Articulus 20
Quod actualis seu ethica præcedere debet theoricam, et quomodo virtutes morales pertineant ad vitam contemplativam.
ACTUALIS et ethica seu moralis appellatur scientia quæ circa passionum moderationem et exteriorum inquietudinum sedationem versatur, ita quod hujus scientiæ finis est opus, non sola consideratio. Unde, teste Philosopho, quid sit virtus scrutamur, non finaliter ut sciamus, sed potius ut virtuosi reddamur. Rursusque secundo Ethicorum fatetur, quod ad virtutes morales modicam habet potestatem ipsum scire dumtaxat, sed operari oportet. Ideo, secundum eumdem, virtutes morales ad felicitatem activam seu politicam ordinantur: est enim earum, passiones frenare exterioresque operationes rectificare.
Itaque hæ virtutes ad activam pertinent vitam essentialiter et directe, ad contemplativam vero dispositive: quoniam contemplationis obstacula, utpote vehementiam passionum et inquietudinem occupationum, quibus anima a spiritualium ac intelligibilium vacatione retrahitur, tollunt, mentemque gratiæ amplioris capacem efficiunt. Passiones quippe perfectionem contemplationisque culmen nedum impediunt dum actualiter oriuntur et insunt, sed ipsa quoque deformatio seu pronitas animæ ad immoderantiam passionum ac vitiorum, efficit mentem Deo minus amabilem, minus similem et minus propinquam, et ex consequenti, minoris gratiæ susceptivam. Unde qui cupit Deo intime singulariterque placere, sua etiam opera a Deo gratissime acceptari, studeat plenissime passionum reformationi. Certum est equidem, actus et exercitia perfectorum Deo multo sublimius complacere quam eorum qui ad passiones ac vitia sunt proclives, quamvis illi prompte ac delectabiliter peragant quod isti cum difficultate et pœna.
Propterea, secundum illustrem patrem nostrum Joannem Cassianum, actualis seu ethica scientia efficaciter debet præcedere theoricam, id est sapientialem ac contemplativam divinorum speculationem.1
Et sicut docet S. Gregorius, vita activa contemplativam debet præcedere. Ait enim sexto Moralium: Quisquis jam terrena desideria despicit, quisquis se per activæ opera vitæ extendit, nequaquam ei sufficit magna exterius agere, nisi etiam per contemplationem valeat interna penetrare. Sepulcri etenim nomine contemplativa vita signatur, quæ nos quasi ab hoc mundo mortuos sepelit, dum a terrenis desideriis susceptos in intimis et secretis abscondit, atque a cunctis actionibus mundi funditus dividit, sicut quibusdam Paulus dicebat: Mortui estis, et vita vestra abscondita est cum Christo in Deo. Quisquis ergo jam in se contumelias carnis edomuit, superest ut mentem per studia sanctæ operationis exerceat;2 et quisquis jam mentem per opera sancta dilatat, restat ut hanc usque ad secreta intimæ contemplationis [studia] extendat. Prius igitur mens ab appetitu gloriæ temporalis atque ab omni carnalis concupiscentiæ delectatione tergenda est, et tunc ad contemplationis aciem erigenda. Qui ergo apprehendere culmen perfectionis nituntur, quum contemplationis arcem tenere desiderant, prius se in campo boni operis per exercitium probent, ut sollicite sciant si nulla jam mala proximis irrogant, si irrogata a proximis æquanimiter ferunt; si concessis temporalibus bonis nequaquam mens lætitia solvitur, si subtractis non immoderato mœrore tristatur. Necesse est ergo ut perfectus quisque prius virtutibus mentem exerceat, atque hanc postmodum in quietis horreum condat. Primo itaque mens exsudet in opere, ut post reficiatur in contemplatione.
Insuper quinto Moralium ait: Sancta mens quo se a strepitu temporalis concupiscentiæ comprimit, eo verius interna cognoscit; et tanto alacrius ad intima vigilat, quanto se ab exteriori inquietudine occultat.
Denique Prosper primo de Vita contemplativa ait: Contemplativæ vitæ sectator Dei præcepta infatigabiliter legat, efficaciter impleat; a strepitu sæcularium negotiorum remotissimus, ea ferventer excogitet, quibus animum suum in desiderium futuræ remunerationis inflammet; studiis spiritualibus, quibus quotidie melior fiat, invigilet; amet otium sanctum, in quo exerceat animæ suæ negotium. Mortuum sibi deputet mundum, et se mundi blandientis illecebris exhibeat crucifixum. Nunquam ne ad momentum quidem, a futuris cœlestibus bonis considerandis aversus, ad terrena respiciat; eo aciem mentis indesinenter intendat, quo pervenire desiderat.
Elucescit ergo ex his, quod primo oporteat mentem ab omni affectione inordinata circa sensibilia ac terrena esse purgatam, ne inordinate amet, desideret, delectetur, præsumat, formidet aut contristetur, sed omnes hujusmodi affectiones habeat secundum rationis rectæ censuram moderatas, divinæque legi subditas, quatenus nec magis nec minus circa exteriora, carnalia et caduca afficiatur aut moveatur quam expedit animæ, quantum ad veram felicitatem, et ad divinæ majestatis honorem et gloriam. Omnis ergo sollicitudo inanis, timor et mœror irrationabiles sunt repellendi, atque in bona libertate securitateque standum est fortiter. Denique omni diligentia insistendum est cordis custodiæ, refrenationique linguæ. In silentio namque et spe fortitudo est nostra. Et qui custodit os suum, custodit ab angustiis animam suam. Exteriores quoque sensus necesse est vigilantissime custodire; et in cibo, potu, vestimento ac strato sola necessitas, non voluptas, est admittenda. Sicque per universorum mundanorum affectuum exstirpationem, per divitiarum, deliciarum temporaliumque honorum contemptum, soli Deo præparanda est anima contemplationis veraciter avida.
Hinc secundo de Doctrina christiana loquitur Augustinus: Deus videtur ab his qui moriuntur huic sæculo: nam in tantum vident, in quantum sæculo moriuntur; in quantum vero sæculo vivunt, non vident. Hoc consonat verbo Apostoli, qui sæculi amatoribus protestatur: Dicunt se nosse Deum, factis autem negant.3
Footnotes
Chapter 21 of 110