Skip to the text

Articulus 19

Quomodo triplici via ad contemplationem perducimur.

DEUS sublimis et benedictus, quum sit fons puritatis ac sanctitatis, essentialiter sanctus et sanctitas ipsa penitus infinita, mentem puram requirit, sanctamque diligit. Nec aliud facit nos Deo odibiles atque ab ejus splendore et gratia alienos aut elongatos, nisi peccatum. Ipsa quippe peccata, ut loquitur Isaias, dividunt inter Deum et nos;1 ipsa quoque, Jeremia testante, prohibent bonum a nobis, id est, gratia Dei nos reddunt indignos.2 Hinc in libris de Civitate Dei et Trinitate toties fassus est Augustinus, quod sola dissimilitudine distamus a Deo. Quavis autem etiam dissimilitudine naturæ et conditionis creaturæ distamus a Deo, hæc tamen non efficit displicentiam, aversionem vel contemptum in mente divina quantum ad nos, sicut dissimilitudo peccati: naturam equidem quantumlibet declivem diligit opifex Deus; sed culpam odit, atque ob hanc detestatur ac spernit iniquum.

Qui ergo ad contemplationis quietem, qui ad divinorum theorias præfulgidas, qui Deo propinquare, placere, uniri desiderat, a via purgativa sumat exordium. Porro via purgativa est conatus seu studium animæ, quo tanquam per iter ac medium quoddam tendit ad cordis emundationem a passionibus, ignorantiis, erroribus et peccatis, vacando pœnitentiæ actibus, corpus quoque subjiciendo spiritui, sensitivamque partem rationi. Hoc est non conformari huic sæculo, sed exuere veterem hominem cum actibus suis, et abstinere a carnalibus desideriis cunctisque vanis affectibus, quæ militant adversus animam.345

Quum ergo fuerit anima taliter emundata, jam capax est fulgoris seu radii sapientiæ salutaris, quæ in malevolam animam non descendit, sed anima justi sedes ac thronus ipsius est.67 Porro via illuminativa est occupatio, conatus seu studium mentis nostræ in contemplatione divinorum, in speculatione spiritualium, supernaturalium cœlestiumque bonorum, in participatione illustrationis divinæ, in susceptione sapientiæ radiosæ, supernaturalis, creatæ, infusæ: cujus luce mens clarificata, intuetur divina, fitque thalamus Sponsi, reclinatorium Christi, thronus ac requies Dei excelsi, superviventis ac adorandi.

Nempe quum Deus naturaliter, essentialiter infiniteque bonus, sit sol intelligentiæ, itemque per essentiam sapientia exemplaris, superbona, communicabilissima, liberalissima, penitus infinita, omnium mentium per essentialem intimumque illapsum penetrativa; palam quod mentem a passionibus atque peccatis purgatam, ad radium quoque se (juxta Dionysium) convertentem, et Deum cordiali zelo ac vehementi affectu honorare in omnibus contendentem, affluenter illuminet, suaque unctione dulcissima de omnibus doceat, ita ut lætabunda gratias agens testetur:8910 Benedicam Dominum, qui tribuit mihi intellectum.

Postremo, quum fuerit anima taliter in sensitivo appetitu reformata, atque in intellectu decorata, jam apta est tertiam ingredi viam, quæ perfectiva seu unitiva vocatur, consistens in hoc, ut mens ex contemplatione divinorum amore vehementer succendatur, tota æstuans, ignita atque flammigera efficiatur, utpote in immenso illo Divinitatis igne per cujusdam illapsum scintillæ incensa: sicque cuncta creata transcendens ac deserens, se ipsam quoque et omnia obliviscens, sincere, integre, imo liberrime fertur, resolvitur, liquefit, transformatur et absorbetur in Deum per æstuantissimam fervidæ caritatis affectionem ad eum. Hæc est via unitiva, mentem Deo intime et superintime ac supernaturaliter nectens, in qua consistit mystica illa quam describit magnus Dionysius theologia, quæ est secretissima mentis cum Deo locutio supermentalisque visio, quæ in apice affectus consummatur et ecstasim operatur: de qua, si Spiritus Sanctus præstiterit, infra tractabitur.

Denique, harum trium viarum una aliam comprehendit atque includit secundum aliquem gradum. Tertia quippe primam ac secundam, secundaque primam præsupponit. Similiter secunda tertiam secundum aliquem gradum includit: quoniam cognitio divinorum contemplatio nuncupari digna non est, nisi igne dilectionis formetur. Sed et prima aliquid de via secunda ac tertia habet admixtum. Qui enim a peccatis se purgat et passiones reformat sine caritatis affectu et veræ sapientiæ actuali intuitu, quomodo Dei a se offensi æquitatem, bonitatem misericordiamque considerat, deprecatur, et sibi reconciliari conatur ?

Footnotes

  1. Is. lix, 2. ↩

  2. Jer. v, 25. ↩

  3. 1 Petr. ii, 11. ↩

  4. Coloss. iii, 9. ↩

  5. Rom. xu, 2. ↩

  6. Rom. vii, 27. ↩

  7. Sap. i, 4. ↩

  8. Ps. xv, 7. ↩

  9. 1 Joann. ii, 27. ↩

  10. Epist. ix, ad Titum. ↩

Chapter 20 of 110