Skip to the text

Articulus 4

Quod ad pleniorem habendam de contemplatione notitiam, expediens videtur dicta præcipuorum philosophorum inducere.

SICUT Creatori servit natura seu res creata, sic divinæ, supernaturali ac theologicæ sapientiæ Christianorum servire debet naturalis sapientia atque scientia philosophorum.1 Plurimum quoque ad intelligendum ea quæ in sacra Scriptura traduntur confert philosophia, Augustino dicente: Cognitio naturalium proprietatum rerum creatarum pandit abdita Scripturarum. Sed et divina natura et ejus proprietates ac attributa, per res creatas nobis in vita hac aliqualiter innotescunt. Ipse etenim entium ordo et species creaturæ est velut scala atque vehiculum ascendendi ad Creatoris notitiam. Unde secundo de Doctrina christiana loquitur Augustinus: Philosophi si forte aliqua vera et nostræ fidei accommoda dixerunt, non solum formidanda non sunt, sed et ab eis tanquam injustis possessoribus in usum nostrum sunt vindicanda. Sic enim fecerunt Cyprianus, Lactantius, Victorinus, Hilarius. Damascenus quoque quarto libro disseruit: Si ab his qui foris sunt aliquid fructificare poterimus, non abjectabile est. De hoc in exordio super Angelicam hierarchiam pulchre loquitur Hugo, quemadmodum datum est illis philosophari propter nos, ita quod illis labor appositus est, nobis vero fructus servatus.

Quoniam ergo de contemplatione et sapientia contemplativaque vita, quædam subtilia excellentiores philosophi Plato et Aristoteles et eorum sequaces locuti sunt et in scriptis reliquerunt, congruum reor hæc ipsa vicissim commemorare ac tangere, quatenus ea quæ de eadem materia præclariores theologi, viri contemplativi et sancti edocuerunt, clarius elucescant.

Footnotes

  1. Sap. xvi, 2 ↩

Chapter 5 of 110