Skip to the text

Articulus 26

De speciebus contemplationis.

HUCUSQUE de contemplatione contemplativaque vita tractatum est in generali; nunc ad contemplationis species restat descendere: et quamvis a Sanctis catholicisque doctoribus species contemplationis variæ assignentur, prout infra pandetur, primo tamen unam specierum istarum distinctionem inducam, quæ interim rationabilis videtur atque conveniens; deinde de contemplationis speciebus seu gradibus secundum aliorum documenta tractabitur.

Itaque quinque sunt species contemplationis. Prima ac summa est supernaturalis contemplatio superbenedictæ Trinitatis. Secunda est naturalis contemplatio superessentialis ac simplicis Deitatis. Tertia est speculatio assumptæ humanitatis Verbi. Quarta est intuitio munerum gratiæ. Quinta est consideratio donorum naturæ.

Denique contemplatio Dei est duplex: una per positionem seu affirmationem; sicque de superadoranda ac supergloriosissima Trinitate tractat divinus Dionysius in libro de Divinis characteribus, de ipsa quoque supersimplici Deitate, in libro de Divinis nominibus atque in libro de Theologia symbolica. Alia Dei contemplatio est per omnium entium negationem seu ablationem: de qua contemplatione agit Theologus in libro de Mystica theologia.

Est quippe triplex theologia, utpote: symbolica, in qua tractatur de Deo secundum quod per proprietates ac similitudines corporearum rerum cognoscitur, taliumque rerum nominibus nominatur, videlicet leo, lapis, sol, agnus. Alia est theologia propria, in qua tractatur de Deo secundum quod ex suis effectibus nobilioribus, intellectualibus ac spiritualibus cognoscitur et vocatur, videlicet bonum, ens, vita, sapientia, intellectus. De hac est liber de Divinis nominibus. Porro tertia est theologia sublimior, scilicet mystica, in qua tractatur de Deo prout per omnium entium negationem, et supermentalem, flammigerum, experimentalem ardentissimumque deificæ caritatis amorem agnoscitur in superclarissima quadam caligine, per elevationem mentis ultra universa creata, et item immediatam atque certissimam cum Deo altissimo ecstaticam unionem. Et hæc est summa ac præclarissima species contemplationis huic vitæ possibilis, et inter contemplationem patriæ contemplationemque Dei in via per affirmationem quodammodo media. De qua contemplationis specie supernaturali et mystica theoria, in fine operis hujus paulisper (si Deus donaverit) loqui exstat propositum. Nunc vero de contemplatione Dei per positionem in primis fari oportet.

Chapter 27 of 110