Articulus 16
De infirmitate mentis humanæ ad contemplandum stabiliter, ex verbis S. Gregorii.
QUEMADMODUM quinto Moralium ait Gregorius, dum mens in contemplatione suspenditur, dum carnis angustias superans, per speculationis vim de libertate aliquid intimæ securitatis rimatur, stare diu super semetipsam non potest: quia etsi hanc ad summa spiritus evehit, caro tamen adhuc ipso corruptionis suæ pondere deorsum premit. Quumque invisibilia cognoscimus, hæc tamen non solide, sed raptim videmus. Neque enim in suavitate contemplationis intimæ diu mens figitur, quia ad semetipsam immensitate luminis reverberata revocatur. Quumque dulcedinem internam degustat, amore æstuat, ire super semetipsam nititur, sed ad infirmitatis suæ tenebras fracta deprimitur; et magna virtute proficiens, videt quia videre non possit hoc quod ardenter diligit, nec tamen ardenter diligeret, nisi aliquatenus videret. Supernam etenim lucem nobis contemplatio et inhiantibus aperit, et infirmantibus mox abscondit. Insuper ait: Quum ad alta mens nititur, carnis suæ cogitatione dissipatur, ita ut sæpe animus dum intimis inhiat, dum cœlestia sola adspectat, subita carnali motione ac delectatione perculsus, a semetipso scissus jaceat, et qui se infirmitatis suæ molestias superasse gaudebat, repentino vulnere prostratus gemat.
Denique octavo Moralium loquitur: Vita hominis sponte a statu conditionis primævæ lapsa, et corruptionis suæ putredini subdita, quoniam statum mentis inclinata deseruit, quid in se nisi motum varietatis invenit? Unde nunc etsi ad summa appetenda se erigit, mutabilitatis lubricæ impulsu protinus ad semetipsam cadit. Vult in contemplatione stare, sed non valet; cogitationis gressum figere nititur, sed infirmitatis suæ lapsibus enervatur.
Verumtamen, sicut vicesimo secundo Moralium dicit Gregorius, si semel in desiderio supernæ patriæ forti stabilitate animus figitur, minus rerum temporalium perturbatione vexatur. A cunctis quippe exterioribus motibus eamdem intentionem suam quasi quemdam secretissimum secessum petit; ibique incommutabili Deo inhærens, et mutabilia cuncta transcendens, ipsa jam tranquillitate quietis suæ etiam in mundo quodammodo extra mundum est. Excedit profecto ima omnia intentione summorum; et cunctis rebus quas non appetit, libertate quadam superesse se sentit; nec tempestatem rerum temporalium intus sustinet, quam intuetur foris: quia terrena omnia quæ concupita opprimere mentem poterant, despecta subterjacent.
Verumtamen, sicut S. Thomas in secunda secundæ conscribit, contemplationis diversi sunt actus et gradus;1 summum vero contemplationis nostræ consistit in hoc, ut ad uniformitatem contemplationis mentis divinæ proportionaliter (ut possibile est) pertingat, quemadmodum B. Dionysius docet. Itaque quoad hunc contemplationis actum potissime verum est quod contemplatio diu continuari non queat et quasi ut fulgur pertranseat:2 quanquam interdum in quibusdam Sanctorum, etiam quoad hunc actum, contemplatio diu satis continuata noscatur; sed hoc prorsus mirabile supernaturaleque fuit, privilegiumque paucorum.
Unde et Plato, ut nono de Civitate Dei recitat Augustinus, disseruit lumen divinum interdum tanquam rapidissimi coruscaminis fulgorem mentibus intermicare sapientium virorum, quum se toto conatu ab exterioribus retraxerint. De hoc inferius dicenda sunt plura.
Verbis autem Platonis consonat illud Gregorii vicesimo octavo Moralium: Ad invisibilium amorem vocamur, sed tamen a visione restringimur, quia etsi quando aliquid furtim parumque adspicimus, sub imperfecto adhuc nimis visu caligamus; cor nostrum cogitationum nube vestitur, quia ne internam quietem pure conspiciat, inquietudinis suæ confusione obtenebratur, atque a contemplandis sublimibus adhuc teneris sensibus suæ infirmitatis ligatur. Sicque omnipotens Deus cor nostrum sub mensura contemplationis humiliat, ut licet plus appetat, ultra tamen quam sibi conceditur non ascendat.
Footnotes
Chapter 17 of 110