Articulus 24
De laudabilibus industriis quibus anima ad theoricum contemplationis culmen disponitur.
QUAMVIS clementissimus universitatis Creator quosdam prorsus imparatos, immeritos atque indignos misericordissime ex sua supernaturali ac superpiissima pietate prævenit, tangit, immutat, afficit et convertit, etiam tunc quando actualiter pravitatibus suis intenti sunt, ut patet in Paulo apostolo; nihilo minus regulariter communiterque loquendo, ad gratiæ susceptionem exigitur ut faciat homo quod in se est, ad illam se adaptando ac præparando: quod quum fecerit, Deus gratiam mox largitur. Hinc nempe in Scripturis hortatur nos ad hanc præparationem Spiritus Sancti, juxta illud Zachariæ: Convertimini ad me, et convertar ad vos, dicit Dominus. Hinc Jacobus ait: Appropinquate Deo, et appropinquabit vobis. Taliter ergo agentibus Deus dat gratiam secundum capacitatem diligentiamque studii quo eum exquirunt, juxta illud Job: Si direxerit homo ad Deum cor suum, spiritum illius et flatum ad se trahet; juxtaque illud Jeremiæ: Quis est iste qui applicet cor suum ut appropinquet mihi?1 ait Dominus. Nemo igitur se excuset, nemo impietatem damnationemque suam in Deum declinet, quum dicat Psalmista: Sperent in te qui noverunt nomen tuum, quoniam non dereliquisti quærentes te, Domine.2
Præterea, quam paratus, imo et paratissimus sit Deus gratiam impertiri, dummodo digne rogetur, innotescit ex eo quod per Moysen loquitur: Quis det eos talem mentem habere ut timeant me?3 Quomodo autem rogandus atque quærendus sit Deus, innuit Moyses in Deuteronomio, dicens: Quum quæsieris Dominum Deum tuum, invenies eum, si tamen toto corde quæsieris eum et tota tribulatione animæ tuæ.4 Christus quoque in Evangelio:5 Oportet (inquit) semper orare et non deficere. Ut ergo exuberantem divinitus gratiam contemplandi obtineamus, conemur omnino facere quod in nobis est; et utique quo fidelius instantiusque precabimur, eo plenius exaudiemur.
Denique ad id adimplendum conferunt quædam industriæ. Prima est, ut servus Christi a consuetis exercitiis devotionis et a continua imploratione pietatis divinæ non cesset, sive actualem senserit fervorem vel devotionem, sive non. Imo si percipit se indevotum aut frigidum, neque ad spiritualia affici, conetur ut vincat se ipsum, cum suspiratione, singultu et pectoris tunsione ad Deum clamando, seque coram ejus præsentia in terram projiciendo atque dicendo:67 Ne derelinquas me, Domine Deus meus, ne discesseris a me;89 intende in adjutorium meum, Domine Deus salutis meæ.
Secunda est quantum ad corporis situm, ut scilicet ita coram Deo se situet, sicut pro devotione et contemplatione excitanda, conservanda et perficienda efficacius seu aptius putat. Quocirca non arbitror universalem posse regulam assignari, quamvis aliqui asserant ad contemplandum convenientiorem situm esse sessionem, alii stationem, alii genuflexionem. Verumtamen sancti Patres in eremo, stando et manus ad Deum levando orare et contemplari soliti erant. Sed æstimo quod uni eidemque homini nunc aptius est orare seu contemplari stando, nunc sedendo, nunc solo tenus se prosternendo, atque in modum crucis brachia expandendo, secundum quod in corde et corpore fuerit variis modis dispositus. Nihilo minus, ceteris paribus, ut reor, ad contemplandum aptior situs est statio, ut cum elevatione animæ interiorumque oculorum ipsius, etiam corpus et oculi ejus erigantur in cœlum. Quandoque tamen non expedit oculos corporis tenere apertos : ut si per sensibilium apprehensionem intelligentiæ pura in Deum defixio impediatur. Hæc autem de corporis situ intelligenda sunt exceptis cærimonialibus observantiis ad quas ex Ordine vel statuto quis obligatur : in quibus se aliis conformet.
