castus bene judicat de virtute, sobrietate et castitate : quod fit per sapidum quemdam amorosumque gustum divinorum. Unde sapientia quasi sapida scientia dicitur, juxta illud Ecclesiastici : Sapientia secundum nomen est ejus. Hæc autem sapientia inter septem dona Spiritus Sancti sortitur primatum, estque in omnibus qui sunt in statu salutis, secundum aliquem gradum, sicut et reliqua sex dona.3 Postremo, hujus sapientiæ actus potissime contemplatio ipsa asseritur, sicut post pauca clarius deducetur.

Loquitur autem sacra Scriptura frequenter de unigenito Filio Dei sub nomine sapientiæ : ipse enim est increata Sapientia, Verbum et Veritas Dei Patris. Et quamvis divina essentia ipsaque Trinitas superbenedicta, quælibet quoque divina Persona sit sapientia æterna, summa, infinita et increata, Filio tamen sapientia appropriatur, qui proprie dicitur Sapientia genita. Filius quippe Dei est Verbum Patris æterni. Verbum vero est emanatio intellectus. Ad intellectum autem certum est sapientiam pertinere : ideo ipsa appropriata est Filio Dei.

Footnotes

  1. Rom. 1. 20. ↩

  2. I Cor. xii, 8. ↩

  3. Eccli. vi, 23. ↩

Chapter 3 of 110