Skip to the text

Articulus 6

Quid sit synderesis et scintilla intelligentiæ.

QUONIAM altissima species contemplationis huic vitæ possibilis, puta mysticæ theologiæ intuitio unitiva, ad contactum synderesis intelligentiæque scintillam, secundum doctores anagogicos, pertinet, prout infra, Deo agente, pandetur; congruit quid sit ipsa synderesis et scintilla intelligentiæ elucidare.

Porro doctores de hac re variis atque diversis modis loqui videntur. Diversificatio tamen potius (ut apparet) versatur in verbis quam in re. Omnes nempe concordant in hoc, quod synderesis sit quid supremum ac divinum in rationali ac intellectuali natura, naturaliter movens stimulansque ad bonum, malo quoque remurmurans; sed quidam asserunt eam ad vim cognitivam, alii vero ad affectivam vim pertinere.

Itaque S. Thomas super secundum Sententiarum, et prima parte, affirmat, quod sicut in ratione speculativa ponitur quidam habitus animæ concreatus, quo principia prima in speculabilibus naturaliter, terminis intellectis, sine discursu mox innotescunt (ut quod de quolibet est affirmatio vel negatio, quod totum majus est sua parte), ex quibus principiis procedit ratio ad conclusionum notitiam;1 et habitus iste a Philosopho sexto Ethicorum intellectus vocatur: ita in ratione practica opus est ponere habitum animæ concreatum, quo prima principia in operabilibus naturaliter innotescant (sicut quod Deo est obediendum, bonum malo præferendum); et hic habitus appellatur synderesis. De quo loquitur Augustinus, quod universalia juris principia in naturali judicatorio scripta sunt: quod est ipsa synderesis. Et rursus in libro de Libero arbitrio: In naturali (inquit) judicatorio regulæ adsunt, et semina virtutum et vera et incommutabilia: quorum cognosciturus habitus, juxta nunc dicta, exstat synderesis. Dicit quoque Thomas, quod synderesis interdum nominat habitum tantum, interdum potentiam simul cum habitu, et spectat ad intellectum.

Præterea alii dicunt, quod synderesis est vis animæ motiva vel affectiva, quæ semper nata est in superioribus figi et ad divina elevari, ad bona movens ac stimulans, mala vero abhorrens. In idem redit quod alii aiunt synderesim esse vim animæ appetitivam, suscipientem immediate a Deo naturalem inclinationem ad bonum, per quam trahitur ad sequendum motionem boni sibi ex apprehensione simplicis intelligentiæ præsentati. Dicuntque hi, quod synderesis quandoque nominat actum ex præfata vi appetitiva manantem.

Denique, secundum divinum Dionysium, infimum superioris ordinis cum supremo ordinis inferioris aliquam habet convenientiam.2 In processu equidem entium a primo principio est concatenatio quædam et ordo. Quoniam ergo anima rationalis in umbra intelligentiæ facta est, secundum Isaac in libro Definitionum, utpote in ordine rerum immediate post angelum; constat quod aliquid de perfectione et modo intelligendi mentis angelicæ in anima perseveret. Angelus vero sine discursu et inquisitione, simplici adspectu intelligit. Hinc in anima aliquid hujusmodi perfectionis consistit: quoniam, sicut jam claruit, prima principia tam in speculativis quam practicis simplici apprehensione atque adspectu intelligit per habitus concreatos: quorum is qui ad practicam pertinet, synderesis dicitur; estque realiter idem quod superior scintilla rationis, secundum Thomam, quam alii scintillam intelligentiæ nuncupant.

Dicitur autem lux ista animæ concreata, scintilla, quia ad instar scintillæ volantis ab igne, parvum lumen est respectu luminis mentis angelicæ, itemque propter splendorem cognitionis atque ardorem inclinationis ad bona: per eam etenim anima conspicit verum et inclinatur ad bonum. Synderesis quippe in principiis practicis non errat, quin semper ei repugnet quod illis contrarium est. Ideo scintilla intelligentiæ in nullo in toto exstinguitur. Unde, secundum B. Hieronymum, hæc scintilla sive synderesis significatur per aquilam, quoniam est supremum in anima quantum ad naturalia, et rationalem virtutem transcendit, videlicet ipsam rationem secundum quod ratio dicitur a ratiocinationis discursu. Unde in synderesi non est peccatum, sed per eam sortitur anima quemdam immediatum respectum ad Deum, ut ab ipso directe ac immediate tangatur, irradietur et inflammetur. Interdum etiam hæc scintilla intelligentiæ dicitur apex mentis. De qua luce cantamus in Psalmo: Signatum est super nos lumen vultus tui, Domine.3

Footnotes

  1. dist. xxiv, q. II, a. 3. q. LXXIX, a. 12. ↩

  2. De Divin. nom. c. vii. ↩

  3. Ps. IV, 7. ↩

Chapter 7 of 110