Skip to the text

Articulus 3

Quid sit contemplatio.

DENIQUE, contemplatio proprie sumpta, est superessentialis Divinitatis et eorum quæ referuntur ad eam, affectuosa, prompta atque sincera cognitio. Consideratio enim creaturarum per habitudinem et respectum ad Deum, secundum quod ab ipso originaliter profluunt, providentialiter gubernantur, ad ipsum quoque finaliter tendunt, et a theologis considerantur, ad contemplationem utique pertinet. Sic enim Deus æternus et sanctus, est finis et ratio considerationis earum: quoniam quidquid in eis consideratur vel de ipsis cognoscitur, ad Creatoris notitiam et amorem, honorem gloriamque refertur, qui universitatis machinam idcirco tam pulchriformiter adornavit, tam sapienter distinxit, tam mirabiliter in nihilo collocavit, tanta magnitudine, multitudine et virtute implevit, ut ex omnium horum consideratione ipsius magnificentia cognoscatur, ejus majestas glorificetur, ejus sapientia, bonitas, pulchritudo, potestas jugiter honoretur, laudetur atque ab omnibus admiretur. Primo autem et maxime contemplatio ipsam concernit Divinitatem, cujus cognitio omnium finis esse debet scientiarum ac notitiarum.

Porro cognitio Dei, si non fuerit caritate formata virtuosisque actibus perornata, frigida, sterilis et informis consistit. Hinc necesse est affectuosam hanc esse, si contemplatio dici merebitur: præsertim quum (juxta prætacta) contemplatio sit actus sapientiæ quæ donum vocatur, quæ esse non valet informis, sed divinorum sapore conditur, et caritati inseparabiliter counitur.

Quod si sapientiæ quoque naturalis ac philosophicæ actus, et item sapientiæ theologicæ, acquisitæ sive infusæ (quæ gratiis gratis datis annumeratur) actio, contemplationis nomine ferantur condigna, hoc non erit nisi in quantum habitus illi gratia gratificante fulciuntur, caritate divina formantur, igniuntur et vivificantur, sapientia quoque infusa quæ donum est, perficiuntur, et ita eorum actus meritorii fiunt. Habitus equidem virtuosi, scientiales ac sapientiales, et actus eorum, se invicem juvant, ornant, stabiliunt, secundum quod anima per habitum unum ejusque actum ad alterius habitus actum redditur fortior.

Præterea, cognitio divinorum, si contemplatio rite dicetur, prompta erit et facilis, tanquam ignis celeriter atque liberrime ad divina conscendens, in superna se erigens, creatisque relictis ad Creatorem pertingens. Ideo ait Richardus: Contemplatio libero volatu quocumque eam fert impetus mira agilitate circumfertur. Et denuo contemplationem definiens: Contemplatio, inquit, est libera mentis perspicacia, in sapientiæ spectacula cum admiratione suspensa. Hugo quoque eam definiens: Contemplatio, ait, est perspicax et liber animi contuitus, in res perspiciendas usquequaque diffusus. Sed et S. Bernardus contemplationem ita definit: Contemplatio est verus certusque animi intuitus de quacumque re.

Postremo, cognitio quæ contemplatio appellatur, erit sincera ac limpida, ne errori aut passioni vel culpæ mixta fœdetur, sed certitudine et splendore veritatis resplendat: competit enim potissime purgato jam animo. Ideo dicit Bernardus, quod contemplatio est apprehensio veri non dubia.

Chapter 4 of 110