Articulus 25
Quod oratio, dominicæ passionis recordatio, psalmodia seu laus divina, sint optimæ viæ ad contemplationis verticem attingendum.
ORATIO humiliantis se penetrat cœlos.1 Itaque quanto contemplationis sublimitas nostri intellectus declivitatem magis transcendit, eo instantius pro ea orare oportet. Et scimus quoniam precem ferventem et humilem, rationabilem et indefessam Deus non spernet, quamvis aliquando propter melius nostrum utiliter differat. Denique, orando pro hac re, non oportet multum loqui, sed ignea verba mente promenda sunt, aut etiam ore.
Unde in Dei amore et gratia contemplandi crescere optans, in universis exercitiis jam præscriptis, imo omni hora oret mente intenta hujuscemodi verba: O Domine Deus, quando te dulcissima dilectione constringam? quando te strictissimo amore ardenter amabo? quando tibi totaliter adhærebo? Si verba hæc cordialiter dicere in consuetudinem duxerit, sentiet se in brevi mente immutari, a mundo averti Deoque affici. Insuper ad orationes mentales ac fervidas frequenter se erigat, in quibus Deum magnifice quantum valet laudet atque glorificet, seque vilissimum sentiat et contemnat, dicendo: O Deus superdignissime, miserere mihi indignissimo; Deus beatissime, subveni mihi miserrimo; Deus sanctissime, adsis semper mihi impiissimo; etc., prout unctio Spiritus Sancti docebit, si observaverit præinducta. Imo proficiendo incipiet per sola nomina ardentissime Deum affari, laudare, amplecti, dicendo: Deus benignissime, dulcissime, amabilissime, etc.
Præterea, teste Apostolo, si Christo compatimur, conglorificabimur ei.2 Ut ergo gratiæ Christi in præsenti et gloriæ in futuro efficiamur consortes, passionis ejus quotidie recordemur affectuosius et compassivius quo valemus, atque pro gratia id agendi Christum devotissime invocemus. Consideremus quæ, quanta et qualia unigenitus Filius Dei, Deus verus, Rex gloriæ, Dominus majestatis, pro nostra salute fecit ac pertulit, quam ignominiosissimam pro nobis mortem pati elegit: in quo innotescit quanta sit gravitas culpæ; quanta sit divina justitia, quæ maluit Christum sic pati, quam peccata manere inulta; quanta sit etiam dilectio Dei ad nos. Etenim passio Christi est splendidissimum speculum atque præclarissimus liber, in quo omnes virtutes omniumque virtutum perfectionem addiscere possumus: ubi discimus ciborum ac potuum lautitias aspernari, reminiscentes quod ipse pro nobis aceto et felle refectus est.3 Si consideramus qualiter ipse pro nobis alba veste atque purpureo indumento illusus est, vestium vanissima ornamenta spernemus.456 Si perpendimus quemadmodum pro crucifixoribus suis rogavit, adversarios diligemus. Si adspicimus quomodo coram Caipha atque Pilato gravissime ac falsissime accusatus humillime tacuit, verborum injurias æquanimiter patiemur.7 Si intuemur quomodo Patri obedivit usque ad mortem, obedientiam amplectemur.8 Si pensamus quomodo opprobriosissime conculcatus et inter latrones suspensus humiliter tulit, humilitatem servabimus.9 Si recolimus quod in tota acerbissima passione mitissimus mansit, et consputus, colaphizatus, ceteraque ineffabilia mala passus, nunquam vel minimum indignationis aut iræ motum habuerit, mansuetudinem apprehendere cupiemus.1011 Igitur ista quotidie corde tenus revolventes, imaginem Crucifixi cordi nostro fortissime imprimamus; quumque tempore divinorum vel alias alicujus rei seu hominis inordinata affectio seu memoria menti occurrerit, statim ad Crucifixi intuitum cor erigamus, atque per hoc ad Divinitatis contemplationem volemus et illic figamur.
Tormenta demum passionis Christi animo revolventes, simul pensemus quis, qualis et quantus sit qui illa sustinuit, et quanto amore, pro quibus quoque et qualibus, puta pro nobis pauperrimis atque vilissimis. Hæc itaque considerando non negligamus nos ipsos.
Postremo, contemplativæ vitæ celeberrimum opus est hymnis, psalmis seu laudibus supersublimis gloriosique Creatoris pura mente insistere. Hoc dæmones fugat, desideratam gratiam affluenter meretur, et vitæ cœlestis præludium est.
Nullum ergo temporis punctum contemplatori pertranseat sine fructu, sed quid divinum jugiter mente pertractet, orans, gratias referens, psallens, meditans vel contemplans, etiam hora refectionis et laboris atque in lecto. Omnem vero consolationem carnalem ac vilem oportet eum abjicere, et sapientiæ lumen avidissima mente appetere.
Advertat quoque idonee quoniam (ut ait Richardus, et ante eum magister ejus Hugo de S. Victore) ad sacræ Scripturæ cognitionem, ad divinorum contemplationem, ad salutaris sapientiæ adeptionem, opus est intima compunctione potius quam profunda investigatione, suspiriis, quam argumentis, crebris gemitibus, quam copiosis argumentationibus, lacrimis, quam sententiis, oratione, quam lectione. De hoc Cassianus plenius loquitur, docens quemadmodum volens in Scripturarum cognitione atque cœlestium speculatione proficere, ante omnia cordis studeat puritati, compunctioni internæ et unioni mentis cum Deo. Hinc quidam electi orando potius quam studendo, ad Scripturarum notitiam et sapientiæ possessionem perducti leguntur.12 Non tamen ex hoc studium seu lectio divinorum voluminum reprobatur; sed [monetur] ut homo ordinate se habeat, et primo a vitiis emundetur, magisque auxilio gratiæ quam proprio innitatur ingenio.
Footnotes
Chapter 26 of 110