Articulus 15
Quæ vita sit diuturnior ac magis continua, contemplativane, an activa.
QUO vita contemplativa exstat sublimior atque divinior, eo gratia pleniori indiget homo ad eam. Dicit autem Gregorius, quod sine gratia speciali nullus ad contemplationem pertingit. Dicit quoque Philosophus decimo Ethicorum, quod vita contemplativa sit supra hominem, magisque divina quam humana, quemadmodum virtus heroica. Quo itaque mens humana fuerit a passionibus purior, ab inquietudinibus imaginibusque liberior, in gratia gratum faciente, caritate ac donis Spiritus Sancti stabilior atque perfectior, eo ad divinorum contemplationem fervidam ac præclaram aptior solidiorque consistit; tanto quoque delectabilius ac ferventius in ea dum adest persistit, quum abest anhelat, quanto virtutem, dignitatem atque dulcedinem ejus copiosius est experta. In talibus itaque contemplativa vita potest esse diuturnior ac magis continua etiam in præsenti : imo in exercitiis vitæ activæ tales frequenter etiam cito lassantur, ad contemplationis amœnitatem sincerissimam suspirantes. In imperfectioribus vero contingit oppositum, sicut præhabitum est.1 Pluribus etenim modis a contemplationis continuatione ac diuturnitate retrahuntur, videlicet per phantasmatum occursionem seu rerum memoriam, per passionum impulsionem, per vanæ gloriæ, curiositatis aut similis vitii consurrectionem, per diabolicam infestationem, per corporalem molestiam, per naturalium necessitatum frequentiam.
Itaque contemplativa vita diuturnior est ex sua natura : primo, quoniam convenit nobis secundum vires animæ immortales, quæ sunt magis divinæ, immateriales ac simplices, scilicet intellectus atque voluntas; secundo, quoniam versatur circa objecta magis invariabilia, fixa, perpetua, scilicet Deum ejusque effectus divinos; tertio, quoniam nulla forma delectabilius agit aut promptius quam caritas, quæ est contemplationis incitamentum, causa atque completio; quarto, quia (ut ait Philosophus decimo Ethicorum) in contemplatione corporaliter non laboramus. Hinc vita hæc manet in patria : nam et caritas nunquam excidit, teste Apostolo;2 sed ignis amoris qui ardere hic incipit, quum Deum quem amat per speciem viderit, amplius in amore ipsius ignescit, secundum Gregorium.
Porro vita activa diuturnior et magis continua esse potest in sæculo isto quantum ad nos, ob nostram imperfectionem : quoniam nostræ conditionis minus excedit mensuram, et circa exteriorem atque sensibilem, nobis connaturalem, versatur materiam.
Hinc super Ezechielem ait Gregorius : In vita activa fixi permanere possumus; in contemplativa vero vita intenta mente manere nullo modo valemus, quoniam ipsa sua infirmitate ab immensitate tantæ celsitudinis repressus animus, in se ipso relabitur. Denique in Moralibus super Job : In activa vita, inquit, persistimus; a contemplativa autem infirmitatis suæ pondere mens victa laxatur, atque ad hanc magnis conatibus per intervalla temporum reformatur. Illa quippe tanto firmius durat, quanto ad viciniora et ad utilitatem proximi se dilatat; hæc tanto celerius labitur, quanto et carnis claustra transgrediens, super semetipsam ire conatur. Quum ergo electorum mentes per contemplationis aciem ab activa se vita suspendunt, quoniam diu persistere in contemplatione non valent, sese iterum ad operationem fundunt, ut in his quæ sibi juxta sunt se exercendo refoveant, et super se rursum surgere contemplando convalescant. Quumque hæc eadem contemplatio more debito per temporum intervalla repetitur, indeficienter procul dubio etiam in ejus soliditate persistitur: quia etsi infirmitatis suæ pondere a contemplatione superata mens deficit, hanc tamen iterum continuis reparata conatibus comprehendit; nec stabilitatem suam in contemplatione perdidisse dicenda est, a qua etsi semper deficit, hanc et quum perdiderit semper inquirit.
Footnotes
Chapter 16 of 110