Articulus 30
De incomprehensibilibus circa superadorandæ Trinitatis contemplationem.
NON opus est incomprehensibilia Dei simplicioribus propalare; sed ne aut subtilis aut simplex inaniter glorietur, et Omnipotentem se ad plenum posse comprehendere opinetur, modice sunt tangenda superdeliciosissimæ Trinitatis mysteria, quæ omnem mentem transcendunt. Quis nempe capere queat quomodo in simplicissimo Deo, qui est unitas pura, sit vera, realis ac personalis distinctio; quomodo tres personæ substantialiter idem sint et personaliter distinguantur, quum in Deo non sit nisi una simplex essentia, idem realiter quod persona; quomodo Filius et Spiritus Sanctus veraciter producantur, quum realiter idem sint quod divina essentia, quæ non producitur; quomodo in actu puro, scilicet Deo, sit generatio activa atque passiva; quomodo in Deo sit sine imperfectione ac dependentia emanatio vera; quomodo in tribus personis sit numero una natura; quomodo relationes ac proprietates in essentia divina fundentur sive consistant, nec tamen eamdem determinent; quomodo in Patre et Filio ac Spiritu Sancto sit idem numero intellectus, et quilibet se ipsum plene intelligat, solus tamen Pater Verbum intra se proferat ac generet; quomodo Spiritui
Sancto non conveniat ad intra producere germen sibi proportionatum, æternum, immensum, quum tanta sit bonitas ejus, plenitudo atque perfectio ut Patris et Filii?
Per hunc insuper modum possent et alia multa humanæ rationi prorsus incomprehensibilia commemorari. Ex quorum contemplatione in piam admirationem, non in præsumptuosam discussionem licet consurgere, pensando quod sicut Deus æternus seu ejus essentia est penitus incomprehensibilis, nostramque capacitatem infinite devincens, ita et actio ejus, præsertim ad intra : idcirco stultissimum est eam comprehendere aut humano ingenio metiri sive discutere velle.
Chapter 31 of 110