Articulus 7
De subjecto contemplationis, et an intellectus sit dignissima potentia animæ.
SAPIENTIAM ejusque actum, qui contemplatio dicitur, esse in vi intellectiva, nulli in dubium vertitur. Nempe quid contemplatio, nisi spiritualis internaque visio, intellectio sive cognitio? Intellectus ergo, vel (si hoc subtilius sonat) intelligentia, utpote intellectus secundum quod respectum ac ordinem habet ad divina, immortalia et æterna, contemplationis subjectum rite asseritur. Hinc contemplatio seu vita contemplativa formaliter et quoad suam essentiam spectat ad intellectum. Verumtamen, quoniam (juxta inducta) contemplatio non est cognitio nuda atque informis, sed amorosa et affectualis, idcirco quoad suum complementum formativum, quod est ardens dilectio, in voluntate seu apice voluntatis reponitur, quemadmodum beatitudo, quæ formaliter est cognitio, Christo testante:1 Hæc est vita æterna, ut cognoscant te verum Deum.2
Denique, contemplatio est summa mentis perfectio atque felicitas, secundum quod duodecimo de Trinitate asserit Augustinus: Contemplatio Dei summum Sanctorum præmium erit. Unde et Philosophus decimo Ethicorum testatur speculationem optimi speculabilis, scilicet Dei, esse felicitatem. Summa vero perfectio beatitudoque animæ in dignissima ejus subjectatur potentia. Hinc intellectus, qui contemplationis subjectum est, ponitur animæ præstantissima esse potentia : quod etiam S. Thomas in prima parte, quæstione octogesima secunda, probat atque defendit. Confirmatur quoque ex eo quod quinto de Trinitate Augustinus fatetur : Nihil invenimus in nostra natura melius intellectu. Undecimo insuper de Civitate Dei : Ad id (inquit) hominis loquitur Deus quod in homine est melius. Et certum est quod locutio Dei sit interna, atque ad intellectum dirigatur ac spectet, prout quintodecimo de Trinitate Augustinus disseruit : Cogitationes sunt quædam cordis (intellectus) locutiones. Hinc decimo Ethicorum ait Philosophus, intellectum esse nobilissimam animæ intellectivæ potentiam. Sed et S. Dionysius docet quod optimum hominis est esse ac vivere secundum rationem.3 Ratio ergo est summa vis animæ.
Verumtamen multi tenent oppositum, voluntatem præferre intellectui contendentes; et quidam intellectum speculativum præferunt voluntati, practico autem voluntatem. Sed his scholasticis difficultatibus non hic arbitror immorandum. Unde nunc satis sit tetigisse quid sit contemplationis subjectum.
Footnotes
Chapter 8 of 110