Articulus 23
Confirmatio eorum quæ dicta sunt, ex verbis S. Gregorii: ubi ostenditur quod non omnes apti sunt ad contemplationem, et quod ex contemplatione interdum oritur timor salubris.
QUEMADMODUM sexto Moralium docet Gregorius, valde inter se diversæ sunt conspersiones animorum. Quidam etenim ita otiosæ mentis sunt, seu naturaliter quieti, ut si eos labor occupationis recipiat, in ipsa operis inchoatione succumbant; et nonnulli ita inquieti sunt, ut si vacationem laboris habuerint, gravius laborent, quia tanto deteriores cordis tumultus tolerant, quanto eis ad cogitandum licentius vacat. Unde necesse est ut nec quieta mens ad exercitationem immoderati operis se dilatet, nec inquieta ad contemplationis studium se angustet. Sæpe namque qui contemplari Deum quieti poterant, occupationibus pressi ceciderunt; et sæpe qui occupati bene humanis usibus viverent, gladio suæ quietis exstincti sunt. Hinc namque est, quod nonnulli inquieti spiritus dum plus exquirunt contemplando quam capiunt, usque ad perversa dogmata erumpunt. Unde necesse est ut quisquis ad contemplationis studium properat, semetipsum prius subtiliter interroget quantum amet. Machina quippe mentis est vis amoris, quæ hanc dum a mundo extrahit, in alta sustollit. Prius ergo discutiat si summa inquirens diligit, si diligens timet, si novit incognita aut amando comprehendere, aut non comprehensa timendo venerari. In contemplatione etenim mentem si amor non excitat, teporis sui torpor obscurat; si timor non aggravat, sensus hanc per inania ad erroris nebulam levat; et quum clausa ei secretorum janua tardius aperitur, ab ea longius ipsa sua præsumptione repellitur. Unde et quum lex accipitur, populus a montis accessu prohibetur:1 ut videlicet qui infirmis adhuc mentibus terrena desiderant, contemplari sublimia non præsumant. Unde et dicitur: Si bestia tetigerit montem, lapidabitur.2 Bestia etenim tangit montem, quum mens irrationabilibus desideriis subdita ad contemplationis alta se erigit.
Ex his B. Gregorii verbis elicitur, quod qui naturaliter quieti atque modesti spiritus sunt, ad contemplativam vitam aptiores consistunt. Ideo naturalibus donis bene utantur, Dominum jugiter deprecentur ut per dona gratiæ in eis perficiat dona naturæ, quatenus contemplationi cum sancta discretione insistant. Porro, si qui naturaliter inquieti in statu perfectionis fuerint constituti, non propter naturalem inhabilitatem debent totaliter a contemplatione cessare, sed pro gratia emendationis ac reformationis suorum defectuum Deum incessabiliter exorare, et sibi ipsis bonam violentiam facere, intendendo solitudini et quieti, orationi et meditationi, donec naturalem ineptitudinem gratiæ suppleat incrementum. Discretio autem eis pernecessaria est, ne ruant sub fasce. Hinc ait Gregorius: Sed inter hæc sciendum est, quia sæpe et pigras mentes amor ad opus excitat, et inquietas in contemplatione timor refrenat. Ancora enim cordis est pondus timoris. Unde plerumque fluctu cogitationum inquieta mens quatitur, sed per disciplinæ suæ vincula retinetur.
Præterea, quanto quis divinæ naturæ majestatem, sanctitatem atque justitiam clarius contemplatur, eo propriam parvitatem, defectuositatem, contemptibilitatem limpidius intuetur; ac per hoc sibi ipsi magis vilescit, se magis humiliat ac formidat, iniquitatum quoque suarum enormitatem plenius conspicit et perpendit. Hinc quinto Moralium protestatur Gregorius: Quanto virtutem Dei mens sublevata considerat, tanto ejus fortitudinem repressa formidat. Humana etenim mens quo altius elevata quæ æterna sunt conspicit, eo de factis temporalibus gravius tremefacta expavescit: quia tanto se ream verius cernit, quanto se ab illo lumine discrepasse quod super se intermicat, inspicit. Sicque fit ut illuminata plus metuat, quia magis adspicit a veritatis regula quantum discordat; eamque gravi formidine ipse suus provectus quatit, quæ prius quasi securius nil videbat. Sic in contemplatione magnitudinis Dei inhorrescit, atque ad se relapsa eum arctius diligit, cujus miram dulcedinem ferre non valens, vix eam sub imperfecta visione gustavit.
Footnotes
Chapter 24 of 110