Articulus 11
De divisione vitæ in vitam contemplativam et activam.1
SICUT sanctus testatur Gregorius, duæ sunt vitæ, in quibus nos Deus omnipotens per sacra docet Eloquia. Una est contemplativa : cujus finis non est opus externum, sed ipsa veritatis sincera atque formata cognitio. Quæ quum sit rationalis creaturæ beatitudo ac finis, non refertur ad aliud, præsertim quum et ipsa dilectionem Dei virtualiter et tanquam formativum sui complementum includat. Alia est activa : cujus finis immediatus ac proprius est opus seu actio ipsa exterior. Datur denique ista vitæ divisio de vita humana ac virtuosa, quæ competit homini ratione intellectus, a quo speciem recipit. Ideo, sicut intellectus est duplex, videlicet contemplativus seu speculativus, cujus finis est veritatis consideratio, juxta Philosophum secundo Primæ philosophiæ; et practicus, cujus finis est opus : sic duplex distinguitur vita.
Verumtamen Aristoteles primo Ethicorum ponit triplicem vitam, scilicet voluptuosam, contemplativam, atque civilem, quæ alio nomine appellatur activa. Sed hoc prædictis non obstat : quoniam vita voluptuosa non competit homini secundum id quo homo est, sed secundum sensitivam partem, quam cum bestiis habet communem. Ideo talis vita potius bestialis est quam humana; nec sub vita quæ hoc loco dividitur, continetur.
Præterea, Thomas testatur in secunda secundæ, quod omnia humanarum studia actionum, si ad præsentis vitæ necessitatem ordinentur secundum rectam rationem, ad activam pertinent vitam, quæ per ordinatas actiones providet necessitatibus vitæ præsentis; si autem deserviant concupiscentiæ cuicumque, ad vitam spectant voluptuosam; si vero ordinentur ad veritatis considerationem, ad vitam pertinent contemplativam. — Nihilo minus studia vitæ activæ cum fine suo ultimate referenda sunt utique ad finem vitæ contemplativæ, præsertim ad eam veritatis cognitionem quæ habetur in patria, estque beatifica visio Dei, de qua ait Joannes apostolus:2 Quum apparuerit, similes ei (utpote Deo) erimus, quia videbimus eum sicuti est. Nempe hæc visio omnium exercitiorum nostrorum est finis; et quidquid cogitamus, appetimus, loquimur, operamur aut patimur, ad eam debemus referre. Sed vita activa a proximo suo fine speciem sumit. Aliqui quoque actus, ut prædicare, confessiones audire, sacram doctrinam docere, præcipuam cum vita contemplativa propinquitatem sortiti sunt.
Præterea advertendum, quod nonodecimo de Civitate Dei, B. Augustinus triplex genus vitæ distinguit, videlicet otiosum, negotiosum, et ex utroque compositum, temperatum seu mixtum. Per otiosum intelligit vitam contemplativam, quam veritatis contemplationi vel inquisitioni dicit intentam; per negotiosum vero, vitam activam, quam in rebus humanis gerendis ait versari. Verum id quoque prædictis non obviat. Medium namque seu mixtum, sicut ex ipsis simplicibus atque ex extremis conficitur, ita in eis virtualiter continetur. Idcirco vita ex utroque compacta, sub contemplativa vita comprehenditur et activa. Sed sicut in mixtis aliquod simplicium prædominando abundat, ita in vita ex utroque composita interdum quidem abundat contemplativum, interdum autem activum.
Porro actio in qua quis potissime delectatur et cui maxime intendit, præcipue dicitur vita ipsius (atque in hoc quilibet cupit se suo amico et suum amicum convivere sibi, ut ait nono Ethicorum Philosophus: unde et religiosi, sæculares quos amplius diligunt, magis ad vitam religiosam trahere moliuntur): hinc qui principaliter veritatis speculationi intendunt, contemplativi vocantur.
Postremo, nonodecimo de Civitate Dei, capitulo nonodecimo, asserit Augustinus: Non sic quisque esse debet otiosus (id est contemplativus), ut in eodem otio utilitatem non cogitet proximi; nec sic actuosus, ut contemplationem non requirat Dei. In otio non iners vacatio delectare debet, sed aut inquisitio aut inventio veritatis, ut in ea quisque proficiat, et quod invenerit, alteri non invideat. In actione vero non amandus est honor temporalis neque potentia, quoniam omnia vana sub sole; sed ipsum opus quod fit, si ad veram subditorum prosit salutem. Itaque a studio cognoscendæ veritatis nemo prohibetur: quod ad laudabile pertinet otium. Locus vero superior, sine quo populus regi non potest, etsi ita teneatur ac administretur ut decet, tamen indecenter appetitur. Quamobrem otium sanctum quærit caritas seu dilectio veritatis; negotium justum suscipit necessitas caritatis. Quam sarcinam si nullus imponit, percipiendæ ac intuendæ vacandum est veritati: si autem imponitur, suscipienda est propter caritatis necessitatem; sed nec sic veritatis delectatio omnino deserenda est, ne subtrahatur illa suavitas, et opprimat ista necessitas. Hæc Augustinus.
Proinde vita contemplativa distinctos ac varios habet gradus, secundum diversam eorum quibus competit perfectionem. Sicque subdividi potest, ut infra clarebit.
Footnotes
Chapter 12 of 110