Articulus 18
An vita activa perseveret in patria, et utrum conveniat Deo ac angelis.
SANCTI doctores Augustinus et Gregorius, aliique communiter, dicunt concorditer vitam activam cum præsenti via finiri, nec remanere in patria : ex quo sequi videtur, quod nec menti divinæ neque angelicis insit spiritibus. Quod etiam apparet ex verbis Philosophi decimo Ethicorum, quo solam speculativam felicitatem asserit diis competere.
Sed his videtur obsistere, quod secundum Gregorium, instruere alium, dare consilium, trahere ad conversionem, sunt opera vitæ activæ. Quum ergo, secundum Dionysium, angeli superiores purgent, illustrent, perficiant inferiores, Christus quoque ut homo universos Beatos illuminet, Deus autem omnes eos verissime doceat ;12 videtur quoad hoc remanere in patria vita activa, et Deo angelisque competere.
Præterea, secundum Augustinum, corporalem creaturam administrat et regit Creator per spiritualem, puta per angelos : quod non completur sine vita activa, cujus est circa exteriora versari.
Denique, secundum Dionysium, ecclesiastica hierarchia ab angelica gubernatur.3 Quum ergo prælatis Ecclesiæ adscribatur vita activa in hoc quod subditos regunt, simili ratione convenit angelis vita activa.
Insuper, secundum theologos atque philosophos, supernis illis spiritibus competit movere orbes cœlestes, et formas inferiorum corruptibiles de potentia materiæ educere : quæ non sunt actus vitæ contemplativæ. Dicit etiam S. Thomas in prima parte, quod cuilibet speciei generabilium ac corruptibilium præsidet aliquis angelus.4 Porro, secundum Gregorium, angelorum opera sunt miracula facere, dæmones coercere, preces hominum Deo offerre, gratiam Dei hominibus procurare. Hæc autem feruntur opera activæ vitæ.
Præterea, Deo sublimi ac benedicto competit quotidie rationales animas creare, impios justificare, panem et vinum transsubstantiare, totum mundum disponere, juxta illud Job : Quem constituit alium super terram?5 aut quem posuit super orbem quem fabricatus est? Propter quod tertio de Trinitate loquitur Augustinus : Nihil fit visibiliter ac sensibiliter, quod non de interiori, invisibili atque intelligibili aula summi Imperatoris aut jubeatur aut permittatur, secundum ineffabilem justitiam præmiorum atque pœnarum, gratiarum et retributionum, in ista totius creaturæ amplissima quadam immensaque republica. Unde et Christus in Evangelio : Pater meus usque modo operatur, et ego operor.6
Verum ad ista quidam respondent, quod dum opera vitæ activæ ad contemplationis referuntur quietem, spectant ad vitam contemplativam ; opera vero vitæ activæ quæ inveniuntur in Beatis, ad contemplationis quietem ordinantur : ideo in eis vita activa locum non habet.7 Sed istud, ut supra jam tactum est, non videtur sufficere : quoniam et prælati et boni activi ad contemplationem utique referunt quidquid in exterioribus operantur, tamen activam vitam ducere perhibentur. Hinc ergo dicendum, quod sicut vita contemplativa competit Deo atque Beatis sublimiori modo quam viatoribus, ita et vita activa, utpote imperfectione omni exclusa. Neque enim in eis una vita impedit aliam, nec ad contemplativam se præparant per exercitium contra peccata, sed actio eorum ex contemplationis plenitudine profluit. Verba vero Sanctorum vitam activam in patria non esse dicentium, intelligenda sunt de operibus vitæ activæ ad virtutes morales et corporalia misericordiæ facta spectantibus. Unde de talibus dumtaxat exempla inducunt. Aristoteles quoque hujuscemodi vitam activam tollit a diis.
Footnotes
Chapter 19 of 110