Tertia est quantum ad locum. Nam præter ea quæ ex ordinatione Patrum sanctorum in ecclesia sunt petenda, aptior ad vacandum orationi contemplationique locus est solitudo, seu locus secretus atque quietus, in quo homo sine rubore et aliorum strepitu ac timore cor suum coram Deo cum omni fiducia statuat et effundat. Unde de Christo in Evangelio legitur, quod ascendit in montem solus orare ;10 et tempore passionis a tribus quoque familiarissimis suis discipulis avulsus est quantum jactus est lapidis :11 non utique ob suam indigentiam, sed nostram informationem. Ipse quoque in Evangelio : Quum oraveris (inquit), intra in cubiculum, et clauso super te ostio, ora Patrem tuum in abscondito.12
Quarta est ex parte temporis. Tempus quippe nocturnum ad elevationem mentis aptius reputatur, et quum cibus digestus est. Verumtamen in exercitiis diurnis specialem devotionem exigentibus, sicut est celebratio, communio, Horarum persolutio, Missæ auditio, debet se homo ad singularem devotionem extendere, præsertim in celebratione, et dum pergit ad lectum, Completoriumque persolvit. Expedit quoque ut unumquodque opus virtutum suo continuet tempore, quatenus actus in habitum versus delectabilius frequentetur.
Quinta est, ut propriam indignitatem humiliter pensans, ad aliquem convertatur Sanctorum, potissime ad Virginem Matrem, et Sanctos quos speciali veneratur honore :13 quos ferventer exoret, quatenus quod suis non valet, illorum meritis assequatur.
Sexta est, ut juxta apostolicum documentum, omnia decenter et secundum ordinem faciat, suo loco et tempore faciendo quod instat agendum, sive in interioribus aut exterioribus devotionis exercitiis, sive in necessariis corporis.14 Sic namque non conturbabitur ordinate se habens, et discretionis luce se undique dirigens.
Septima est, naturalium suorum ingenitam dispositionem sapienter advertere, et contra illos defectus ac vitia ad quæ naturaliter pronus est, fortius dimicare, cum indesinenti imploratione suffragationis divinæ ; ad virtutes quoque se illas viriliter dare ad quas bene dispositus est, ne donis Creatoris inveniatur abutens.
Octava est, ut vocationem suam, et professionem, si religiosus sit, omni die vigilanter perpendat ; curiosa et ad se non pertinentia fugiat ; cibo, potu, somno, vestitu temperate utatur.
Nona, ut quum se in uno aliquo devotionis seu contemplationis exercitio sentit lassari, ad aliud devotionale exercitium se convertat : ut si in Divinitatis contemplatione jugiter figi non valet, jam de gloria Beatorum, jam de districto judicio Dei, pœnis inferni ac purgatorii, brevitate, vanitate atque fallacia vitæ præsentis, incertitudine et amaritudine mortis, de Sanctorum historiis, potissime de vita Domini Jesu, recogitet.
Decima, ut semper sincero intimoque affectu cupiat Deo placere, et omnibus male viventibus atque afflictis pia compassione ac fervida prece succurrere, similiter pro defunctis intervenire.
In his ergo se diligenter ad contemplationem anhelans omni exerceat die, et experietur in brevi quod Deus abundantia pietatis suæ et merita supplicum excedat et vota, dummodo cum filiali affectu et plena perseveranter oret fiducia.
Postremo id quoque addendum, ut juxta Cassiani doctrinam, aliquid sacrum fixe imprimat menti, quod semper adspiciat et intendat;15 quoties ab illo se viderit elongatum, doleat, et aciem mentis reflectat ad illud, in eodem satagens perdurare. Itaque istud sit elevatio mentis ad Deum, seu unio actualis cum Deo; hanc semper cupiat et intendat, atque pro viribus in ea persistat. Quumque se senserit corde distractum aut inutiliter occupatum, meminerit sui propositi seu intenti, videlicet unionis cum Deo, hancque resumat. Quam ut promptius queat resumere, assuescat semper aliquem devotum ex Psalmis versiculum mente revolvere, et eumdem orando, cor Deo conjungere, dicendo:16 Cor mundum crea in me, Deus; aut simile suo affectui magis complacitum, quod proferendo afficiatur ad Deum et recordetur ipsius. Imo, ut cordis evagationem efficacius frenet, quoties sentit se distrahi aut viliter occupari, aliquem sensibilem pœnam sibi infligat, digitum fortiter comprimendo, unguibus torquendo. Interdum etiam prodest ad abjiciendas distractiones, situm corporis seu locum parum mutare, manus ad Deum levare, formam Crucifixi adspicere.
Footnotes
Chapter 25 of 110