Articulus 13
De opulentia, pulchritudine, amabilitate, dignitate atque dulcedine seu delectatione contemplationis contemplativæque vitæ.
QUONIAM contemplatio actus est sapientiæ non cujuscumque, sed ejus præcipue quæ donum est Spiritus Sancti, quam nullus mortali subjacens vitio habet; idcirco quod de proprietate et eminentia sapientiæ introducit Scriptura, de contemplatione quoque rite suscipitur, potissime quum in actu potius quam in habitu perfectio sit ponenda.
Itaque de amabilitate et dignitate sapientiæ legitur in libro Sapientiæ: Præposui sapientiam regnis et sedibus, et divitiæ nihil esse dixi in comparatione illius; super salutem et speciem dilexi illam.1 Consonat autem quod in Proverbiis Solomon ait: Pretiosior est sapientia cunctis opibus;2 et omnia quæ desiderantur, huic non valent comparari. In quibus etiam verbis opulentia ac sufficientia sapientiæ commendatur. Ideo Sapiens protestatur: Venerunt mihi omnia bona simul cum illa;3 et rursus: Si divitiæ quæruntur, quid sapientia locupletius?4
Hinc Aristoteles asserit, quod sapientia est divina possessio. Sapientiam quoque quæ est divinorum cognitio in tantum extollit, ut in Metaphysica sua testetur se de materialibus sensibilibusque substantiis propter divinorum ac separatarum substantiarum (præsertimque utique summæ ac independentis essentiæ) notitiam determinasse. Et alibi: Desiderabilius, inquit, est modicum quid de divinis illis substantiis nosse, quam multa de sensibilibus rebus.
Insuper de pulchritudine sapientiæ scriptum est: Hæc est speciosior sole, et super omnem dispositionem stellarum luci comparata, invenitur prior;5 et iterum: Clara est et quæ nunquam marcescit sapientia.6 Sapientia namque splendor ac ornamentum est mentis, spiritualeque lumen in quo cernit divina. Et sicut veritas creata, primæ et exemplaris veritatis quædam expressio est; sic sapientia ista infusa, æternæ et increatæ Sapientiæ præclarus est, lucens atque lucifluus luciformisque radius.
Denique de sapientiæ delectatione atque dulcedine Sapiens fassus est: Intrans in domum meam, conquiescam cum illa: non enim habet amaritudinem conversatio ejus, nec tædium convictus illius, sed lætitiam et gaudium.78 Ideo, teste Scriptura, vir eruditus suavis est animæ suæ, et vir doctus, robustus.9 Etenim, sicut sol radio suo vapores nebulasque dispergit et aerem purgat, sic sapientia ista immunditiam vitiorum ac turbines passionum propellit, animamque purificat. Idcirco, juxta Philosophum, homo sapiens extra se non quærit in turpibus aut vilibus delectari, quoniam in se ipso jucundis theorematibus plenus est. Et rursus affirmat, quod philosophia admirabiles habet delectationes sibi admixtas. Hinc septimo de Civitate Dei loquitur Augustinus : Contemplationis Dei ineffabilis est dulcedo. Gregorius quoque : Contemplativæ, inquit, vitæ valde amabilis est dulcedo, quæ super se ipsam animam rapit, cœlestia aperit, terrena esse spernenda ostendit, spiritualia mentis oculis patefacit.
Hæc de proprietate et excellentia sapientiæ et contemplationis contemplativæque vitæ, testimoniis Scripturarum ac Patrum inducta sunt. Quæ per rationem quoque faciliter demonstrantur. Opulentia quippe, dignitas et delectatio contemplationis seu vitæ contemplativæ probantur : primo, ex parte objecti, quod est præstantissimum ac superdignissimum, scilicet Deus et creata per comparationem ad Deum, ut dictum est. Secundo, ex parte subjecti, quod est ipsa mens seu anima quoad vires suas supremas :10 competit enim homini vita hæc quoad id quod est supremum in natura ipsius, videlicet quoad scintillam intelligentiæ et apicem affectivæ. Tertio, ex parte modi agendi, quoniam vita ista est omni alia vita purior atque simplicior, sufficientior, stabilior, itemque divinior : unde angelica dicitur et cœlestis. Porro, quum homo divinæ et increatæ menti, angelicis quoque spiritibus, non communicet nisi per intellectum et voluntatem et actus ipsorum ac habitus, constat quod quanto quis in contemplatione vitæ contemplativæ amplius proficit, tanto sit divinior et angelis sanctis similior, Deoque carior, quum similitudo sit causa amoris : ideo talis conversatio maxime est in cœlis.11 Nec dubium quin tanto cordialius vehementiusque vilipendat cuncta carnalia et terrena, quanto plus sapit divina. Nec enim divina sapere, aut sincere contemplari valet superna, nisi sensibilibus moriatur, et spernat toto corde caduca et vana.
Postremo, quum Deus gloriosus ac adorandus sit incircumscriptibile lumen, sapientia interminata, ignis seu ardor amoris immensus, suavitas infinita, pulchritudo illimitata, certum est quod quanto mens creata ad Deum magis accedit, propinquat, attingit, tanto splendidius clarificatur, copiosius edocetur, validius inflammatur, suavius sapit seu recreatur, delectabilius contemplatur; ac per hoc universa visibilia, corporalia et caduca fastidit, relinquit ac despicit, omnia cum Apostolo ut stercora arbitrans et contemnens, nisi in quantum habet ea in Deo, aut conferunt ei ad Deum. Sic igitur contemplatio habet delectationem puram et magnam :12 primo, ratione sui, quia est operatio homini connaturalis et summe conveniens; secundo, ex parte objecti, videlicet Dei, qui est deliciosissimum objectum; tertio, ex parte caritatis, per quam movetur contemplator ad contemplationem; quarto, ex parte dispositionis et habitus mentis contemplativæ : habitus quippe est ipsa sapientia, quæ quanto perfectior fuerit, tanto actus ejus, scilicet contemplatio, erit jucundior; dispositio quoque mentis ad contemplandum consistit in passionum ordinatione et inquietudinum sedatione, quæ quanto fuerint abundantiores, tanto contemplatio contemplativaque vita erunt utique delectabiliores. Imo, quo ipsa contemplatio exstat nobilior secundum modos prætactos, eo majorem habet ex sua natura delectationem admixtam. Estque delectatio spiritualis in contemplatione consistens et vitæ contemplativæ annexa, delectatione carnali major secundum se, quanquam aliqui in carnalibus amplius delectentur ex sua imperfectione et indispositione ad delectationes internas ac spirituales. Quo autem Deum quis perfectius diligit, eo in ejus contemplatione exuberantius delectatur : sicut qui aliquem singulariter amat, in ejus adspectu plus exhilaratur. Unde Moysi dixit Deus : Frater tuus Aaron occurret tibi, et in adspectu tuo lætabitur corde.13
Quum itaque tanta sit contemplationis seu contemplativæ vitæ opulentia, pulchritudo, dignitas, amabilitas, delectatio, merito ad eam adspirare debet qui aliunde impedimento non impeditur legitimo. Vehementer quoque redarguendi sunt religiosi, præsertim solitarii, qui ad contemplationem aptissima habent media, et tamen ad gratiam contemplationis pertingere non adspirant nec satagunt, neque ad vitæ internæ sacra exercitia atque dulcissimum gustum se aptant, extendunt ac transferunt, sed superficiales permanent, irreformati, dissoluti ac pigri.
Footnotes
Chapter 14 of 110